On the Teacher
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
8.0.21
Adeodatus:— Satis tu quidem memoriter omnia quae uellem recoluisti, et, ut tibi fatear, multo euidentius mihi nunc uidentur istadistincta, quam cum ea inquirendo ac disserendo de nescio quibuslatebris ambo erueremus. Sed quonam tantis ambagibus tecum perueniremoliar, difficile dictu est hoc loco. Tu enim fortasse aut ludere noset a seriis rebus auocare animum quasi quibusdam puerilibusquaestiunculis arbitraris aut paruam uel mediocrem aliquam utilitatemrequirere aut, si magnum quiddam parturire istam disputationemsuspicaris, iamiamque id scire siue saltem audire desideras. Ego autemcredas uelim neque me uilia ludicra hoc instituisse sermone, quamuisfortasse ludamus, idque ipsum tamen non puerili sensu aestimandum sit, neque parua bona uel mediocria cogitare. Et tamen, si dicam uitam essequandam beatam eandemque sempiternam, quo nos deo duce id est ipsaueritate gradibus quibusdam infirmo gressui nostro accomodatis perducicupiam, uereor, ne ridiculus uidear, qui non rerum ipsarum, quaesignificantur, sed signorum consideratione tantam uiam ingredicoeperim. Dabis igitur ueniam, si praeludo tecum non ludendi gratia, sed exercendi uires et mentis aciem, quibus regionis illius, ubi beatauita est, calorem ac lucem non modo sustinere, uerum et amarepossimus. Adeodatus:— Perge potius ut coepisti; nam numquam ego contemnendaputem, quae tu dicenda uel agenda putaueris.
8.0.22
Adeodatus:— Age iam ergo illam partem consideremus, cum signis nonalia signa significantur, sed ea, quae significabilia nominamus. Etprimum dic mihi, utrum homo homo sit. Adeodatus:— Nunc uero an ludas nescio. Adeodatus:— Quid ita? Adeodatus:— Quia quaerendum ex me censes, utrum homo aliud sit quamhomo. Adeodatus:— Ita credo te illudi arbitrareris, si etiam quaererem utrumprima huius nominis syllaba aliud sit quam' ho' et aliud secunda quam' mo'. Adeodatus:— Ita omnino. Adeodatus:— At istae duae syllabae coniunctae' homoÓ est; an negabis? Adeodatus:— Quis neget? Adeodatus:— Quaero ergo, num tu duae istae syllabae coniunctae sis. Adeodatus:— Nullo modo, sed uideo, quo tendas. Adeodatus:— Dicito ergo, ne me contumeliosum putes. Adeodatus:— Concludi existimas, quod homo non sim. Adeodatus:— Quid? tu non idem existimas, qui omnia superiora, exquibus hoc confectum est, uera esse concedis? Adeodatus:— Non tibi ego dicam, quid existimem, nisi prius abs teaudiero, cum quaereres, utrum homo homo sit, de duabus istis syllabisan de re ipsa quam significant, me interrogaueris. Adeodatus:— Tu potius responde, ex qua parte acceperis interrogationemmeam; nam si est ambigua, prius hoc cauere debuisti neque mihirespondere, antequam certus fieres, quonam modo rogauerim. Adeodatus:— Quid enim me impediret haec ambiguitas, cum ego ad utrumqueresyonderim? homo enim prorsus homo est; nam et istae duae syllabaenihil aliud sunt quam istae duae syllabae, et id, quod significant, nihil aliud est quam id quod est. Adeodatus:— Scite hoc quidem, sed cur hoc solum, quod dictum est homo, non etiam caetera, quae locuti sumus, ad utrumque accepisti? Adeodatus:— Unde enim conuincor, quod et caetera non sic acceperim? Adeodatus:— Ut alia omittam, eam ipsam primam rogationem meam, sitotam ex ea parte accepisses, qua syllabae sonant, nihil mihirespondisses; possem tibi enim uideri etiam nihil interrogasse. Nuncuero cum tria uerba sonuerim, quorum unum in medio repetiui dicens,' utrum homo homo sit' primum et ultimum uerbum non secundum ipsasigna, sed secundum ea, quae his significantur, te accepisse uel hocsolo manifestum est, quod statim certus ac fidens rogationirespondendum putasti. Adeodatus:— Verum dicis. Adeodatus:— Cur ergo id tantum, quod in medio positum est, et secundumid, quod sonat, et secundum id, quod significat, te accipere libuit? Adeodatus:— Ecce iam totum ex ea tantum parte, qua significatur, accipio; assentior enim tibi sermocinari nos omnino non posse, nisiauditis uerbis ad ea feratur animus, quorum ista sunt signa. Quareostende nunc, quomodo ista ratiocinatione deceptus sim, qua me hominemnon esse concluditur. Adeodatus:— Immo eadem rursus interrogabo, ut ipse inuenias, ubilapsus sis. Adeodatus:— Bene facis.
8.0.23
Adeodatus:— Illud ergo, quod primo quaesieram, quia iam non dedisti, non quaeram. Vide igitur diligentius, utrum syllaba' ho' nihil aliudsit quam' ho' et utrum' mo' nihil aliud sit quam' mo'. Adeodatus:— Hic prorsus nihil aliud uideo. Adeodatus:— Vide etiam, num istis duabus iunctis homo fiat. Adeodatus:— Nequaquam hoc concesserim; placuit enim et recte placuitsigno dato id, quod significatur, adtendere et ex eius considerationeuel dare uel negare quod dicitur. Illae autem separatim enuntiataesyllabae, quia sine ulla significatione sonerunt, hoc eas esse quodsonuerunt concessum est. Adeodatus:— Placet igitur firmumque animo tenes non respondendum esseinterrogationibus, nisi ex his rebus, quae uerbis significantur. Adeodatus:— Non intellego, cur displiceat, si modo uerba sint. Adeodatus:— Vellem scire, quomodo illi resisteres, de quo iocantessolemus audire, quod ex eius ore, cum quo disputabat, leonemprocessisse concluserit. Cum enim quaesisset, utrum ea, quaeloqueremur nostro ore procederent, atque ille non potuisset negare, quod facile fuit, egit cum homine, ut in loquendo leonem nominaret. Hoc ubi factum est, ridicule insultare coepit et premere, ut, quoniamquicquid loquimur ore nostro exire confessus erat et leonem se locutumesse nequibat abnuere, homo non malus tam inmanem bestiam uomuisseuideretur. Adeodatus:— Minime uero erat arduum scurrae huic resistere; non enimconcederem ore nostro exire quaecumque loquimur. Nam quae loquimur, easignificamus, non autem res, quae significatur, sed signum, quosignificatur, loquentis ore procedit, nisi cum ipsa signasignificantur, quod genus paulo ante tractauimus.
8.0.24
Adeodatus:— Bene tu quidem hoc modo aduersus illum esses paratus. Verum tamen mihi quid respondebis, utrum homo nomen sit, requirenti? Adeodatus:— Quid nisi esse nomen? Adeodatus:— Quid? cum te uideo, num nomen uideo? Adeodatus:— Non. Adeodatus:— Visne igitur dicam quod sequitur? Adeodatus:— Ne quaeso; nam mihi ipse renuntio me hominem non esse, quinomen esse responderim, cum homo utrum nomen esset inquireres. Iamenim placuerat ex ea re, quae significaretur, aut assentiri aut negarequod dicitur. Adeodatus:— At mihi uidetur non te frustra in hanc responsionemdecidisse; nam uigilantiam tuam mentibus nostris indita ipsa lexrationis euicit. Nam si quaererem, quid esset homo, responderesfortasse animal, si autem quaererem, quae pars orationis esset homo, nullo modo posses recte respondere nisi nomen. Quam ob rem, cum homoet nomen et animal esse inueniatur, illud dicitur ex ea parte, quasignum est, hoc qua significatur. Qui ergo quaerit, utrum homo nomensit, nihil ei aliud quam esse respondeam; satis enim significat ex eaparte se uelle audire, qua signum est. Si autem quaerit, utrum animalsit, multo procliuius adnuam; quoniam si tacens et nomen et animaltantum quid esset homo requireret, placita illa loquendi regula ad id, quod his duabus syllabis significatur, animus curreret neque quicquamresponderetur nisi animal uel etiam tota definitio diceretur, id estanimal rationale mortale; an tibi non uidetur? Adeodatus:— Prorsus uidetur. Sed cum esse nomen concesserimus quomodolillam conclusionem nimis contumeliosam euitabimus, qua nos hominesnon esse conficitur? Adeodatus:— Quomodo putas nisi docendo non ex ea parte illatam, quainterroganti assentiebamur? Aut si ex ea parte illam se fateturinferre nullo modo est formidanda. Quid enim metuam hominem, id esttres istas syllabas non esse me confiteri? Adeodatus:— Nihil est uerius. Cur ergo animum offendit, cum dicitur:' non es igitur homo', cum secundum illa concessa nihil uerius dicipotuerit? Adeodatus:— Quia non possum non putare ad id conclusionem referri, quod his duabus syllabis significatur, simulatque ista uerbasonuerint, ea scilicet regula, quae naturaliter plurimum ualet, utauditis signis ad res significatas feratur intentio. Adeodatus:— Accipio quod dicis.