Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On the Teacher
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
9.0.25
Adeodatus:— Proinde intellegas uolo res, quae significantur plurisquam signa esse pendendas. Quicquid enim propter aliud est, uilius sitnecesse est, quam id propter quod est nisi tu aliud existimas. Adeodatus:— Videtur mihi non temere hic esse assentiendum; nam cumdicimus caenum, longe hoc nomen arbitror rei quam significatantecellere. Ouod enim nos offendit audientes non ad ipsius uerbipertinet sonum; caenum enim nomen mutata una littera caelum est. Interilla uero, quae his nominibus significantur, quantum distet uidemus. Quamobrem nequaquam huic signo tribuerim, quod in re, quam significat, odimus, et propterea hoc illi iure antepono; libentius enim hocaudimus, quam ullo sensu illud attingimus. Adeodatus:— Vigilantissime omnino. Itaque falsum est omnes res plurisquam earum signa esse pendendas. Adeodatus:— Ita uidetur. Adeodatus:— Dic ergo mihi, quid arbitraris eos secutos esse, qui huicrei tam foedae atque aspernabili nomen indiderunt, uel utrum eosprobes an improbes? Adeodatus:— Ego uero illos nec probare nec improbare audeo nec quidfuerint secuti scio. Adeodatus:— Potesne saltem scire, quid tu sequaris, cum hoc nomenenuntias? Adeodatus:— Hoc plane possum; nam significare uolo, ut eum, cum quoloquor, doceam uel admoneam de re illa, quod eum doceri uel admonerioportere arbitror. Adeodatus:— Quid? ipsum docere aut admonere siue doceri aut admoneri, quod uel tu exhibes commode per hoc nomen uel exhibetur tibi, nonnecarius quam ipsum nomen habendum est? Adeodatus:— Concedo ipsam scientiam, quae per hoc signum euenit eidemsigno esse anteponendam, sed non ideo etiam rem ipsam puto.
9.0.26
Adeodatus:— In illa igitur sententia nostra, quamquam sit falsum resomnes signis suis praeponi oportere, non tamen falsum est omne, quodpropter aliud est, uilius esse quam id, propter quod est. Cognitioquippe caeni, propter quam hoc nomen est institutum, pluris habendaest ipso nomine, quod eidem caeno praeponendum esse comperimus. Nonenim ob aliud ista cognitio signo de quo agimus antelata est, nisiquia illud propter hanc, non haec propter illud esse conuincitur. Namita cum quidam uorator uentrisque, ut ab apostolo dicitur, cultordiceret ideo se uiuere, ut uesceretur, non tulit qui audiebat frugihomo et' quanto' inquit' melius ideo uescereris, ut uiueres'. Uterquetamen ex eadem ista regula locutus est; nam neque alia de causa illedisplicuit, nisi quod uitam suam tam parui penderet, ut eam duceretgutturis uoluptate uiliorem dicendo se propter epulas uiuere, nequehic ob aliud iure laudatur, nisi quod in his duobus, quid propter quidfieret, hoc est, quid cui subiectum esset intellegens cibandum potiusut uiuamus, quam uiuendum ut cibemur admonuit. Similiter et tufortasse et quilibet hominum non imperite res aestimantium dicenticuipiam loquaci amatorique uerborum' ideo doceo, ut loquar' responderetis' homo, cur non potius ideo loqueris, ut doceas?' Quod sihaec uera sunt, sicuti esse cognoscis, uides profecto, quanto uerbaminoris habenda sint quam id propter quod utimur uerbis, cum ipse ususuerborum iam sit uerbis anteponendus; uerba enim sunt, ut his utamur; utimur autem his ad docendum. Quanto est igitur melius docere quamloqui, tanto melior quam uerba locutio. Multo ergo melior doctrinaquam uerba. Sed cupio audire, quid forte contradicendum putes.
9.0.27
Adeodatus:— Assentior quidem meliorem quam uerba esse doctrinam, sedutrum aduersus istam regulam, qua dicitur omne, quod propter aliudest, inferius esse quam id propter quod est, nihil sit quod obicipossit, ignoro. Adeodatus:— Alias hoc oportunius diligentiusque tractabimus. Nuncillud, quod concedis, satis est ad id, quod conficere studeo. Das enimcognitionem rerum quam signa rerum esse cariorem. Quamobrem cognitiorerum, quae significantur, cognitioni signorum anteferenda est; antibi non uidetur? Adeodatus:— Num ego cognitionem rerum cognitioni signorum ac non signisipsis praestantiorem esse concessi? Quare uereor, ut hic tibiassentiar. Quid? si enim, ut caenum nomen melius est ea re quamsignificat, ita et huius nominis cognitio cognitioni quoque illius reiest anteponenda, quamuis ea cognitione sit ipsum nomen inferius? Quattuor quippe sunt: nomen et res, cognitio nominis et cognitio rei. Sicut ergo primum secundo, cur non et tertium quarto antecellat? Sednon antecellat, num etiam subiciendum est?
9.0.28
Adeodatus:— Mire omnino te uideo et tenuisse, quid concesseris etexplicasse, quid senseris. Sed ut opinor intellegis hoc trisyllabumnomen, quod sonat cum dicimus' uitium', melius esse quam id quodsignificat, cum ipsius cognitio nominis multo sit inferior cognitioneuitiorum. Licet itaque constituas etiam ista quattuor atque consideresnomen et rem cognitionem nominis et cognitionem rei, primum secundoiure praeponimus. Hoc enim nomen positum in carrnine, cum ait Persius' sed stupet hic uitio', non modo nihil uitii fecit in uersu, sed nonnihil etiam ornati dedit, cum tamen res ipsa quae significatur hocnomine, in quocumque inest, cogit esse uitiosum. At non ita et tertiumquarto, sed quartum tertio uidemus excellere. Huius enim cognitionominis uilis est prae cognitione uitiorum. Adeodatus:— Etiamne cum ista cognitio miseriores facit, censes essepraeferendam? Nam idem Persius omnibus poenis, quas tyrannorum uelcrudelitas excogitauit uel cupiditas pendit, hanc unam anteponit, quacruciantur homines, qui uitia, quae uitare non possunt, cogunturagnoscere. Adeodatus:— Potes hoc modo cognitioni huius nominis ipsam quoqueuirtutum cognitionem negare praeferendam, quia uirtutem uidere nectenere supplicium est, quo idem ille satiricus tyranni ut punianturoptauit. Adeodatus:— Deus hanc auertat amentiam. Iam enim intellego non ipsascognitiones, quibus animum imbuit optima omnium disciplina, esseculpandas, sed eos omnium miserrimos iudicandos, sicut et Persiumiudicasse arbitror, qui tali morbo affecti sunt, cui nec tantamedicina subueniat. Adeodatus:— Bene intellegis; sed quoquo modo se habeat Persianasententia, quid ad nos? Non enim horum auctoritati subiecti sumus intalibus rebus. Deinde si qua cognitio cui cognitioni praeferanda sit, non hic facile est explicare. Satis habeo, quod effectum estcognitionem rerum, quae significantur, etsi non cognitione signorumipsis tamen signis esse potiorem. Quare iam illud magis magisquediscutiamus, quale sit genus rerum, quas sine signis monstrari possedicebamus per se ipsas, ut loqui, ambulare, sedere, iacere atque huiusmodi caetera. Adeodatus:— Iam recolo, quid dicas.

Intertext edge

Open linked passage

Note