Psalmus Contra Partem Donati
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
1
Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Abundantia peccatorum solet fratres conturbare. propter hoc dominus noster uoluit nos praemonere comparans regnum caelorum reticulo misso in mare congreganti multos pisces omne genus hinc et inde. quos cum traxissent ad litus, tunc coeperunt separare, bonos in uasa miserunt, reliquos malos in mare. quisquis nouit euangelium, recognoscat cum timore. uidet reticulum ecclesiam, uidet hoc saeculum mare; genus autem mixtum piscis iustus est cum peccatore; saeculi finis est litus: tunc est tempus separare; qui modo retia ruperunt, multum dilexerunt mare; uasa sunt sedes sanctorum, quo non possunt peruenire. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Bonus auditor fortasse quaerit, qui ruperint rete. homines multum superbi, qui iustos se dicunt esse. sic fecerunt( et) scissuram et altare contra altare. diabolo se tradiderunt, cum pugnant de traditione et crimen quod commiserunt in alios uolunt transferre. ipsi tradiderunt libros et nos audent accusare, ut peius committant scelus quam commiserunt et ante. qui possent causam librorum excusare de timore, quia Petrus Christum negauit, dum terreretur de morte, modo quo pacto excusabunt factum altare contra altare et pace Christi conscissa spem reponunt in homine? quod persecutio non fecit, ipsi fecerunt in pace. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Custos noster, deus magne, tu nos potes liberare a pseudoprophetis istis, qui nos quaerunt deuorare. maledictum cor lupinum contegunt ouina pelle. nomen iusti ouina pellis, schisma est in lupino corde. qui non nouerunt scripturas, hos solent circumuenire; audiunt enim\' traditores\' et nesciunt quid gestum est ante. quibus si dicam:\' probate\', non habent quid respondere. suis se dicunt credidisse: dico ego mentitos esse; quia et nos credidimus nostris, qui eos dicunt tradidisse. uis nosse qui dicant falsum? qui non sunt in unitate. olim iam causa finita est, quod uos non statis in pace. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Dixerunt maiores nostri et libros fecerunt inde, qui tunc causam cognouerunt, quo recens possent probare: erant quidam traditores librorum de sancta lege episcopi de Numidia et non quilibet de plebe. cum Carthaginem uenissent episcopum ordinare, inuenerunt Caecilianum iam ordinatum in sua sede. irati sunt, quia ipsi non potuerunt ordinare. erant Botrus et Caelestius hostes Caeciliano ualde, impii fures superbi, de quibus longum est referre. iunxerunt se simul omnes crimen in illum conflare, dicunt ordinatorem eius sanctos libros tradidisse. sic pacis retia ruperunt et errant modo per mare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Ecce quam bonum et iocundum fratres in unum habitare!! audite uocem prophetae, ut sitis in unitate. crimen nobis quis probauit antiquum de traditione? quis obiecit in iudicio? qui sederunt iudicare? quibus testibus conuicit, quis ausus est affirmare? sed hoc libenter finxerunt, quod se nouerant fecisse. quia fama iam loquebatur de librorum traditione, sed qui fecerant latebant in illa perturbatione, inde alios infamarunt, ut se ipsos possent celare. per illos ceteri errarunt principes ex ipsa parte, quia non credere collegis putauerunt sibi turpe. iam, fratres, finiatur error et simus in unitate. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Fecerunt quod uoluerunt tunc in illa caecitate. non iudices consederunt, non sacerdotes de more, quo solent in magnis causis congregati iudicare, non accusator et reus steterunt in quaestione, non testis, non documentum, quo possent crimen probare, sed furor dolus tumultus, qui regnant in falsitate. proferantur nobis gesta, quae in concilio solent esse, uideamus quae res coegit fieri altare contra altare. si malus erat sacerdos, deponendus erat ante, si non poterat deponi, tolerandus intra rete, sicut modo toleratis tam multos malos aperte, et qui fertis pio furore, ferretis unum pro pace. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Gaudium magnum esset nobis, si tunc nolletis errare; sed si tunc non uisum est uerum, uel nunc experti uidete. multos nunc habetis prauos, qui uobis displicent ualde, nec tamen hos separatis a uestra communione. non dico de illis peccatis, quae potestis et negare: fustes ignes mortes dico, quae committunt uestri in luce, et tamen suffertis illos uel errore uel timore. quantum erat, ferrent unum patres uestri pro unitate, si tantus erat tumultus, ut non possent degradare. adde quod innocens erat et nil poterant probare. sed ne crimen quaereretur, ubi se uidebant esse, finxerunt se nimis iustos, cum totum uellent turbare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Honores uanos qui quaerit, non uult cum Christo regnare, sicut princeps huius mali, de cuius uocantur parte. nam Donatus tunc uolebat Africam totam obtinere; tunc iudices transmarinos petiit ab imperatore. sed haec tam iusta petitio non erat de caritate. hoc ipsa ueritas clamat, quam uolo modo referre. nam consensit imperator, misit qui sederent Romae sacerdotes, qui tunc possent Caecilianum cum illo audire. dicta causa est, nil probatum est: ausus est et appellare et post collegarum sedem audiri ab imperatore. hinc petitio illa probatur non esse de caritate. deinde ubique uictus coepit christianos rebaptizare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Iustitiam sequi si uultis, totam causam cogitate. quod postea fecit Donatus, factum quare non est ante? dissentiebant sacerdotes in tota Africana parte: sacerdotes transmarini possent inde iudicare. quid cucurristis ad schisma et altare contra altare, ut, quod postea iudicatum est, iam non possetis audire et a iudicibus uestris cogeremini appellare, dum uultis erroris regnum quoquo modo confirmare? et nunc et uos totum noscitis, sed fingitis uos nescire, et cum uos ueritas urget, patres dicitis errasse, quasi uos aliquis uetet iam recedere ab errore. sed superbia uos ligauit in cathedra pestilentiae. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Karitatem Christi qui habet, pacem non potest odisse. uel uos iam, populi, audite et nobiscum concordate, qui non tenetis cathedram, pro qua pugnetis iniuste. si modo episcopi uestri ex una aliqua regione haberent inter se litem, quos uelletis iudicare nisi alterarum regionum qui non essent de ipsa lite? sed cum discussissent causam, pronuntiarent pro una parte, numquam communicaretis qui illis nollent consentire. quare ergo communicastis istis, qui hoc fecerunt ante? nam et ipsi non consenserunt transmarinorum sententiae, qui pro nobis iudicarunt; nam nobis iunguntur hodie. si iudex Christus hoc dicat, quid habetis respondere? Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Lumen cordis si est in uobis, uerum potestis uidere. sunt preces Donati et acta, quibus quod dictum est probate. quae si credere non uultis, uos huc aliqua proferte. quibus si et nos non credimus, erit rixa sine fine. amplectamur ergo pacem. quid ad nos quod gestum est ante? obicitis traditionem: respondemus uos fecisse. clamatis uos de Macario: et nos de circumcellione. illud nostrum iam transactum: uestri non cessant usque hodie. habet paleas area nostra: uos hoc solum uultis esse; uos enim non uultis pacem. illi minantur de fuste: et utinam minarentur et non tunderent cotidie. hos si expellunt isti uestri, non habent per quos regnare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Modum si excessit Macarius conscriptum in christiana lege, uel legem regis referebat, ut pugnaret pro unitate. non dico istum nil peccasse, sed uestros peiores esse. quis enim praecepit illis per Africam sic saeuire? non Christus, non imperator haec probatur permisisse, fustes et ignes priuatos et insaniam sine lege. quia scriptum est: reconde gladium, scelus non putant in fuste, non ut homo moriatur, sed ut conquassetur ualde et postea moriatur inde, iam cruciatus languore. sed tamen si miserentur, occidunt et uno fuste. fustes Israheles uocant, quod dixerunt cum honore, ut plus uastent ipsum nomen quam corpus quod caedunt inde. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Nolite nobis iam, fratres, tempus Macarii imputare. si crudeles erant illi, et nobis displicent ualde; si autem falsa de illis dicunt, deus potest iudicare. nos amemus pacem Christi, gaudeamus in unitate. si qui sunt mali in ecclesia, nil nobis possunt nocere. si non possunt nobiscum esse, excludantur salua pace. si non poterunt excludi, excludantur uel de corde. dixit Ezechiel sanctus quosdam consignatos esse, qui gemunt peccata fratrum et non se separant inde. sic nos propter malos fratres non separemur a matre, quod tunc impii fecerunt extra leuantes altare, ut peiores nunc haberent quam quos se fingunt fugisse. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Omnis qui scripturas legit nouit quod uolo aperire. Iohannes Baptista dixit tunc ad Iudaeos aperte, quod illos tamquam aream suam posset Christus uentilare. misit in messem operarios discipulos praedicare, per quos area collecta est et uentilata de cruce. tunc iusti tamquam frumentum ecclesias implerunt caste uendentes quae possidebant et mundo dicentes uale. illi tamquam semen erant, quod toto dispersum est orbe, ut alia surgeret messis, quae uentilanda est in fine. haec crescit inter zizania, quia sunt haereses ubique; huius palea sunt iniusti, qui non sunt in unitate. ex quibus si erat Macarius, nos quid uis rebaptizare? Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Pone in corde areas duas, ut possis quod dico uidere. certe et priores habebant sanctos, sicut ostendunt scripturae. 185 nam et septem milia uirorum deus se dixit reliquisse, et sacerdotes et reges multi iusti sunt in lege. ibi habes tantos prophetas, habes multos et de plebe. dic mihi quis tunc iustorum separauit sibi altare. multa scelera admittebat iniquus populus ille, idolis sacrificatum est, tot occisi sunt prophetae et nemo tamen iustorum recessit ab unitate. iusti iniustos sufferebant uenturo uentilatore, uno templo miscebantur, sed mixti non erant corde, dicebant in illos tanta et unum habebant altare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Quid uobis ad haec uidetur? secunda messis ecclesiae, quae per totum orbem crescit, plura debet sustinere: habet[ et] iam domini exemplum et in Iuda traditore. hunc inter bonos ferebat, hunc misit et praedicare. malus seruus praedicabat, sed Christus erat in fide, quia qui iudici credebant non curabant de praecone. quando dedit sanctam cenam, nec tunc illum exclusit inde, et posset per illum tradi, etiam si inde exisset ante. sed nobis exemplum datum est malos fratres tolerare, ut, cum non possunt excludi, solo separemur corde. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Rogo, respondete nobis, quid uultis rebaptizare. lapsos sacerdotes uestros pellitis a communione et nemo tamen post illos ausus est rebaptizare et quoscumque baptizarunt uobis communicant hodie. quid ab eis acceperunt, si non habebant quid dare? legite quomodo adulteri puniantur in sancta lege; non enim dicere possunt, quia peccarunt a timore. si sancti soli baptizant, post istos rebaptizate. quid calumniamini nobis, quia sumus in unitate, qui nondum eramus nati in illa persecutione?. scriptum est peccata patrum ad filios non pertinere, sed nemo dat fructum bonum, si praecisus est de uite. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Scitis catholica quid sit et quid sit praecisum a uite. si qui sunt inter uos cauti, ueniant, uiuant in radice; antequam nimis arescant, iam liberentur ab igne. ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide, non quia uos sanctos uidemus, sed solam formam tenere, quia ipsam formam habet sarmentum, quod praecisum est de uite. sed quid illi prodest forma, si non uiuit de radice? uenite, fratres, si uultis, ut inseramini in uite. dolor est cum uos uidemus praecisos ita iacere. numerate sacerdotes uel ab ipsa Petri sede et in ordine illo patrum quis cui successit uidete: ipsa est petra quam non uincunt superbae inferorum portae. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.. Talis si quis ad te ueniat plenus catholica fide, quales illos sanctos uiros omnes solemus audire, et si tibi dicat:\' frater, quid me uis rebaptizare? quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi fide. si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende: uultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde. si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse, et si te credo esse sanctum, quibus communicas uide. si maculat quod nescimus, iam non potes sanctus esse, quem maculant tot peccata, quae committunt uestri occulte. si autem quod nescis non curas, nec ego quod factum est ante*.— et tamen christianum talem audes< tu) rebaptizare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Uae qui pro cathedris uestris sic contenditis iniuste. clamatis uos solos sanctos, aliud dicitis in corde, quia uidetis et uos multos malos abundare ubique. numquid dicere potestis:\' mixti sumus intra rete\'? respondetur enim uobis iam uos illud disrupisse. neque dicere potestis paleas uos sustinere; iterum enim respondemus: hoc fecissetis et ante. non enim peiores erant illo Iuda traditore, cum quo apostoli acceperunt primum sacramentum cenae, cum tanti sceleris reum inter se iam scirent esse; nec tamen hos inquinabant sordes in alieno corde. et tamen christianos fratres audetis rebaptizare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Audite, fratres, quod dico, et mihi irasci nolite. quia non sunt falsa quae auditis, potestis et considerare. quid si ipsa mater ecclesia uos alloquatur cum pace et dicat:\' o filii mei, quid querimini de matre? quare me deseruistis, iam uolo a uobis audire. accusatis fratres uestros et ego laceror ualde. quando me premebant gentes, multa tuli cum dolore. multi me deseruerunt, sed fecerunt in timore; uos uero nullus coegit sic contra me rebellare. dicitis mecum uos esse, sed falsum uidetis esse: ego catholica dicor et uos de Donati parte. iussit me apostolus pro regibus mundi orare; uos inuidetis, quod reges iam sunt in christiana fide. si filii estis, quid inuidetis, quia auditae sunt preces meae? quando enim dona miserunt, noluistis acceptare et obliti estis prophetas, qui illud praedixerunt ante, quod gentium reges magni missuri essent dona ecclesiae. quae dona cum respuistis, ostendistis uos non esse et Macarium coegistis suum dolorem uindicare. sed ego quid uobis feci, uestra mater in toto orbe? expello malos quos possum, quos non possum cogor ferre; fero illos, donec sanentur aut separentur in fine. uos me quare dimisistis et crucior de uestra morte? si multum malos odistis, quales habetis uidete. si et uos toleratis malos, quare non in unitate, ubi nemo rebaptizat nec altare est contra altare? malos tantos toleratis, sed nulla bona mercede, quia, quod debetis pro Christo, pro Donato uultis ferre\'. cantauimus uobis, fratres, pacem, si uultis audire. uenturus est iudex noster: nos damus, exigit ille.
retractationes
AUGUSTINI RETRACTATIONVM LIB. I CAP. XVIII (XI) (PAG. 96, 9 ED. KNOELL).
retractationes
PSALMUS CONTRA PARTEM DONATI, LIBER I. 1. Uolens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi uulgi et omnino inperitorum atque idiotarum notitiam peruenire et eorum, quantum fieri per nos posset, inhaerere memoriae, psalmum, qui eis cantaretur, per latinas litteras feci, sed usque ad U litteram, quales abecedarias appellant. tres uero ultimas omisi, sed pro eis nouissimum quasi epilogum adiunxi, tamquam eos mater adloqueretur ecclesia. ypopsalma etiam, quod respondetur, et prooemium causae, quod uoluimus ut cantaretur, non sunt in ordine litterarum; earum quippe ordo incipit post prooemium. ideo autem non aliquo carminis genere id fieri uolui, ne me necessitas metrica ad aliqua uerba, quae uulgo minus sunt usitata, conpelleret. 2. Iste psalmus sic incipit: Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate, quod eius ypopsalma est.