Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 10 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
10.1.1
LIBER PRIMVS.
10.1.1
Deinde, ut supra commemoraui, sex libros de musica scripsi. quorum ipse sextus maxime innotuit, quoniam res in eo cognitione digna uersatur, quomodo a corporalibus et spiritalibus, sed mutabilibus numeris perueniatur ad inmutabiles numeros, qui iam in ipsa sunt inmutabili ueritate, ac sic inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciantur. quod qui non possunt et tamen ex fide Christi uiuunt, ad illa certius atque felicius conspicienda post hanc uitam ueniunt; qui autem possunt, si desit eis fides Christi, qui unus mediator est dei et hominum, cum tota sapientia sua pereunt.
10.1.2
In hoc libro illud, quod dixi: corpora enim tanto meliora, quanto numerosiora talibus numeris; anima uero istis, quae per corpus accipit, carendo fit melior, cum sese auertit a carnalibus sensibus et diuinis sapientiae numeris reformatur, non sic accipiendum est, quasi non sint futuri numeri corporales in corporibus incorruptibilibus et spiritalibus, cum speciosiora et decentiora futura sint, aut anima eos sensura non sit, quando erit optima, quemadmodum hic eis carendo fit melior. hic enim opus habet auertere se a carnalibus sensibus ad intellegibilia capienda, quia infirma est et minus idonea utrisque simul adhibere intentionem suam, et in his corporalibus nunc inlecebra cauenda est, quamdiu anima inlici ad delectationem turpem potest. tunc autem firma erit atque perfecta, ut numeris corporalibus non auertatur a contemplatione sapientiae et ita sentiat eos, ut non inliciatur ab eis nec eis carendo fiat melior, sed ita sit bona et recta, ut nec latere possint eam nec occupare.
10.1.3
Item quod dixi: haec autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima, cum pristinae stabilitati certo suo tempore atque ordine hoc corpus fuerit restitutum, non ita dictum putetur, quasi non sint futura post resurrectionem corpora meliora, quam primorum hominum in paradiso fuerunt, cum illa iam non sint alenda corporalibus alimentis, quibus alebantur ista; sed pristina stabilitas hactenus accipienda est, quatenus aegritudinem ita nullam corpora illa patientur, sicut nec ista pati possent ante peccatum.
10.1.4
Alio loco: laboriosior est, inquam, huius mundi amor. quod enim W illo anima quaerit, constantiam scilicet aeternitatemque, non inuenit, quoniam rerum transitu conpletur infima pulchritudo et, quod in illo imitatur constantiam, a summo deo per animam traicitur, quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis quam ea, quae et tempore et locis. haec uerba si eo modo accipi possint, ut non intellegatur infima pulchritudo nisi in corporibus hominum omniumque animalium, cum quibus sensu corporis uiuimus, ratio manifesta defendit. hoc quippe in ea pulchritudine imitatur constantiam, quod in conpage sua manent eadem corpora, in quantum manent, id autem a summo deo in ea per animam traicitur. anima quippe ipsam conpagem tenet, ne dissoluatur et diffluat, quod uidemus in corporibus animalium anima discedente contingere. si autem ipsa pulchritudo in omnibus corporibus intellegatur, cogit ista sententia etiam ipsum mundum animal credere, ut etiam in ipsum, quod in illo imitatur constantiam, a summo deo per animam traiciatur. sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit aliique philosophi plurimi, nec ratione certa indagare potui nec diuinarum scripturarum auctoritate persuaderi posse cognoui. unde, tale aliquid a me dictum quod accipi possit etiam in libro de inmortalitate animae, temere dictum notaui, non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec uerum esse conprehendo, quod sit animal mundus. hoc sane inconcusse retinendum esse non dubito, deum nobis non esse istum mundum, siue anima eius ulla siue nulla sit, quia si ulla est, ille, qui eam fecit, est deus noster; si autem nulla est, nullorum deus potest esse iste, quanto minus noster. esse tamen spiritalem uitalemque uirtutem, etiamsi non sit animal mundus, quae uirtus in angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum deo seruit, et a quibus non intellegitur rectissime creditur. angelorum autem sanctorum nomine omnem sanctam creaturam spiritalem in dei secreto atque occulto ministerio constitutam nunc appellauerim. sed spiritus angelicos sancta scriptura nomine animarum significare non solet. proinde in eo, quod circa finem libri huius dixi: rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum legem ipsam dei, sine qua folium de arbore non cadit et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes usque ad terrena et inferna iura transmittunt, non uideo, quemadmodum uocabulum animarum secundum scripturas sanctas forsitan possit ostendi, quandoquidem hic non nisi angelos sanctos intellegi uolui, quos habere animas numquam me legisse in diuinis eloquiis canonicis recolo.
10.1.5
Hic liber sic incipit: Satis diu paene.

Intertext edge

Open linked passage

Note