Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 12 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
12.1.1
LIBER PRIMVS.
12.1.1
Tunc etiam de uera religione librum scripsi, in quo multipliciter et copiosissime disputatur unum uerum deum, id est trinitatem, patrem et filium et spiritum sanctum, religione uera colendum, et quanta misericordia eius per temporalem dispensationem concessa sit hominibus Christiana religio, quae uera religio est, et ad eundem cultum dei quemadmodum sit homo quadam suauitate coaptandus. maxime tamen contra duas naturas Manicheorum liber hic loquitur.
12.1.2
In hoc libro quodam loco: sit, inquam, tibi manifestum atque perceptum nullum errorem in religione esse potuisse, si anima pro deo suo non coleret animam aut corpus aut fantasmata sua. hic animam pro uniuersa creatura incorporali posui non loquens more scripturarum, quae animam, quando non translato uerbo utuntur, nescio utrum uelint intellegi nisi eam, qua uiuunt animalia mortalia, in quibus et homines sunt, quamdiu mortales sunt. paulo post autem eundem sensum melius sum breuiterque conplexus, ubi dixi: non ergo creaturae potius quam creatori seruiamus nec euanescamus in cogitationibus nostris, et perfecta religio est. creaturam quippe uno nomine utramque, id est spiritalem corporalemque, significaui. restat, quod ibi dixi: aut fantasmata sua, propter quod hic dixi: nec euanescamus in cogitationibus nostris.
12.1.3
Item quod dixi: ea est nostris temporibus Christiana religio, quam cognoscere ac sequi securissima et certissima salus est, secundum hoc nomen dictum est, non secundum ipsam rem, cuius hoc nomen est. nam res ipsa, quae nunc Christiana religio nuncupatur, erat et apud antiquos nec defuit ab initio generis humani, quousque Christus ueniret in carne, unde uera religio, quae iam erat, coepit appellari Christiana. cum enim eum post resurrectionem ascensionemque in caelum coepissent apostoli praedicare et plurimi crederent, primum apud Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt discipuli Christiani. propterea dixi: haec est nostris temporibus Christiana religio, non quia prioribus temporibus non fuit, sed quia posterioribus hoc nomen accepit.
12.1.4
Alio loco: intende igitur, inquam, in haec, quae secuntur, diligenter et pie, quantum potes; tales enim adiuuat deus. quod non ita intellegendum est, quasi tantummodo tales adiuuet, cum etiam adiuuet non tales, ut sint tales, id est ut diligenter et pie quaerant; tales autem adiuuat, ut inueniant.
12.1.5
itemque alibi: deinde, inquam, iam erit consequens, ut post mortem corporalem, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati. quod sic accipiendum est, quia etiam pristina stabilitas corporis, quam peccando amisimus, habebat tantam felicitatem, ut in defectum non uergeret senectutis. huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in resurrectione mortuorum, sed habebit amplius, ut nec alimentis temporalibus sustentetur, sed ad sufficientiam uiuificetur solo spiritu, cum resurrexerit in spiritum uiuificantem, quia iam etiam spiritale erit. illud autem, quod primum fuit quamuis non moriturum, nisi homo peccasset, tamen animale factum est, hoc est in animam uiuentem.
12.1.6
Et alibi: usque adeo, inquam, peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. potest uideri falsa haec definitio, sed, si diligenter discutiatur, inuenietur esse uerissima. peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio de libero arbitrio, quamuis et illa, quae non inmerito non uoluntaria peccata dicuntur, quia uel a nescientibus uel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine uoluntate committi, quoniam et ille, qui peccat ignorans, uoluntate utique peccat, quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum, et ille, qui concupiscente aduersus spiritum carne non ea quae uult facit, concupiscit quidem nolens et ideo non facit quod uult, sed, si uincitur, concupiscentiae consentit uolens, et ideo non facit nisi quod uult, liber scilicet iustitiae seruusque peccati. et illud, quod in paruulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio uoluntatis, non absurde uocatur etiam uolun-. tarium, quia ex prima hominis mala uoluntate contractum factum est quodam modo hereditarium. non itaque falsum est, quod dixi: usque adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. ideo gratia dei non solum reatus omnium praeteritorum soluitur in omnibus, qui baptizantur in Christo, quod fit spiritu regenerationis, uerum etiam in grandibus uoluntas ipsa sanatur et praeparatur a domino, quod fit spiritu fidei et caritatis. Alio loco quod dixi de domino Iesu Christo:
12.1.7
nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo, non mihi occurrerat, quod uendentes et ementes flagellando eiecit de templo. sed quid hoc aut quantum est, quamuis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed ui potestatis eiecerit? item alio loco:
12.1.8
prius, inquam, isti sequendi sunt; qui unum summum et solum colendum esse dicunt; si apud hos ueritas non eluxerit, tunc demum migrandum. quod ita potest uideri dictum, quasi de huius religionis ueritate dubitauerim. dixi autem, sicut ei congruebat, ad quem scribebam. sic enim dixi: si apud hos ueritas non eluxerit, nihil dubitans, quod apud eos elucesceret, quemadmodum ait apostolus: si Christus non resurrexit, non utique dubitans, quod resurrexit.
12.1.9
Item quod dixi: nec miracula illa m nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper uisibilia quaereret et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum nouitate flagrauit, uerum est quidem; non enim nunc usque, cum manus inponitur baptizatis, sic accipiunt spiritum sanctum, ut lo quantur linguis omnium gentium, aut nunc usque per umbram transeuntem praedicatorum Christi sanantur infirmi, et si qua talia tunc facta sunt, quae postea cessasse manifestum est. sed non sic accipiendum est, quod dixi,\' ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur. nam ego ipse, quando istum ipsum scripsi librum, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem ciuitate caecum inluminatum fuisse iam noueram et alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere nec ea, quae cognoscimus, enumerare possimus.
12.1.10
Et alio loco illud, quod dixi: sicut ait apostolus: omnis ordo a deo est, non eisdem uerbis hoc dixit apostolus, quamuis eadem uideatur esse sententia. ait quippe ille: quae autem sunt, a deo ordinata sunt.
12.1.11
et alibi: prorsus, inquam, nemo nos fallat: quidquid recte uituperatur, in melioris conparatione respuitur. hoc de substantiis atque naturis dictum est; inde enim disputabatur, non de bonis actibus atque peccatis.
12.1.12
itemque alibi: sed nec sic quidem, inquam, ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres uel filii uel coniuges uel quique cognati aut adfines aut ciues; nam et ista dilectio temporalis est. non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis et imagine dei manens in istam corruptionem non relegaretur. hunc sensum prorsus inprobo, quem iam et superius inprobaui in primo libro de Genesi contra Manicheos. ad hoc enim ducit, ut credantur illi coniuges primi non generaturi posteros homines, nisi peccassent, tamquam necesse fuerit, ut morituri gignerentur, si de concubitu maris et feminae gignerentur. nondum enim uideram fieri potuisse, ut non morituri de non morituris nascerentur, si peccato illo magno non mutaretur in deterius humana natura ac per hoc, si et in parentibus et in filiis felicitas fecunditasque mansisset, usque ad certum sanctorum numerum, quem praedestinauit deus, nascerentur homines non parentibus successuri morientibus, sed cum uiuentibus regnaturi. essent ergo etiam istae cognationes atque adfinitates, si nullus delinqueret nullusque moreretur.
12.1.13
Item alio loco: ad unum deum tendentes, inquam, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus. in his uerbis meis ratio, quae reddita est, unde sit dicta religio, plus mihi placuit. nam non me fugit aliam nominis huius originem exposuisse latini sermonis auctores, quod inde sit appellata religio, quod religitur: quod uerbum compositum est a legendo, id est eligendo, ut ita latinum uideatur religo sicut eligo.
12.1.14
Hic liber sic incipit: Cum omnis uitae bonae ac beatae uia.

Intertext edge

Open linked passage

Note