Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 13 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
13.1.1
LIBER PRIMVS.
13.1.1
lam uero apud Hipponem Regium presbyter scripsi libmm de utilitate credendi ad amicum meum, quem deceptum a Manicheis adhuc eo errore noueram detineri et inridere in catholicae fidei disciplina, quod iuberentur homines credere, non autem, quid esset uerum, certissima ratione docerentur.
13.1.2
In hoc libro dixi: in quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc Christianos uti fas non est, quale uel sabbatum est uel circumcisio uel sacrificia et si quid huius modi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est accipi ad litteram, id est ad uerbum, nihil autem salubrius quam spiritu reuelari. inde est: littera occidit, spiritus autem uiuificat. sed aliter exposui uerba ista apostoli Pauli et, quantum mihi. uidetur uel potius ipsis rebus apparet, multo conuenientius in eo libro, qui scribitur de spiritu et littera, quamuis non sit et iste sensus respuendus.
13.1.3
Item dixi: duae sunt enim personae in religione laudabiles, una eorum, qui iam inuenerunt, quos etiam beatissimos iudicari necesse est, alia eorum, qui studiosissime et rectissime inquirunt. primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in uia, qua tamen certissime peruenitur. in his uerbis meis, si illi, qui iam inuenerunt, quos in ipsa possessione iam esse diximus, sic accipiantur beatissimi, ut non in hac uita, sed in ea, quam speramus et ad quam per fidei uiam tendimus, sint non habet iste sensus errorem; ipsi enim iudicandi sunt quod quaerendum eat inuenisse, qui iam ibi sunt, quo nos quaerendo et credendo, id est uiam fidei tenendo, cupimus peruenire. si autem in hac uita isti esse putantur uel fuisse, id uerum esse non mihi uidetur, non quia in hac uita nihil uerum omnino inueniri potest, quod mente cernatur, non fide credatur, sed quia tantum est, quidquid est, ut non faciat beatissimos. neque enim quod ait apostolus: uidemus nunc per speculum in aenigmate et: nunc scio ex parte, ex parte non cernitur mente; cernitur plane, sed beatissimos nondum facit. illud enim beatissimos facit, quod ait: tunc autem faciem ad faciem et: tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. qui hoc inuenerunt, ipsi dicendi sunt in beatitudinis possessione consistere, ad quam ducit uia fidei, quam tenemus et quo credendo cupimus peruenire. sed quinam sint illi beatissimi, qui iam sunt in ea possessione, quo ducit haec uia, magna quaestio est. et angeli quidem sancti quod ibi sint, nulla quaestio est. sed de sanctis hominibus iam defunctis, utrum ipsi dicendi sint iam in illa possessione consistere, merito quaeritur. iam enim corpore quidem corruptibili, quo anima grauatur, exuti sunt, sed adhuc expectant etiam ipsi redemptionem corporis sui, et caro eorum requiescit in spe, nondum in futura incorruptione clarescit. sed utrum ad contemplandam cordis oculis ueritatem, sicut dictum est: faciem ad faciem, nihil ex hoc minus habeant, non hic locus est disputando requirere.
13.1.4
item quod dixi: nam scire magna et honesta uel etiam diuina. beatissimum est, ad eandem beatitudinem referre debemus. in hac enim uita, quantumcumque id sciatur, nondum est b. eatissimum, quoniam inconparabiliter longe est amplius, quod inde nescitur.
13.1.5
Et quod dixi: muUum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione teneatur, quod scire dicimus, an fama uel litteris credendum posteris utiliter commendetur, et paulo post: quod scimus igitur, debemus rationi, quod credimus, auctoritati, non sic accipiendum est, ut in sermone usitatiore uereamur nos dicere scire, quod idoneis testibus credimus. proprie quippe cum loquimur, id solum scire dicimus, quod mentis firma ratione conprehendimus. cum uero loquimur uerbis consuetudini aptioribus, sicut loquitur etiam scriptura diuina, non dubitemus dicere scire nos et quod percipimus nostri corporis sensibus et quod fide dignis credimus testibus, dum tamen inter haec et illud quid distet intellegamus.
13.1.6
Item quod dixi: nemini dubium est omnes homines aut stultos esse aut sapientes, potest uideri esse contrarium illi, quod legitur in libro tertio de libero arbitrio: quasi uero na-. tura humana praeter stultam et sapientem nullam mediam recipiat affectionem. sed illud ibi dictum est, ubi de primo homine quaerebatur, utrum sapiens fuerit factus an stultus an neutrum, quoniam nullo modo stultum dicere poteramus, qui sine uitio factus est, cum sit stultitia magnum uitium, et sapientem. quomodo diceremus, qui potuit seduci, non satis apparebat. ideoque ad conpendium dicere uolui: quasi uero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem. intuebar quippe etiam paruulos, quos licet confiteamur trahere originale peccatum, tamen nec sapientes nec stultos possumus proprie dicere nondum utentes libero arbitrio seu bene seu male. nunc autem aut sapientes aut stultos esse omnes homines dixi eos uolens intellegi, qui iam ratione utuntur, qua discernuntur a pecoribus, ut homines sint, sicut dicimus beatos esse omnes homines uelle. numquid enim in hac sententia tam uera atque manifesta metuimus ne intellegantur et paruuli, qui hoc adhuc uelle non possunt?
13.1.7
Alio loco, cum miracula commemorassem, quae dominus lesus fecit, cum hic esset in carne, adiunxi dicens: cur, inquies, ista modo non fiunt? atque respondi: quia non mouerent, nisi mira essent; si autem solita essent, mira non essent. hoc autem dixi, quia non tanta nec omnia modo, non quia nulla fiunt etiam modo.
13.1.8
In fine autem libri: sed quoniam sermo iste noster, inquam, multo processit longius, quam putabam, hic finem libro faciamus. in quo memineris uolo nondum me Manicheos coepisse refellere et illas nugas nondum inuasisse- neque de ipsa catholica magnum aliquid aperuisse, sed uoluisse tantummodo eruere tibi, si possem, etiam opinionem de ueris Christianis malitiose aut inperite nobis insinuatam et erigere ad magna quaedam et diuina discenda. quare hoc uolumen ita sese habeat. placatiore autem 15 animo tuo facto ero fortassis in ceteris promtior. haec non ita dixi, quasi nihil contra Manicheos adhuc scripsissem uel nihil de doctrina catholica mandassem litteris, cum tot superius edita uolumina de utraque re non me tacuisse testantur, sed in hoc libro ad illum scripto nondum Manicheos refellere coeperam et illas nugas nondum inuaseram neque de ipsa catholica magnum aliquid aperueram, quoniam sperabam hoc initio facto ad eum me scripturum fuisse, quae hic non scripseram.
13.1.9
Hic liber sic incipit: Si mihi, Honorate, unum atque idem uideretur esse.

Intertext edge

Open linked passage

Note