Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
14.1.1
LIBER PRIMVS.
14.1.1
Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra Manicheos de duabus animabus, quarum dicunt unam partem dei esse, alteram de gente tenebrarum. quam non condiderit deus et quae sit deo coaeterna, et has ambas animas, unam bonam, alteram malam, in homine uno esse delirant, istam scilicet malam propriam carnis esse dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse tenebrarum, illam uero bonam ex aduenticia dei parte, quae cum tenebrarum gente conflixerit, atque utrumque misceri, et omnia quidem bona hominis illi bonae animae, omnia uero mala illi malae animae tribuunt.
14.1.2
In hoc libro illud, quod dixi, nullam esse qualemcumque uitam, quae non eo ipso, quo uita est et in quantum omnino uita est, ad summum uitae fontem principiumque pertineat, ita dixi, ut tamquam creatura ad creatorem pertinere intellegatur, non autem de illo esse tamquam pars eius existimetur.
14.1.3
Item quod dixi: nusquam scilicet nisi in uoluntate. esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare propter paruulos, quos ideo negant habere originale peccatum, quod eis in baptismo remittatur, quia nondum arbitrio uoluntatis utuntur. quasi uero peccatum, quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere, id est reatu eius inplicatos, et ab hoc poenae obnoxios detineri, umquam esse potuit nisi ex uoluntate, qua uoluntate commissum est, quando diuini praecepti est facta transgressio. potest etiam putari falsa esse ista sententia, qua diximus nusquam nisi in uoluntate esse peccatum, quia dixit apostolus: si autem, quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod in me habitat peccatum. hoc enim peccatum usque adeo non est in uoluntate, ut dicat: quod nolo, hoc facio. quomodo ergo nusquam est nisi in uoluntate peccatum? sed hoc peccatum, de quo sic est. locutus apostolus, ideo peccatum uocatur, quia peccato factum est et poena peccati est, quandoquidem hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in consequentibus dicens: scio, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non. perfectio quippe boni est, ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem, quando bene uiuitur, non consentit uoluntas; uerum tamen non perficit bonum, quia inest adhuc in concupiscentia, cui repugnat uoluntas; cuius concupiscentiae reatus in baptismate soluitur, sed infirmitas manet, cui, donec sanetur, omnis fidelis, qui bene proficit, studiosissime reluctatur. peccatum autem, quod nusquam est nisi in uoluntate, illud.. praecipue intellegendum est, quod iusta damnatio consecuta est- hoc enim per unum hominem intrauit in mundum- quamquam et hoc peccatum, quo consentitur peccati concupiscentiae, non nisi uoluntate committitur. propter hoc et alio loco dixi: non igitur nisi uoluntate peccatur.
14.1.4
Itemque alio loco ipsam uoluntatem definiui dicens: uobmtas est animi motus cogente nullo ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum. quod propterea dictum est, ut hac definitione uolens a nolente discerneretur et sic ad illos referretur intentio, qui primi in paradiso fuerunt humano generi origo mali nullo cogente peccando, hoc est libera uoluntate peccando, quia et scientes contra praeceptum fecerunt, et ille temptator suasit, ut hoc fieret, non coegit. nam et qui nesciens peccauit, non incongruenter nolens peccasse dici potest, quamuis et ipse, quod nesciens fecit, uolens tamen fecit; ita nec ipsius esse potuit sine uoluntate peccatum. quae uoluntas utique, sicut definita est, animae motus fuit cogente nullo ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum. quod enim, si noluisset, non fecisset, non coactus est facere. quia uoluit, ergo fecit, etsi non, quia uoluit, peccauit nesciens peccatum esse, quod fecit. ita nec tale peccatum sine uoluntate esse potuit, sed uoluntate facti, non uoluntate peccati, quod tamen factum peccatum fuit; hoc enim factum est, quod fieri non debuit. qui autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere nec tamen facit, utique uolens peccat, quoniam qui potest resistere, non cogitur cedere. qui uero cogenti cupiditati uoluntate resistere non potest et ideo facit contra praecepta iustitiae, iam hoc ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. quapropter peccatum sine uoluntate esse non posse uerissimum est.
14.1.5
Itemque definitio peccati, qua diximus: peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi, quod iustitia uetat et unde liberum est abstinere, propterea uerum est, quia id definitum est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. nam quando tale est, ut idem sit et poena peccati, quantum est, quod ualet uoluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? in tantum enim libera est, in quantum liberata est, et in tantum appellatur uoluntas. alioquin tota cupiditas quam uoluntas proprie nuncupanda est, quae non est, sicut Manichei desipiunt, alienae naturae additamentum, sed nostrae uitium, a quo non sanatur nisi gratia saluatoris. quod si quisquam dicit etiam ipsam cupiditatem nihil esse- aliud quam uoluntatem, sed uitiosam peccatoque seruientem, non resistendum est nec de uerbis, cum res constet, controuersia facienda. etiam sic enim ostenditur sine uoluntate nullum esse peccatum siue in opere siue in origine.
14.1.6
Rursus in eo, quod dixi: iam quaerere coeperam, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam uoluntatem. si enim non habebat, sine peccato atque innocens erit et ideo nullo modo malum,\' cur ergo\', inquiunt, peccatum dicitis paruulorum, quorum uoluntatem non tenetis ream?\' respondetur non eos proprietate uoluntatis, sed origine reos teneri. omnis enim homo terrenus quid est origine nisi Adam? porro autem Adam habebat utique uoluntatem, qua uoluntate cum peccasset, peccatum per eum intrauit in mundum.
14.1.7
Itemque in eo, quod dixi: natura esse malae tmimae nullo modo queunt, si quaeritur, quomodo accipiamus, quod ait apostolus: fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri,. respondemus naturam in his uerbis meis me intellegi uoluisse illam, quae proprie natura dicitur, in qua sine uitio creati sumus. nam ista propter originem natura appellatur, quae origo utique habet uitium, quod est contra naturam.
14.1.8
et iterum quod dictum est: peccati reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis est et insaniae, cur ergo., inquiunt,' paruuli tenentur rei?\' respondetur, quia eius ex origine tenentur, qui non fecit quod facere potuit, diuinum scilicet seruare mandatum.
14.1.9
quod autem dixi: illae animae quidquia faciunt, si natura, non uoluntate faciunt, id est si Libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si denique abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus, propterea non perturbat de paruulis quaestio, quia ex illius origine rei tenentur, qui uoluntate peccauit, quando libero et ad faciendum et non faciendum motu animi non carebat eique ab opere malo abstinendi summa potestas erat. quod Manichei de tenebrarum gente non dicunt, quam fabulosissime inducunt, eamque naturam semper malam, numquam bonam fuisse contendunt.
14.1.10
Illud autem quaeri potest quomodo dixerim: etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato, sed natura deditae nosque, quamquam sint inferiores, aliqua tamen interiore uicinitate contingunt, non iUas ideo malas haberi oportere, quia nos, cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus, quandoquidem de illis hoc dixi, de quibus apertius loqui coeperam dicens: quamquam etiamsi eisdem concedatur inferiore alio genere animarum nos inlici ad turpia, non inde conficiunt aut illas naturas malas esse aut istas summum bonum— de his enim disputationem usque ad hunc loculum perduxi, ubi dixi: etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato, sed natura deditae et cetera- quaeri ergo potest, cur dixerim: quod interim incertum, cum prorsus dubitare non debuerim non esse tales animas. sed hoc ideo dixi,. quia expertus sum, qui dicerent diabolum et angelos eius bonos esse in genere suo et in ea natura, in qua eos creauit deus ordine proprio tales, quales sunt, sed nobis malum esse, si inliciamur et seducamur ab eis, si autem caueamus. eos atque uincamus, decorum atque gloriosum. et hoc qui dicunt, uidentur sibi, ut id probent, de scripturis adhibere idonea testimonia uel illud, quod scriptum est in libro Iob, cum diabolus describeretur: hoc est initium figmenti domini, quod. fecit ad inludendum ab angelis suis, uel illud in Psalmo centesimo tertio: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei. quam quaestionem, quae non aduersus. Manicheos, qui hoc non sentiunt, sed aduersus alios, qui hoc sentiunt, suscipienda esset atque soluenda, pertractare atque enodare tunc nolui, ne librum multo, quam uellem, facerem longiorem, cum uiderem, etiamsi hoc concederetur, tamen debere Manicheos. ac iam posse conuinci introducentes insanissimo errore naturam mali aeterno bono coaeternam. ideo ergo dixi: quod interim incertum est, non quod ego inde dubitarem, sed quod inter me et illos, quos ita sapere inueneram, nondum esset ista quaestio dissoluta. quod tamen in aliis longe posterioribus libris meis de Genesi ad litteram secundum scripturas sanctas quanta potui manifestatione dissolui.
14.1.11
Alio loco: propterea, inquam, corporea diligendo peccamus; quia spiritalia diligere et iustitia iubemur et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et. beati sumus. ubi- quaeri potest, cur natura et non gratia possumus dixerim. sed contra Manicheos de natura quaestio uersabatur, et utique id. agit gratia, ut ista natura, quod uitiata non potest, possit per eum, qui uenit quaerere et saluum facere, quod perierat., quam tamen gratiam etiam tunc recolens oraui pro familiarissimis meis, qui mortifero illo adhuc tenebantur errore, et dixi: deus magne, deus omnipotens, deus summae bonitatis,.. quem inuiolabilem et incorruptibilem credi atque intellegi fas est, trina unitas, quam catholica ecclesia colit, supplex oro expertus in me misericordiam tuam, ne homines, cum quibus mihi a pueritia in hominum uictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas. sic utique orans iam fide retinebam non solum conuersos ad deum gratia eius adiuuari, ut pro- Sciant ac perficiantur— ubi adhuc dici potest pro merito conuersionis illorum istam dari gratiam— uerum etiam ut conuertantur ad deum, ad ipsam dei gratiam pertinere, quem pro eis oraui, qui erant ab illo nimis auersi, atque ad illum conuerterentur oraui.
14.1.12
Hic liber sic incipit: OpitularUe dei misericordia.