Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
15.1.1
LIBER PRIMVS.
15.1.1
Eodem tempore presbyterii mei contra Fortunatum quendam, Manicheorum presbyterum, disputaui, qui plurimum temporis apud Hipponem uixerat seduxeratque tam multos, ut per eos ibi eum delectaret habitare. quae disputatio nobis altercantibus excepta est a notariis, ueluti gesta conficerentur; nam et diem habent et consulem. hanc in librum memoriae mandandum conferre curaui. uersatur ibi quaestio, unde sit malum, me asserente exortum fuisse hominis malum ex libero uoluntatis arbitrio, illo autem naturam mali deo coaeternam suadere moliente. sed consequenti die tandem confessus est nihil se aduersus nos inuenire, quod diceret, nec sane catholicus factus, sed tamen ab Hippone discessit.
15.1.2
In hoc libro illud, quod dixi: animam dico esse factam a deo, ut cetera omnia, quae a deo facta sunt, et inter illa, quae deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae, ita dixi, ut hoc generaliter de uniuersa creatura rationali accipi uellem, quamuis in scripturis sanctis animas dictas esse angelorum aut omnino aut non possit facile reperiri, sicut supra iam diximus.
15.1.3
item alio loco: ego dico, inquam, peccatum non esse, si non propria uoluntate peccatur. ubi peccatum illud intellegi uolui, quod non est etiam poena peccati; nam de tali poena dixi alibi in eadem disputatione, quod dicendum fuit.
15.1.4
itemque dixi: ut postea eadem ipsa caro, quae nos poenis torsit in peccato manentes, subiciatur nobis in resurrectione et nulla aduersitate nos quatiat, quominus legem et diuina praecepta seruemus. quod non est ita accipiendum, tamquam et in illo dei regno, ubi incorruptibile atque inmortale corpus habebimus, de scripturis diuinis lex et praecepta sumenda sunt, sed quia perfectissime ibi lex aeterna seruabitur et illa duo praecepta de diligendo deo et proximo non in lectione, sed in ipsa perfecta et sempiterna dilectione tenebimus.
15.1.5
Hoc opus sic incipit: V. KAL. SEPTEMBRIS ARCADIO AVGVSTO BIS ET BVFINO VV. CC. CONSS.