Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
16.1.1
LIBER PRIMVS.
16.1.1
Per idem tempus coram episcopis hoc mihi iubentibus, qui plenarium totius Africae concilium Hippone Regio habebant, de fide ac symbolo disputaui. quam disputationem nonnullis eorum, qui nos familiarius diligebant, studiosissime instantibus in librum contuli. in quo de rebus ipsis ita disseritur, ut tamen non fiat uerborum illa contextio, quae tenenda memoriter conpetentibus traditur.
16.1.2
In hoc libro cum de resurrectione carnis ageretur: resurget, inquam, corpus secundum Christianam fidem, quae falli non potest. quod cui uidetur incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis autem futura sit non considerat, quia illo tempore inmutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera, quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro et sanguis regnum dei non possidebit. sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corripiendus est commonitus de corpore domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. unde constat apostolum non carnis substantiam negasse in dei regno futuram, sed aut qui secundum carnem uiuunt carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei non possidebunt- bene intellegitur tamquam exponendo, quid dixerit— continuo subdidit: neque corruptio incorruptionem possidebit. de qua re ad suadendum infidelibus difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse reperiet, quisquis de ciuitate dei librum nouissimum legerit.
16.1.3
Hic liber sic incipit: Quoniam scriptum est.