Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 18 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
18.1.1
LIBER PRIMVS.
18.1.1
Per idem tempus de sermone domini in monte secundum Matheum duo uolumina scripsi.
18.1.2
In quorum primo propter id, quod scriptum est: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur: sapientia, inquam, congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia nullusque motus aduersus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperat deo. quod merito mouet, quomodo dixerim. non enim cuiquam prouenire in hac uita potest, ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris, quandoquidem etiamsi ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum eius laberetur adsensum, non ideo tamen non repugnaret. hoc ergo, quod dictum est, nullum esse motum aduersus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc agentibus pacificis domando concupiscentias carnis, ut ad istam pacem plenissimam quandoque ueniatur.
18.1.3
Proinde quod alio loco, cum eandem sententiam euangelicam repetens dixissem: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei 20 uocabuntur, adiunxi dicens: et ista quidem in hac uita conpleri possunt, sicut conpleta esse in apostolis credimus, sic accipiendum est, non ut in apostolis hic uiuentibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse, sed hactenus hic ista posse conpleri, quatenus in apostolis credimus esse conpleta, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac uita potest esse perfectio. non enim dictum est:\' ista in hac uita conpleri possunt; nam conpleta esse in apostolis credimus\', sed dictum est: sicut conpleta esse in apostolis credimus, ut ita conpleantur, sicut in illis conpleta sunt, id est quadam perfectione, cuius capax est ista uita, non sicut conplenda sunt illa, quam speramus, pace plenissima, quando dicetur: ubi est, mors, contentio tua?
18.1.4
Alio loco quod interposui testimonium: non enim ad mensuram dat deus spiritum, nondum intellexeram ae Christo proprie uerius accipi. aliis quippe hominibus nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret Heliseus, quam fuerit in Helia.
18.1.5
item quod scriptum est: iota unum et unus apex non transiet a lege, donec omnia fiant, cum exponerem, dixi nil aliud posse intellegi nisi uehementem perfectionis expressionem. ubi merito quaeritur, utrum ista perfectio sic possit intellegi, ut tamen uerum sit neminem iam utentem uoluntatis arbitrio hic uiuere sine peccato. a quo enim usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt uniuersa diuina mandata? sed in eisdem mandatis est etiam, quod iubemur dicere: dimitte debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, quam orationem usque in finem saeculi tota dicit ecclesia. omnia ergo mandata facta deputantur, quando quidquid non fit ignoscitur.
18.1.6
Sane quod ait dominus: quicumque enim soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic et cetera usque ad eum locum, ubi ait: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Farisaeorum, non in- trabitiš in regnum caelorum, multo melius et conuenientius exposui in aliis posterioribus sermonibus meis, quod etiam hic retexere longum est. ad hoc autem iste ibi perducitur sensus, ut eorum sit iustitia maior quam scribarum et Farisaeorum, qui dicunt et faciunt. de scribis quippe et Farisaeis 20 alio loco ipse dominus ait: dicunt enim et non faciunt. illud etiam melius intelleximus postea, quod scriptum est:
18.1.7
qui irascitur fratri suo. codices enim graeci non habent: sine causa, sicut hic positum est, quamuis idem ipse sit sensus. illud enim diximus intuendum, quid sit irasci fratri suo, quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur.
18.1.8
Item quod dixi: hoc et de patre et de matre et de ceteris uinculis sanguinis intellegendum est, ut in eis oderimus, quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est, ita sonat, quasi non essent futurae istae necessitudines, si nullo naturae humanae praecedente peccato nemo moreretur, quem sensum iam superius inprobaui. essent enim profecto cognationes et affinitates, etiamsi originali nullo existente peccato sine morte cresceret et multiplicaretur genus humanum. ac per hoc aliter soluenda quaestio est, cur dominus praeceperit diligendos inimicos, cum alio loco praecipiat odio habendos et parentes et filios, non sicut hic soluta est, sed sicut eam posterius saepe soluimus. id est ut diligamus inimicos lucrandos regno dei et oderimus in propinquis, si inpediunt regno dei.
18.1.9
Item de praecepto, quo prohibetur uxor dimitti nisi propter fornicationem, hic quidem scrupulosissime disputaui, sed quam uelit dominus intellegi fornicationem, propter quam liceat dimittere uxorem, utrum eam, quae damnatur in stupris, an illam, de qua dicitur: perdidisti omnem, qui fornicatur abs te, in qua utique et ista est— neque enim non fornicatur a domino, qui tollens membra Christi facit ea membra meretricis— etiam atque etiam cogitandum est atque requirendum, nec uolo in re tanta tamque ad digerendum difficili putare lectorem istam sibi nostram disputationem debere sufficere, sed legat et ea siue nostra, quae postea scripta sunt, siue aliorum melius considerata atque tractata, uel ipse, si potest, ea, quae hic merito mouere possunt, uigilantiore atque intellegentiore mente discutiat, non quia omne peccatum fornicatio est— neque enim omnem peccantem deus perdit, qui cotidie sanctos suos exaudit dicentes: dimitte nobis debita nostra, quum perdat omnem, qui fornicatur ab eo— sed quatenus intellegenda atque limitanda est haec fornicatio et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima. quaestio est. licere tamen propter istam, quae in stupris committitur, nulla quaestio est. et ubi dixi hoc permissum esse, non iussum, non adtendi aliam scripturam dicentem: qui tenet adulteram, stultus et inpius est. nec sane dixerim adulteram fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audiuit a domino: nec ego te damnabo; uade, deinc- eps iam noli peccare, si hoc oboedienter audiuit.
18.1.10
Alio loco peccatum fratris ad mortem, de quo dicit Iohannes apostolus: non pro illo dico ut roget, ita definiui, ut dicerem: peccatum fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem dei per gratiam domini nostri Iesu Christi quisque obpugnat fraternitatem et aduersus ipsam gratiam, qua reconciliatus est deo, inuidentiae facibus agitatur. quod quidem non confirmaui, quoniam hoc putare me dixi, sed tamen addendum fuit: si in hac tam scelerata mentis peruersitate finierit hanc uitam, quoniam de quocumque pessimo in hac uita constituto non est utique desperandum nec pro illo inpatienter oratur, de quo non desperatur.
18.1.11
In secundo item libro: nulli, inquam, licebit ignorare dei regnum, quum eius unigenitus non solum intellegibiliter sed etiam uisibiliter in homine dominico de caelo uenerit iudicaturus uiuos et mortuos. sed non uideo, utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator dei et hominum, homo Christus Iesus[ cum sit utique dominus]: dominicus autem homo quis in eius sancta familia non potest dici? et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos diuinorum eloquiorum. sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. postea quippe uidi non esse dicendum, quamuis nonnulla possit ratione defendi.
18.1.12
item quod dixi: nullius enim 15 fere conscientia deum potest odisse, non uideo fuisse dicendum. multi enim sunt, de quibus dictum est: superbia eorum, qui oderunt te.
18.1.13
Alio loco in eo, quod dixi: ob hoc dixisse dominum: sufficit diei malitia sua, quia cibos sumere urgebat ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis; pertinet enim ad hanc fragilitatem, quam peccando meruimus, non adtendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. sic enim erant inmortales in corpore nondum spiritali, sed animali, ut tamen in huius modi inmortalitate alimentis corporalibus uterentur.
18.1.14
item quod dixi: quam sibi elegit deus gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam, non ideo dixi, quia nunc ex omni parte iam talis est, quamuis ad hoc electa non dubitetur, ut talis sit, quando Christus apparuerit, uita eius; tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria; propter quam gloriam dicta est ecclesia gloriosa.
18.1.15
item quod dominus ait: petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis, operose quidem, tria ista quid inter se differant, exponendum putaui; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referentur. hoc quippe ostendit, ubi eodem uerbo cuncta conclusit dicens: quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se; non enim dixit: petentibus,. quaerentibus et pulsantibus.
18.1.16
_Hoc opus sic incipit: Sermonem, quem locutus est dominus.

Intertext edge

Open linked passage

Note