Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 20 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
20.1.1
LIBER PRIMVS.
20.1.1
Librum etiam contra epistulam Donati, qui partis Donati secundus post Maiorinum episcopus apud Carthaginem fuit, eodem presbyterii mei tempore scripsi; in qua epistula ille agit, ut non nisi in eius communione baptisma Christi esse credatur. cui nos contradicimus in hoc libro.
20.1.2
In quo dixi quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tam- quam in petra fundata sit ecclesia. qui sensus etiam cantatur ore multorum in uersibus beatissimi Ambrosi, ubi de gallo gallinacio ait: hoc ipse, petra ecclesiae, canente culpam diluit. sed scio me postea saepissime sic exposuisse, quod a domino dictum est: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut super hunc intellegeretur, quem confessus est Petrus dicens: tu es Christus, filius dei uiui, ac sic Petrus ab hac petra appellatus personam ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur et accepit claues regni caelorum. non enim dictum illi est: tu es petra, sed: tu es Petrus. petra autem erat Christus, quem confessus Simon, sicut et tota ecclesia confitetur, dictus est Petrus. harum duarum autem sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.
20.1.3
Alio loco dixi: nullius mortem deus quaerit. quod sic acci- piendum est, quia homo sibi adquisiuit mortem deserens deum et adquirit, qui non redit ad deum, secundum quod scriptum est: deus mortem non fecit. sed etiam illud non minus uerum est: uita et mors a domino deo est, uita scilicet a donante, mors a uindicante.
20.1.4
Item quod dixi Donatum, cuius epistulam refellebam, rogasse, ut imperator inter ipsum et Caecilianum transmarinos episcopos iudices daret, non ipsum, sed alium Donatum, eiusdem tamen scismatis, hoc fecisse probabilius inuenitur. ille autem non erat Carthaginiensis Donatistarum episcopus, sed a Casis Nigris, qui tamen primus apud Carthaginem ipsum nefarium scisma conmisit.
20.1.5
nec sane Donatus Carthaginiensis, ut Christiani rebaptizarentur, instituit— quod ego eum instituisse credideram, quando eius epistulae respondebam— nec de libro Sapientiae ipse abstulit de media sententia uerba ad rem necessaria, ubi, cum scriptum sit: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lauatio eius? iste sic posuit, tamquam scriptum esset: qui baptizatur a mortuo, quid proficit lauatio eius? nos autem et antequam esset pars Donati, sic habuisse codices plurimos, uerum tamen Afros, ut non esset in medio: et iterum tangit illum, post addidicimus. quod si iam scirem, non in istum tamquam in furem diuini eloquii uel uiolatorem tanta dixissem. Hic liber sic incipit: Abs te ipso praesente audieram.

Intertext edge

Open linked passage

Note