Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
21.1.1
LIBER PRIMVS.
21.1.1
Eodem tempore uenerunt ad manus meas quaedam disputationes Adimanti, qui fuerit discipulus Manichei, quas conscripsit aduersus legem et prophetas, uelut contraria eis euangelica et apostolica scripta demonstrare conatus. huic ego respondi uerba eius ponens eisque reddens responsionem meam. quod hic uno uolumine inclusi et in eo quibusdam quaestionibus non semel, sed iterum respondi, quoniam quod pro me responderam perierat et tunc inuentum est, cum iam iterum respondissem. aliquas sane earundem quaestionum popularibus ecclesiasticis sermonibus solui; adhuc etiam quibusdam non respondi; aliquae remanserunt, quae rebus aliis magis urgentibus praetermissae sunt cumulo quoque obliuionis adiuncto.
21.1.2
In hoc dixi: certis enim quibusdam umbris ct figuris rerum ante domini aduentum secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum populus ille tenebatur, qui testamentum uetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio noui testamenti est, ut nulla in euangelio atque apostolica doctrina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa, quae illis etiam libris ueteribus desint. sed addendum erat\' paene\' atque dicendum: ut paene nulla in euangelio atque apostolica doctrina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa, quae illis etiam libris ueteribus desint. quid est enim, quod in sermone euangelico in monte dominus dicit: audistis, quia dictum est antiquis hoc; ego autem dico uobis hoc, si nil ipse amplius praecepit, quam praeceptum est in illis ueteribus libris? deinde regnum caelorum illi populo fuisse promissum non legimus in his, quae promissa sunt lege data per Moysen in monte Sina, quod proprie uetus dicitur testamentum, quod praefiguratum dicit apostolus per ancillam Sarrae et filium eius; sed et ibi figuratum est et nouum per ipsam Sarram et filium eius. proinde si figurae discutiantur, omnia ibi prophetata reperiuntur, quae sunt praesentata uel expectantur praesentanda per Christum. uerum tamen propter quaedam praecepta non figurata, sed propria, quae non in uetere, sed in nouo inueniuntur, cautius et modestius diceretur paene nulla quam nulla hic esse, quae non sint et illic, quamuis illic sint duo illa praecepta de dilectione dei et proximi, quo rectissime omnia et legitima et prophetica et euangelica et apostolica referuntur.
21.1.3
Item quod dixi: tribus modis in scripturis filiorum nomen accipitur, minus considerate dictum est. et alios enim quosdam modos sine dubio praetermisimus, sicut dicitur filius gehennae uel filius adoptiuus, quae utique nec secundum naturam nec secundum doctrinam nec secundum imitationem dicuntur. quorum trium modorum, tamquam sola sint, exempla reddidimus: secundum naturam, sicut Iudaei filii Abrahae, secundum doctrinam, sicut filios suos quos euangelium docuit apostolus uocat, secundum imitationem, sicut filii Abrahae nos sumus, cuius imitamur fidem.
21.1.4
quod autem dixi: cum induerit incorruptionem et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit, secundum corruptionem carnalem dictum est carnem non futuram, non secundum substantiam, secundum quam et domini corpus post resurrectionem caro appellata est.
21.1.5
Alio loco: nisi quisque, inquam, uoluntatem mutaucrit, bonum operari non potest. quod in nostra potestate esse positum alio loco docet, uli ait: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. quod non est contra gratiam dei, quam praedicamus. in potestate est quippe hominis mutare in melius uoluntatem; sed ea potestas nulla est, nisi a deo detur, de quo dictum est: dedit eis potestatem filios dei fieri. cum enim hoc sit in potestate, quod, cum uolumus, facimus, nihil tam in potestate quam ipsa uoluntas est. sed praeparatur uoluntas a domino. eo modo ergo dat potestatem.
21.1.6
sic intellegendum est et quod dixi postea: in nostra potestate esse, ut uel inseri bonitate dei uel excidi eius seueritate mereamur, quia in potestate nostra non est, nisi quod nostra assequimur uoluntate, quae cum fortis et potens praeparatur a domino, facile fit opus pietatis, etiam quod difficile atque inpossibile fuit.
21.1.7
Hic liber sic incipit: De eo, quod scriptum: in principio deus fecit caelum et terram.