Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
22.1.1
LIBER PRIMVS.
22.1.1
Cum presbyter adhuc essem, contigit, ut Carthagine inter nos, qui simul eramus, ad Romanos apostoli epistula legeretur, et quaedam interrogatus a fratribus quibusdam cum sicut poteram responderem, uoluerunt scribi potius, quae dicebam, quam sine litteris fundi. ubi cum eis obtemperarem, liber unus accessit superioribus opusculis meis.
22.1.2
In quo libro: quod autem ait, inquam, scimus, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, satis ostendit non posse inpleri legem nisi ab spiritalibus, quales facit gratia dei. quod utique non ex persona apostoli accipi uolui, qui iam spiritalis erat, sed hominis sub lege positi, nondum sub gratia. sic enim prius haec uerba sapiebam, quae postea lectis quibusdam diuinorum tractatoribus eloquiorum, quorum me moueret auctoritas, consideraui diligentius et uidi etiam de ipso apostolo posse intellegi, quod ait: scimus, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, quod in eis libris, quos contra Pelagianos nuper scripsi, quantum potui, diligenter ostendi. in isto ergo libro et hoc, quod dictum est: ego autem carnalis sum et deinde cetera usque ad eum locum, ubi dixit: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per legum Christum, dominum nostrum, dixi hominem describi adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutum, bene facere uolentem, sed uictum concupiscentia carnis male facientem. a cuius concupiscentiae dominatu non liberat nisi gratia dei per legum Christum, dominum nostrum dono spiritus sancti, per quem diffusa caritas in cordibus nostris uincit carnis concupiscentias, ne consentiamus eis ad male faciendum, sed potius bona faciamus. unde quidem iam euertitur heresis Pelagiana, quae uult non ex deo nobis, sed ex nobis esse caritatem, qua bene ac pie uiuimus. sed in illis libris, quos aduersus eos edidimus, etiam spiritalis hominis iamque sub gratia constituti melius intellegi uerba ista monstrauimus propter corpus carnis, quod spiritale nondum est, erit autem in resurrectione mortuorum, et propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua ita confligunt sancti non ei consentientes ad malum, ut tamen eis motibus, quibus repugnantibus resistunt, non careant in hac uita. non eos autem habebunt in illa, ubi absorbebitur mors in uictoriam. propter hanc itaque concupiscentiam motusque ipsius, quibus ita resistitur, ut tamen sint in nobis, potest quisque sanctus iam sub gratia positus dicere ista omnia, quae esse dixi uerba hominis nondum sub gratia positi, sed sub lege. quod hic ostendere longum est et ubi id ostendi dictum est.
22.1.3
Item quod disputans, quid elegerit deus in nondum nato, cui dixit seruiturum esse maiorem, et quid in eodem maiore similiter nondum nato reprobauerit, de quibus propter hoc commemoratur quamuis longe postea prolatum propheticum testimonium: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: non ergo elegit deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est, sed fidem elegit in praescientia, ut, quem sibi crediturum praesciuit, ipsum elegerit, cui spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam uitam consequeretur, nondum diligentius quaesiueram nec adhuc inueneram, qualis sit electio gratiae, de qua idem dicit apostolus: reliquiae per electionem gratiae factae sunt; quae utique non est gratia, si eam merita ulla praecedunt, ne iam quod datur non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius meritis quam donetur. proinde quod continuo dixi:
22.1.4
dicit enim idem apostolus: idem deus, qui operatur omnia in omnibus; nusquam autem dictum est: deus credit omnia in omnibus, ac deinde subiunxi: quod ergo credimus, nostrum est, quod autem bene operamur, illius est, qui credentibus dat spiritum, profecto dicere non deberem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter dei munera reperiri, quae dantur in eodem spiritu. utrumque ergo nostrum est propter arbitrium uoluntatis et utrumque tamen datum est propter spiritum fidei et caritatis. neque enim sola caritas, sed, sicut scriptum est, caritas cum fide a deo patre et domino nostro Iesu Christo.
22.1.5
Et quod paulo post dixi: nostrum est enim credere et uelle, illius autem dare credentibus et uolentibus facultatem bene operandi per spiritum sanctum, per quem caritas diffunditur in cordibus nostris, uerum est quidem, sed ea regula et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat uoluntatem, et utrumque nostrum, quia non fit nisi uolentibus nobis.
22.1.6
ac per hoc, quod etiam postea dixi: quia neque uelle possumus, nisi uocemur, et cum post uocationem uoluerimus, non sufficit uoluntas nostra et cursus noster, nisi deus et uires currentibus praebeat et perducat, quo uocat, ac deinde subiunxi: manifestum est ergo non uolentis neque currentis, sed miserentis dei esse, quod bene operamur, omnino uerissimum est. sed parum de ipsa uocatione disserui, quae fit secundum propositum dei; non enim omnium, qui uocantur, talis est, sed tantum electorum.
22.1.7
itaque quod paulo post dixi: sicut enim in his, quos elegit deus,[ non opera, sed] fides incoat meritum, ut per munus dei bene operentur, sic in his, quos damnat, infidelitas et inpietas incoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur, uerissime dixi, sed fidei meritum etiam ipsum esse donum dei nec putaui quaerendum esse nec dixi.
22.1.8
Et alio loco: cuius enim miseretur, inquam, facit eum bene operari, et quem obdurat, relinquit eum, ut male operetur. sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur et ista obduratio praecedenti inpietati. quod quidem uerum est, sed adhuc quaerendum erat, utram- et meritum fidei de misericordia dei ueniat, id est utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit, ut fidelis esset. legimus enim dicente apostolo: misericordiam consecutus, ut fidelis essem, non ait: quia fidelis eram. fideli ergo datur quidem, sed data est etiam, ut esset fidelis.
22.1.9
rectissime itaque alio loco in eodem libro dixi: quoniam si non cx operibus, sed misericordia dei et uocamur, ut credamus, et credentibus praestatur, ut bene operemur, non est gentibus ista inuidenda misericordia, quamuis minus ibi diligenter de illa, quae per dei propositum fit, uocatione tractauerim.
22.1.10
Hic liber sic incipit: Sensus hi sunt in epistula- Pauli ad Romanos. 20