Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
23.1.1
LIBER PRIMVS.
23.1.1
Post hunc librum exposui eiusdem apostoli epistulam ad Galatas non carptim, id est aliqua praetermittens, sed continuanter et totam; hanc autem expositionem uno uolumine conprehendi.
23.1.2
In quo illud, quod dictum est: priores ergo apostoli ueraces, qui non ab hominibus, sed a deo per hominem missi sunt, per Iesum Christum scilicet adhuc mortalem; uerax etiam nouissimus apostolus,. qui per Iesum Christum totum iam deum post resurrectionem eius missus est, propter inmortalitatem dictum est: totum iam deum, quam post resurrectionem habere coepit, non propter diuinitatem semper inmortalem, a qua numquam recessit, in qua totus deus erat, et cum moriturus adhuc erat. hunc autem sensum sequentia manifestant. adiunxi enim dicens: priores sunt ceteri apostoli per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem; nouissimus est apostolus Paulus per Iesum Christum iam totum deum, id est omni ex parte inmortalem. hoc enim dixi, quod ait apostolus: non ab hominibus neque per hominem, sed per legum Christum et deum patrem, quasi iam Iesus Christus non sit homo. sequitur enim: qui suscitauit illum a mortuis, ut hinc appareret, cur dixerit: neque per hominem. proinde propter inmortalitatem iam nunc non homo Christus deus, propter substantiam uero humanae naturae, in qua ascendit in caelum, etiam nunc mediator dei et hominum homo Christus Iesus, quoniam sic ueniet, quomodo eum uiderunt, qui uiderunt euntem in caelum.
23.1.3
Item quod dixi: gratia dei est, qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur deo; pax autem, qua reconciliamur deo, sic accipiendum est, ut tamen sciamus etiam utrumque ad generalem dei gratiam pertinere, quomodo in populo dei aliud specialiter Israhel, aliud ludas, et tamen utrumque generaliter Israhel.
23.1.4
item cum exponerem: quid ergo? lex transgressionis gratia proposita est, ita distinguendum putaui, ut inter- rogatio esset: quid ergo? ac deinde responsio: lex transgressionis gratia proposita est. quod quidem non abhorret a uero; sed melior mihi uidetur ista distinctio, ut interrogatio sit: quid ergo lex? et inferatur responsio: transgressionis gratia proposita est.
23.1.5
quod autem dixi: ordinatissime itaque subiungit: quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege, ut intellegamus eos esse sub lege, quorum spiritus ita concupiscit aduersus carnem, ut non ea, quae uolunt, faciant, id est, non se teneant inuictos in caritate iustitiae, sed a concupiscente aduersus se carne uincantur, hoc ex illo sensu est, quo sentiebam id, quod dictum est: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea, quae uultis, faciatis, ad eos pertinere, qui sub lege sunt, nondum sub gratia. adhuc enim non intellexeram haec uerba et illis, qui sub gratia sunt, non sub lege, propterea conuenire, quia et ipsi concupiscentias carnis, contra quas spiritu concupiscunt, quamuis eis non consentiant, nollent tamen illas habere, si possent. non ideo, non quaecumque uolunt faciunt, quia uolunt eis carere nec possunt. tunc enim eas non habebunt, quando nec corruptibilem carnem.
23.1.6
Hic liber sic incipit: Causa, propter quam scribit apostolus a l Galatas, haec est.\\