Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 25 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
25.1.1
LIBER PRIMVS.
25.1.1
Est etiam inter illa, quae scripsimus, quoddam prolixum opus, qui tamen unus deputatur liber, cuius est titulus: de diuersis quaestionibus octoginta tribus. cum autem dispersae fuissent per cartulas multas, quoniam ab ipso primo tempore conuersionis meae, posteaquam in Africam uenimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me uacantem uidebant, nulla seruata ordinatione dictatae sunt, iussi eas iam episcopus colligi et unum ex eis librum fieri adhibitis numeris, ut quod quisque legere uoluerit facile inueniat.
25.1.2
Harum quaestionum prima est: utrum anima a se ipsa sit;
25.1.3
secunda de libero arbitrio;
25.1.4
tertia: utrum deo auctore sit homo deterior;
25.1.5
quarta: quae sit causa, ut sit homo deterior;
25.1.6
quinta: utrum animal inrationale beatum esse possit;
25.1.7
sexta de malo;
25.1.8
septima: quae proprie in animante anima dicatur;
25.1.9
octaua: utrum per se ipsam moueatur;
25.1.10
nona: utrum corporis sensibus percipi ueritas possit. in qua illud, quod dixi: omne, quod corporeus sensus adtingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur, sine dubio uerum quidem non est in corporibus resurrectionis incorruptibilibus, sed nunc ea nullus nostri corporis sensus adtingit, nisi forte diuinitus tale aliquid reueletur.
25.1.11
decima est: utrum corpus a deo sit; undecima: quare Christus de femina natus sit.
25.1.12
duodecima loco, ubi titulus est:
25.1.13
sententia cuiusdam sapientis, non est mea, sed quia per me innotuit quibusdam fratribus, qui tunc casu ista diligentissime consulebant, et placuit eis, inter nostra eam scribere uoluerunt. est autem cuiusdam Fontei Carthaginiensis: de mente mundanda ad uidendum deum, quod paganus quidem scripsit, sed Christianus baptizatus est mortuus.
25.1.14
tertia decima est: quo documento constet homines bestiis excellere;
25.1.15
quarta decima: non fuisse corpus domini nostri Iesu Christi phantasma;
25.1.16
quinta decima de intellectu;
25.1.17
sexta decima de filio;
25.1.18
septima decima de scientia dei;
25.1.19
octaua decima de trinitate;
25.1.20
nona decima de deo et creatura;
25.1.21
uicensima de loco dei;
25.1.22
uicensima prima: utrum deus mali auctor non sit. ubi uidendum est, ne male intellegatur, quod dixi: mali auctor non. est, quia omnium, quae sunt, auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt, et ne hinc putetur non ab illo esse poena malorum, quae utique malum est his, qui puniuntur. sed hoc ita dixi, quemadmodum dictum est: deus mortem non fecit, cum alibi scriptum sit: mors et uita a domino deo est. malorum ergo poena, quae a deo est, malum est quidem malis, sed in bonis dei operibus est, quoniam iustum est, ut mali puniantur, et utique bonum est omne, quod iustum est.
25.1.23
uicensima secunda est: deum non pati necessitatem.
25.1.24
uicensima tertia est: de patre et filio. ubi dixi, quod cum ipse genuerit, de qua sapiens dicitur, sapientiam; sed melius istam quaestionem in libro postea de trinitate tractaui.
25.1.25
uicensima quarta est: utrum et peccatum et recte factum in libero sit uoluntatis arbitrio. quod ita esse omnino uerissimum est, sed ut ad recte faciendum liberum sit, dei gratia liberatur.
25.1.26
uicensima quinta de cruce Christi;
25.1.27
uicensima sexta de differentia peccatorum;
25.1.28
uicensima septima de prouidentia;
25.1.29
uicensima octaua: quare deus mundum facere uoluerit;
25.1.30
uicensima nona: utrum aliquid sit sursum aut deorsum uniuerso;
25.1.31
tricensima: utrum omnia in utilitatem hominis creata sint.
25.1.32
tricensima prima nec ipsa mea est, sed Ciceronis, uerum quia et haec per me innotuit fratribus, inter ista, quae colligebant, scripserunt eam uolentes nosse, quemadmodum uirtutes animi ab illo diuisae atque definitae sint.
25.1.33
tricensima secunda est: utrum rem illam alius alio magis intellegat atque ita eiusdem rei per infinitum eat intellegentia.
25.1.34
tricensima tertia est de metu;
25.1.35
tricensima quarta: utrum non aliud amandum sit quam metu carere;
25.1.36
tricensima quinta: quid amandum sit. in qua illud, quod dixi: id esse amandum, quod nihil est aliud habere quam nosse, non satis adprobo. neque enim deum non habebant, de quibus dictum est: nescitis, quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? nec tamen eum nouerant uel non, sicut noscendus est, nouerant. item quod dixi: nemo igitur beatam uitam nouit et miser est, nouit dixi, quomodo noscenda est. nam quis eam penitus nescit eorum dumtaxat. qui iam ratione utuntur, quandoquidem beatos se esse uelle nouerunt?
25.1.37
tricensima sexta de nutrienda caritate. ubi dixi: deus igitur et animus cum amantur, ita proprie dicitur, purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur. quod si uerum est, quomodo apostolus ait: nemo umquam carnem suam odio habuit, et ex hoc admonet, ut diligantur uxores? sed ideo dictum est: proprie dicitur dicitur, quoniam caro diligitur quidem, nec tamen proprie, sed propter animam, cui sufficit ad usum. nam etsi propter se ipsam uidetur diligi, cum eam nolumus esse deformem, ad aliud referendum est decus eius, ad illud scilicet, a quo decora sunt omnia.
25.1.38
tricensima septima de semper nato;
25.1.39
tricensima octaua de conformatione animue;
25.1.40
tricensima nona de alimentis;
25.1.41
quadragensima: cum animarum natura una sit, unde hominum diuersae uoluntates;
25.1.42
quadragensima prima: cum omnia deus fecerit, quare non aequaliter fecit;
25.1.43
quadragensima secunda: quemadmodum dei sapientia, dominus Iesus Christus, et in utero matris fuerit et in caelis;
25.1.44
quadragensima tertia: quare filius dei in homine apparuit et spiritus sanctus in columba;
25.1.45
quadragensima quarta: quare tanto post uenerit dominus Iesus Christus. ubi, cum generis humani tamquam unius hominis aetates commemorarem, dixi: nec oportuit uenire diuinitus magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore iuuentutis, et adiunxi ad hoc ualere, quod apostolus dicit: sub lege tamquam sub paedagogo paruulos custodiens. sed potest mouere, cur alibi dixerimus Christum in generis humani sexta aetate tamquam in senectute uenisse. hoc ergo, quod de iuuentute dictum est, ad uigorem feruoremque fidei refertur, quae per dilectionem operatur, illud autem de senectute ad temporum numerum. potest enim intellegi utrumque in uniuersitate hominum, quod potest in aetatibus singulorum, sicut in corpore non potest simul et iuuentus esse et senectus, in animo autem potest, illa propter alacritatem, ista propter grauitatem.
25.1.46
quadragensima quinta est. aduersus mathematicos.
25.1.47
quadragensima sexta est de ideis.
25.1.48
quadragensima septima: utrum aliquando cogitationes nostras uidere possumus. ubi quod dixi: angelica corpora, qualia nos speramus habituros, lucidissima atque aetheria esse credendum est, si hoc sine membris, quae nunc habemus, et sine substantia quamuis incorruptibilis, tamen carnis accipiatur, erratur. multo autem melius in opere de ciuitate dei quaestio ista tractata est de uidendis cogitationibus nostris.
25.1.49
quadragensima octaua de credibilibus;
25.1.50
quadragensima nona: quare filii Israhel sacrificabant uisibiliter pecorum uictimas;
25.1.51
quinquagensima de aequalitate filii;
25.1.52
quinquagensima prima de homine facto ad imaginem et similitudinem dei. ubi quid est, quod dixi: homo scilicet uita non recte appellatur, cum dicatur homo etiam cadauer hominis? ergo saltem dicere debui: non proprie dicitur, ubi dixi: non recte dicitur. item dixi: neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo dei, aliud ad imaginem et similitudinem dei, sicut ad imaginem factum accepimus. quod non ita est intellegendum, quasi homo non dicatur imago dei, cum dicat apostolus: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei; sed dicitur etiam ad imaginem dei, quod unigenitus non dicitur, qui tantummodo imago est, non ad imaginem.
25.1.53
quinquagensima secunda est de eo, quod dictum est: paenitet me hominem fecisse;
25.1.54
quinquagensima tertia de auro et argento, quod ab Aegyptiis Israhelitae acceperunt;
25.1.55
quinquagensima quarta de eo, quod scriptum est: mihi adhaerere deo bonum est. ubi quod dixi: quod autem est omni anima melius, id deum dicimus, magis dici debuit: omni creato spiritu melius.
25.1.56
quinquagensima quinta de eo, quod scriptum est: sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentulae, quarum non est numerus;
25.1.57
quinquagensima sexta de annis quadraginta sex aedificati templi;
25.1.58
quinquagensima septima de centum quinquaginta tribus piscibus;
25.1.59
quinquagensima octaua de Iohanne baptista;
25.1.60
quinquagensima nona de decem uirginibus;
25.1.61
sexagensima: de die autem et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque filius hominis, nisi pater solus;
25.1.62
sexagensima prima de eo, quod scriptum est in euangelio, turbas dominum in monte pauisse de panibus quinque. ubi quod dixi: duos pisces duas illas significare personas, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat, dicendum potius fuit: maxime pertinebat, quoniam unctos aliquando legimus et prophetas. item dixi: Lucas, qui tamquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuauit, per Nathan ascendit ad Dauid, quia Nathan propheta missus erat, cuius correptione Dauid ipsius peccati abolitionem paenitendo inpetrauit. non sic accipiendum est, tamquam ipse fuerit Nathan propheta, qui filius Dauid, quia nec hic dictum est, quia ipse propheta missus erat, sed dictum: quia Nathan propheta missus erat, ut mysterium non in eodem homine, sed in eodem nomine intellegatur.
25.1.63
sexagensima secunda est ad id, quod scriptum est in euangelio, quod baptizabat Iesus plures quam Iohannes, quamuis ipse non baptizaret, sed discipuli eius. ubi quod dixi: latro ille, cui dictum est: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso, qui nec ipsum baptismum acceperat, hoc quidem et alios ante nos rectores sanctae ecclesiae posuisse in suis litteris inuenimus, sed quibus documentis possit ostendi, quod non fuerit ille latro baptizatus, ignoro. de qua re in posterioribus quibusdam opusculis nostris diligentius disputatum est, maxime in eo, quod ad Vincentium Victorem de animae origine scripsimus.
25.1.64
sexagensima tertia est de uerbo;
25.1.65
sexagensima quarta de muliere Samaritana;
25.1.66
sexagensima quinta de resurrectione Lazari;
25.1.67
sexagensima sexta de eo, quod scriptum est: an ignoratis, fratres— scientibus enim legem loquor— quia lex dominatur homini, in quantum tempus uiuit? usque ad eum locum, in quo scriptum est uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. ubi illud, quod ait apostolus: scimus autem, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, exponere uolens dixi: id est carni consentio nondum a spiritali gratia liberatus; quod non sic accipiendum est, quasi spiritalis homo iam sub gratia constitutus etiam de ipso non possit hoc dicere et cetera usque ad eum locum, ubi dictum est: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? quod postea didici, sicut sum iam ante confessus. rursus exponens, quod ait apostolus: corpus quidem mortuum est propter peccatum, mortuum, inquam, corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum temporalium molestet animum. sed isto melius mihi postea uisum est ideo. mortuum corpus dictum, quod habeat iam moriendi necessitatem, quam non habuit ante peccatum.
25.1.68
sexagensima septima est de eo, quod scriptum est: existimo enim, quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, usque ad id, quod dictum est: spe enim salui facti sumus. ubi cum exponerem, quod scriptum est: et ipsa creatura liberabitur a seruitute interitus, dixi: et ipsa creatura, id est ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura. quod non ita est accipiendum, quasi totum amiserit homo, quod habebat imaginis dei. nam si omnino non amisisset, non esset, propter quod diceretur: reformamini in nouitate mentis uestrae, et: in eandem imaginem transformamur; sed rursus, si totum amisisset, nihil maneret, unde diceretur: quamquam in imagine ambulat homo, tamen uane conturbatur. item quod dixi spiritaliter summos angelos uiuere, infimos uero animaliter, audacius dictum est de infimis, quam ut possit uel scripturis sanctis uel ipsis rebus ostendi, quia, etsi forsitan potest, difficillime potest.
25.1.69
sexagensima octaua est de eo, quod scriptum est: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? ubi dixi: quia etiamsi leuioribus quisque peccatis aut certe quamuis grauioribus et multis, tamen multo gemitu, et dolore paenitendi misericordia dei dignus fuerit, non ipsius erit— qui si relinqueretur, interiret— sed miserentis dei, qui eius precibus dolorique subuenit. parum est enim uelle, nisi deus misereatur; sed deus non miseretur, qui ad pacem uocat, nisi uoluntas praecesserit ad pacem. hoc dictum est post paenitentiam. nam est misericordia dei etiam ipsam praeueniens uoluntatem, quae si non esset, non praepararetur uoluntas a domino. ad eam misericordiam pertinet et ipsa uocatio, quae etiam fidem praeuenit. de qua paulo post cum agerem, dixi: haec autem uocatio, quae siue in singulis homi- nibus siue in populis atque in ipso genere humano per tern-, porum oportunitates operatur, altae et profundae ordinationis erit. quo pertinet etiam illud: in utero sanctificaui te, et: cum esses in renibus patris tui, uidi te, et: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, et cetera, quamuis testimonium illud: cum esses in renibus patris tui, uidi t e, unde mihi, tamquam scriptum sit, occurrerit nescio.
25.1.70
sexagensima nona de co, quod scriptum cst: tunc et ipse filius subiectus erit ci, qui illi subiecit omnia;
25.1.71
septuagensima de eo, quod apostolus dicit: absorta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex;
25.1.72
septuagensima prima de eo, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate, et sic inplebitis legem Christi;
25.1.73
septuagensima secunda de temporibus aeternis;
25.1.74
septuagensima tertia de eo, quod scriptum est: et habitu inuentus ut homo;
25.1.75
septuagensima quarta de eo, quod scriptum est in epistula Pauli ad Colosenses: in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum, qui est imago dei inuisibilis;
25.1.76
septuagensima quinta de hereditate dei;
25.1.77
septuagensima sexta de eo, quod Iacobus apostolus dicit: uis autem scire o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est?
25.1.78
septuagensima septima de timore, utrum peccatum sit;
25.1.79
septuagensima octaua de pulchritudine simulacrorum;
25.1.80
septuagensima nona: quare magi Pharaonis fecerunt miracula sicut Moyses, famulus dei;
25.1.81
octogensima aduersus Apollinaristas;
25.1.82
octogensima prima de quadragensima et quinquagensima;
25.1.83
octogensima secunda de eo, quod scriptum est: quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit;
25.1.84
octogensima tertia de coniugio.
25.1.85
Hoc opus sic incipit: Vtrum anima a se ipsa sit.

Intertext edge

Open linked passage

Note