Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 26 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
26.1.1
LIBER PRIMVS.
26.1.1
Item de mendacio scripsi librum, qui etsi cum aliquo labore intellegitur, habet tamen non inutilem ingenii et mentis administrationem magisque moribus ad ueriloquium diligendum proficit. hunc quoque auferre statueram de opusculis meis, quia et obscurus et anfractuosus et omnino molestus mihi uidebatur, propter quod eum nec edideram. deinde, cum postea scripsissem alterum, cuius titulus est: contra mendacium, multo magis istum non esse decreueram et iusseram, sed non est factum. itaque in ista retractatione opusculorum meorum cum eum incolumem repperissem, etiam ipsum retractatum manere praecepi, maxime quia in eo nonnulla sunt necessaria, quae in illo altero non sunt. propterea uero illius inscriptio est: contra mendacium, istius autem: de mendacio. quoniam per illum totum oppugnatio est aperta mendacii, istius autem magna pars in inquisitionis disputatione uersatur; ad eundem tamen finem uterque dirigitur.
26.1.2
Hic liber sic incipit: Magna quaestio est de mendacio.

Intertext edge

Open linked passage

Note