Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 27 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
27.2.1
LIBER SECVNDVS.
27.2.1
Librorum, quos episcopus elaboraui, primi duo sunt ad Simplicianum, ecclesiae Mediolanensis antestitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diuersis quaestionibus, quarum duas ex epistula Pauli apostoli ad Romanos in primum librum contuli.
27.2.2
Harum prior est de eo, quod scriptum est: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit, usque ad illud, ubi ait: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum. in qua illa apostoli uerba: lex spiritalis est, ego autem carnalis sum et cetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tamquam homo describitur adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutus; longe enim postea etiam spiritalis hominis— et hoc probabilius- esse posse illa uerba cognoui.
27.2.3
posterior in hoc libro quaestio est ab eo loco, ubi ait: non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri, usque ad illud, ubi ait: nisi dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus. in cuius quaestionis solutione laboratum est quidem pro libero arbitrio uoluntatis humanae, sed uicit dei gratia, nec nisi ad illud potuit perueniri, ut liquidissima ueritate dixisse intellegatur apostolus: quis enim te discernit? quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? quod uolens etiam martyr Cyprianus ostendere hoc totum ipso titulo definiuit dicens: in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit.
27.2.4
In secundo libro tractantur ceterae quaestiones et pro nostra quantulacumque facultate soluuntur, quae sunt omnes de scriptura, quae Regnorum appellatur. harum prima est de co, quod scriptum est: et insiliuit spiritus domini in
27.2.5
Saul, cum alibi dicatur: et spiritus domini malus in Saul. quam cum exponerem, dixi: quamuis sit in cuiusque potestate, quid uelit, non est tamen in cuiusquam potestate, quid possit. quod ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate nostra,. nisi quod, cum uolumus, fit; ubi prius et maxime est ipsum uelle. sine ullo quippe interuallo temporis praesto est uoluntas ipsa, cum uolumus; sed hanc quoque ad bene uiuendum desuper accipimus potestatem, cum praeparatur uoluntas a domino.
27.2.6
secunda quaestio est: quomodo dictum sit: paenitet me, quod constituerim regem Saul; tertia:
27.2.7
utrum spiritus inmundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saule uideretur et loqueretur cum eo;
27.2.8
quarta de eo, quod scriptum est: intrauit rex Dauid et sedit ante dominum;
27.2.9
quinta de eo, quod dixit Helias: o domine, testis huius uiduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti occidere filium eius.
27.2.10
Hoc opus sic incipit: Gratissimam sane atque suauissimam.

Intertext edge

Open linked passage

Note