Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 2 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1.1
LIBER PRIMVS.
2.1.1
Librum de beata uita non post libros de Academicis, sed inter illos ut scriberem contigit.. ex occasione quippe ortus est diei natalis mei et tridui disputatione conpletus, sicut satis ipse indicat. in quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam uitam nisi perfectam cognitionem dei.
2.1.2
Displicet autem illic, quod Mallio Theodoro, ad quem librum ipsum scripsi, quamuis docto et Christiano uiro, plus tribui
2.1.3
quam deberem, et quod fortunam etiam illic saepe nominaui,
2.1.4
et quod tempore uitae huius in solo animo sapientis dixi habitare beatam uitam, quomodolibet se habeat corpus eius, cum perfectam cognitionem dei, hoc est, qua homini maior esse non possit, in futura uita speret apostolus, quae sola beata uita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile atque inmortale spiritui suo sine ulla molestia uel reluctatione subdetur. sane istum librum in nostro codice interruptum repperi et non parum minus habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus est, nec adhuc apud aliquem integrum inueneram, ex quo emendarem, quando haec retractaui.
2.1.5
Hic liber sic incipit: Si ad philosophiae portum.
2.45
CAPVT XLV. CONTRA QVOD ADTVLIT CENTVRIVS A DONATISTIS LIBER VNVS. 6 Cum aduersus partem Donati multa crebris disputationibus ageremus, adtulit ad ecclesiam quidam laicus tunc eorum nonnulla contra nos dicta uel scripta in paucis uelut testimoniis, quae suae causae suffragari putant. breuissime respondi. huius libelli titulus est: contra quod adtulit Centurius a Donatistis, et incipit sic: Dicis eo, quod scriptum est in Salomone: ab aqua aliena abstinere.
2.74
CAPVT LXXIIII. DE CORRECTIONE DONATISTARVM LIBER VNVS. Eodem tempore scripsi etiam librum de correctione Donatistarum propter eos, qui nolebant illos legibus imperialibus corrigi. Hic liber sic incipit: Laudo et gratulor et admiror.

Intertext edge

Open linked passage

Note