Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
30.2.1
LIBER SECVNDVS.
30.2.1
Libros de doctrina Christiana cum inperfectos conperissem, perficere malui quam eis sic relictis ad alia retractanda transire. conpleui ergo tertium, qui scriptus fuerat usque ad eum. locum, ubi commemoratum est ex euangelio testimonium de muliere, quae fermentum abscondit in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur. addidi etiam nouissimum librum et quattuor libris opus illud inpleui, quorum primi tres adiuuant, ut scripturae intellegantur, quartus autem, quomodo quae intellegimus proferenda sint.
30.2.2
In secundo sane libro de auctore libri, quem plures uocant Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Iesus Sirach scripserit, non ita constare, ut a me dictum est, postea didici et omnino probabilius conperi non esse hunc eius auctorem.
30.2.3
ubi autem dixi: his quadraginta quattuor libris testamenti ueteris terminatur auctoritas, ex consuetudine, qua iam loquitur ecclesia, uetus testamentum appellaui; apostolus autem non uidetur appellare testamentum uetus, nisi quod datum est in monte Sina.
30.2.4
et in eo, quod dixi: de temporum historia sanctum Ambrosium soluisse quaestionem, tamquam coaetanei fuerint Plato et Hieremias, me fefellit memoria. nam quid ille de hac re episcopus dixerit, in libro eius legitur, quem de sacramentis siue de philosophia scripsit.
30.2.5
Hoc opus sic incipit: Sunt praecepta quaedam.