Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 33 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
33.2.1
LIBER SECVNDVS.
33.2.1
Contra Faustum Manicheum blasphemantem legem et prophetas et eorum dominum et incarnationem Christi, scripturas autem noui testamenti, quibus conuincitur. falsatas esse dicentem, scripsi grande opus uerbis eius propositis reddens responsiones meas. triginta et tres disputationes sunt, quos etiam libros cur non dixerim? nam etsi sunt in eis aliqui breues, tamen libri sunt. unus uero eorum, ubi a nobis aduersus eius criminationes patriarcharum uita defenditur, tantae prolixitatis est, quantae nullus fere librorum meorum.
33.2.2
In libro ergo tertio cum soluerem quaestionem, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph, dixi quidem, quod ex alio natus, ab alio fuerit adoptatus, sed genus quoque adoptionis dicere debui; sic enim sonat, quod dixi, tamquam eum uiuus adoptauerit alius pater. lex autem filios etiam mortuis adoptabat iubens, ut fratris sine filiis mortui duceret frater uxorem et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret. quae profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. uterini autem fratres fuerunt, in quibus hoc contigit, ut unius defuncti, qui uocabatur Heli, duceret alter uxorem, id est Iacob, a quo Matheus narrat genitum esse Ioseph; sed uterino fratri suo eum genuit, cuius filium Lucas dicit fuisse Ioseph, non utique genitum, sed ex lege adoptiuum. hoc in eorum litteris inuentum est, qui recenti memoria post ascensionem domini de hac re scripserunt. nam etiam nomen eiusdem mulieris, quae peperit Iacob, patrem Ioseph, de priore marito Mathan, qui fuit pater Iacob, auus Ioseph, secundum Matheum, et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cuius erat adoptiuus Ioseph, non tacuit Africanus. quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram, sed tamen per adoptionem potuisse contingere, ut unus duos haberet patres, dubitare non poteram.
33.2.3
In duodecimo et in tertio decimo de filio Noe secundo, qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tamquam non in filio suo Canaan, sicut scriptura demonstrat, sed in se ipso fuerit a patre maledictus.
33.2.4
in quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tamquam sentiant et ideo tolerent uanos adoratores suos, quamuis uerba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata modo locutionis, qui uocatur graece metafora, sicut de mari scriptum est, quod fremat in utero matris suae uolens progredi, cum utique non habeat uoluntatem.
33.2.5
in undetricensimo: absit, inquam, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam membra,. quae in promptu locata sunt, sed probabilior in aliis postea scriptis nostris reddita ratio est, cur ea dixerit etiam apostolus inhonesta, propter legem scilicet in membris repugnantem legi mentis, quae de peccato accidit, non de prima nostrae institutione naturae.
33.2.6
Hoc opus sic incipit: Faustus quidam fuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note