Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 41 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
41.2.1
LIBER SECVNDVS.
41.2.1
Libros de trinitate, quae deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. sed cum eorum duodecim non perfecissem et eos diutius tenerem, quam possent sustinere, qui uehementer eos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati, quam deberent ac possent, quando eos edere uoluissem. quod posteaquam conperi, quia et alia eorum apud nos exemplaria remanserant, statueram eos iam ipse non edere, sed sic habere, ut alio aliquo opusculo meo, quid mihi de his euenerit, dicerem. urguentibus tamen fratribus— quia resistere non eis ualui— emendaui eos, quantum emendandos putaui, et conpleui et edidi adiungens eis a capite epistulam, quam scripsi ad uenerabilem Aurelium, episcopum Carthaginiensis ecclesiae, quo tamquam prologo exposui et quid accidisset et quid facere mea cogitatione uoluissem et quid fratrum conpellente caritate fecissem.
41.2.2
In quorum libro undecimo, cum de corpore uisibili agerem, dixi: quocirca id amare alienari est. quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse, qui hoc amat; nam non est alienari in laudem creatoris amare speciem corporalem, ut ipso creatore fruens quisque uere beatus sit.
41.2.3
itemque in eodem ubi dixi: nec auem quadrupedem memini, quia non uidi, sed phantasiam tamen facillime intueor, dum alicui formae uolatili, qualem uidi, adiungo alios duos pedes, quales itidem uidi, haec dicens non potui recolere uolatilia quadrupedia, quae lex commemorat. neque enim conputat in pedibus duo posteriora crura, quibus locustae saliunt, quas dicit mundas, et ideo discernit ab inmundis talibus uolatilibus, quae non saliunt illis cruribus, sicut sunt scarabei. omnia quippe huius modi uolatilia quadrupedia uocantur in lege. In duodecimo uelut expositio uerborum apostoli, ubi ait:
41.2.4
omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, non mihi satisfacit, nec sic puto intellegendum, quod dictum est: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, tamquam ille hoc faciat, qui propter adipiscenda ea, quae per corpus sentiuntur, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit. hoc enim longe plura peccata conplectitur quam illa fornicatio, quae concubitu perpetratur inlicito, de qua locutum, cum hoc diceret, apostolum apparet.
41.2.5
Hoc opus excepta epistula, quae postmodum ad eius caput 15 adiuncta est, sic incipit: Lecturus haec, quae de trinitate disserimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note