Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 46 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
46.2.1
LIBER SECVNDVS.
46.2.1
Libri duo, quorum est titulus: ad inquisitiones Ianuari, multa de sacramentis continent disputata, siue quae uniuersaliter siue partiliter, id est non peraeque in omnibus locis, seruat ecclesia, nec tamen commemorari omnia potuerunt, sed satis ad inquisita responsum est. quorum librorum prior epistula est— habet quippe in capite, quis ad quem scribat- sed ideo inter libros adnumeratur hoc opus, quoniam sequens, qui nomina nostra non habet, multo est prolixior et in eo multo plura tractantur.
46.2.2
In primo ergo, quod de manna dixi: quia unicuique secundum propriam uoluntatem in ore sapiebat, non mihi occurrit, unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae, quem Iudaei non recipiunt in auctoritatem canonicam. quod tamen fidelibus potuit prouenire, non illis aduersus deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna, quod uellent.
46.2.3
Hoc opus sic incipit: Ad ea, quae me interrogasti.

Intertext edge

Open linked passage

Note