Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
48.2.1
LIBER SECVNDVS.
48.2.1
Iouiniani heresis sacrarum uirginum meritum aequando pudicitiae coniugali tantum ualuit in urbe Romana, ut nonnullas etiam sanctimoniales, de quarum inpudicitia suspicio nulla praecesserat, deiecisse in nuptias diceretur hoc maxime argumento, cum eas urgeret dicens:( tu ergo melior quam Sarra, melior quam Susanna siue Anna?\' et ceteras commemorando testimonio sanctae scripturae commendatissimas feminas, quibus se illae meliores uel etiam pares cogitare non possent. hoc modo etiam uirorum sanctorum sanctum caelibatum. commemoratione patrum coniugatorum et conparatione frangebat. huic monstro sancta ecclesia, quae ibi est, fidelissime ac fortissime restitit. remanserant autem istae disputationes eius in quorundam sermunculis ac susurris, quas palam suadere nullus audebat. sed etiam occulte uenenis repentibus facultate, quam donabat dominus, occurrendum fuit, maxime quoniam iactabatur Iouiniano responderi non potuisse cum laude, sed cum uituperatione nuptiarum. propter hoc librum edidi, cuius inscriptio est: de bono coniugali. ubi de propagine filiorum, priusquam homines mortem peccando mererentur, quoniam concubitus mortalium corporum res uidetur, quaestio magna dilata est, sed in aliis postea litteris nostris satis, quantum arbitror, explicatur.
48.2.2
Dixi etiam quodam loco: quod enim est cibus ad salutem corporis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest. quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis. sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum bene uti malis, de qua re alias, maxime contra nouos hereticos Pelagianos diligentius disputaui. de Abraham quod dixi:
48.2.3
ex hac oboedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit, non satis approbo. magis enim filius si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum credidisse credendus est, sicut in epistula legitur, quae est ad Hebreos.
48.2.4
Hic liber sic incipit: Quoniam unusquisque homo humani generis pars est.