Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
54.2.1
LIBER SECVNDVS.
54.2.1
Alterius libri, quem superius commemoraui, titulum esse uolui: contra nescio quem Donatistam.
54.2.2
ubi similiter de absolutione ordinatoris Caeciliani uerus ordo temporis non est.
54.2.3
illud etiam, quod dixi: ad multitudinem zizaniorum, ubi intelleguntur omnes hereses, minus habet unam necessariam coniunctionem; dicendum enim fuit: ubi intelleguntur et omnes hereses[ aut: ubi intelleguntur etiam omnes hereses]. nunc uero ita dictum est, quasi praeter ecclesiam tantummodo sint zizania, non etiam in ecclesia, cum ipsa sit regnum Christi, de quo conlecturi sunt angeli eius messis tempore omnia scandala. unde et Cyprianus martyr: etsi uidentur, inquit, in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus. quem sensum etiam nos alias et maxime aduersus eosdem praesentes Donatistas in conlatione defendimus.
54.2.4
Hic liber sic incipit: Probationes rerum necessariarum quodam breuiculo collectas promisimus.