Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
5.1.1
LIBER PRIMVS.
5.1.1
Post libros Soliloquiorum iam de agro Mediolanium reuersus scripsi librum de inmortalitate animae. quod mihi quasi commonitorium esse uolueram propter Soliloquia terminanda, quae inperfecta remanserant, sed nescio quo modo me inuito exiit in manus hominum et inter mea opuscula nominatur. qui primo ratiocinationum contortione atque breuitate sic obscurus est, ut fatiget, cum legitur, etiam intentionem meam uixque intellegatur a me ipso.
5.1.2
Denique cogitans nihil aliud quam animos hominum in quadam argumentatione eiusdem libri dixi: nec esse in eo, qui nihil discit, disciplina potest; itemque alio loco dixi: nec ullam rem scientia conplectitur, nisi quae ad aliquam pertinet disciplinam, nec uenit in mentem deum non discere disciplinas et habere omnium rerum scientiam, in qua etiam praescientia est futurorum. tale est et illud, quod ibi dictum est, non esse uitam cum ratione ulli nisi animae; neque enim deo sine ratione uita est, cum apud eum et summa uita et summa sit ratio. et illud aliquanto superius dixi, id, quod intellegitur, eius modi esse semper, cum intellegatur et animus, qui utique non eius modi est semper. quod uero dixi: animum propterea non posse ab aeterna ratione separari, quia non ei localiter iungitur, profecto non dixissem, si iam tunc essem litteris sacris ita eruditus, ut recolerem, quod scriptum est: peccata uestra separant inter uos et deum. unde intellegi datur etiam earum rerum posse dici separationem, quae non locis. sed incorporaliter iuncta fuerant.
5.1.3
Quid sit etiam, quod dixi: anima si caret corpore, in hoc mundo non est, non potui recordari. numquid enim animae mortuorum aut non carent corpore aut in hoc mundo non sunt? quasi uero inferi non sint in hoc mundo. sed quia carere corpore in bono potest, fortasse nomine corporis pestes corporeas appellaui. quod si ita est, nimis insolenter uerbo usus sum.
5.1.4
illud quoque temere dictum est: a summa essentia speciem corporis per animam tribui, qua est, in quantumcumque est. per animam ergo corpus subsistit et eo ipso est, quo animatur, siue uniuersaliter, ut mundus, siue particulariter, ut unum quodque animal intra mundum; hoc totum prorsus temere dictum est.
5.1.5
Hic liber sic incipit: Si alicubi est disciplina. Per idem tempus, quo Mediolani fui baptismum percepturus, etiam disciplinarum libros conatus sum scribere interrogans eos, qui mecum erant atque ab huius modi studiis non abhorrebant, per corporalia cupiens ad incorporalia quibusdam quasi passibus certis uel peruenire uel ducere. sed earum solum de grammatica librum absoluere potui, quem postea de armario nostro perdidi, et de musica sex uolumina, quantum adtinet ad eandem partem, quae rythmus uocatur. sed eosdem sex libros iam baptizatus iamque ex Italia regressus in Africam scripsi; incoaueram quippe tantummodo istam apud Mediolanium disciplinam. de aliis uero quinque disciplinis illic similiter incoatis, de dialectica, de rhetorica, de geometrica, de arithmetica, de philosophia, sola principia remanserunt, quae tamen etiam ipsa perdidimus, sed haberi ab aliquibus existimo.