Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 69 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
69.2.1
LIBER SECVNDVS.
69.2.1
Interea Roma Gotthorum inruptione agentium sub rege Allaricho atque impetu magnae cladis euersa est. cuius euer-. sionem deorum falsorum multorumque cultores, quos usitato nomine paganos uocamus, in Christianam religionem referre conantes solito acerbius et amarius deum uerum blasphemare coeperunt. unde ego exardescens zelo domus dei aduersus eorum blasphemias uel errores libros de ciuitate dei scribere institui. quod opus per aliquot annos me tenuit eo, quod alia multa intercurrebant, quae differri non oporteret et me prius ad soluendum occupabant.{ hoc autem de ciuitate dei grande opus tandem uiginti duobus libris determinatum. quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari uolunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos pagani colere consuerunt, necessarium esse arbitrentur et, quia prohibentur, mala ista exoriri atque abundare contendunt. sequentes autem quinque aduersus eos loquuntur, qui fatentur haec mala nec defuisse umquam nec defutura mortalibus et ea, nunc magna nunc parua, locis, temporibus personisque uariari, sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter uitam post mortem futuram esse utilem disputant. his ergo decem libris duae istae uanae opiniones Christianae, religioni aduersariae refelluntur.
69.2.2
Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse reprehenderet, id agit pars altera operis huius, quae libris duodecim continetur, quamquam, ubi opus est, et in prioribus decem, quae nostra sunt, asseramus et in duodecim posterioribus redarguamus aduersa. duodecim ergo librorum sequentium primi quattuor continent exortum duarum ciuitatum, quarum est una dei, altera huius mundi, secundi quattuor excursum earum siue procursum, tertii uero, qui et postremi, debitos fines. ita omnes uiginti duo libri cum sint de utraque ciuitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut de ciuitate dei potius uocarentur.
69.2.3
In quorum decimo libro non debuit pro miraculo poni in A. brahae sacrificio flammam caelitus factam inter diuisas uictimas cucurrisse, quoniam hoc illi in uisione monstratum est.
69.2.4
in septimo decimo, quod dictum est de Samuhel: non erat de filiis Aaron, dicendum potius fuit: non erat filius sacerdotis. filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere magis legitimi moris fuit; nam in filiis Aaron reperitur pater Samuhelis, sed sacerdos non fuit nec ita in filiis, ut eum ipse genuerit Aaron, sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israhel. Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam ciuitatem dei..

Intertext edge

Open linked passage

Note