Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
6.1.1
LIBER PRIMVS.
6.1.1
lam baptizatus autem cum Romae essem nec tacitus ferre possem Manicheorum iactantiam de falsa et fallaci continentia uel abstinentia, qua se ad inperitos decipiendos ueris Christianis, quibus conparandi non sunt, insuper praeferunt, scripsi duos libros, unum de moribus ecclesiae catholicae et alterum de moribus Manicheorum.
6.1.2
In eo igitur, qui est de moribus ecclesiae catholicae, ubi posui testimonium, in quo legitur, quoniam propter te adficimur tota die, aestimati sumus ut oues, mendositas nostri codicis me fefellit minus memorem scripturarum, in quibus nondum adsuetus eram. nam eiusdem interpretationis alii codices non habent: propter te adficimur, sed propter te morte adficimur, quod uno uerbo alii dixerunt mortificamur. hoc esse uerius graeci libri indicant, ex qua lingua in latinam secundum Septuaginta interpretes ueterum diuinarum scripturarum est facta translatio. et tamen secundum haec uerba, id est: propter te adficimur, multa disputans dixi, quae in ipsis rebus non tamquam falsa inprobo, uerum tamen conuenientiam scripturarum ueterum et nouarum, quam demonstrare cupiebam, ex his dumtaxat uerbis non utique demonstraui. unde autem mihi error obrepserit, dixi; ex aliis uero testimoniis eandem conuenientiam sufficienter ostendi.
6.1.3
Et paulo post testimonium posui de libro Sapientiae seeundum codicem nostrum, in quo scriptum erat: sobrietatem enim sapientia docet et iustitiam et uirtutem, et secundum haec uerba disserui res quidem ueras, sed ex occasione mendositatis inuentas. quid enim uerius, quod sapientia doceat ueritatem contemplationis, quam nomine sobrietatis significatam putaui, et actionis probitatem, quam per duo alia intellegi uolui, per iustitiam atque uirtutem, cum codices eiusdem interpretationis ueriores habeant: sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et uirtutem? his enim omnibus latinus interpres quattuor illas uirtutes, quae maxime in ore philosophorum esse adsolent, nominauit, sobrietatem appellans temperantiam, prudentiae inponens nomen sapientiam, fortitudinem uero uirtutis uocabulo enuntians, solam iustitiam suo nomine interpretatus est. has autem quattuor uirtutes in eodem libro Sapientiae suis nominibus appellatas, sicut a Graecis uocantur, longe postea repperimus in codicibus graecis.
6.1.4
item quod posui de libro Salomonis: uanitas nanitantium, dixit Ecclesiastes, in multis quidem codicibus legi, sed hoc graecus non habet; habet autem: uanitas uanitatum, quod postea uidi, et inueni eos latinos esse ueriores, qui habent uanitatum, non uanitantium. ex occasione tamen huius mendositatis quaecumque disserui, uera esse ipsis rebus apparet.
6.1.5
Quod autem dixi: eum ipsum, quem cognoscere uolumus, hoc est deum, prius plena caritate diligamus, melius diceretur: sincera quam plena, nisi forte putatur caritatem dei non futuram esse maiorem, quando uidebimus facie ad faciem. sic itaque hoc accipiatur, tamquam plena dicta sit, qua maior esse non possit, quamdiu ambulamus per fidem; erit enim plenior, immo plenissima, sed per speciem.
6.1.6
item quod dixi de his, qui subueniunt indigentibus, quia misericordes uocantur, etiam si sapientes usque adeo sint, ut iam nullo animi dolore turbentur, non sic accipiendum est, tamquam definierim in hac uita esse tales sapientes; non enim dixi: cum sint, sed dixi: etiam si sint.
6.1.7
Alio loco, ubi dixi: iam uero, cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus suis nutrierit et roborauerit animum, sequendo deo factus est idoneus; ubi eius maiestas ex tanta parte, quanta animi, dum terrae huius inhabitator est, sufficit, aperire se coeperit, tantus caritatis ardor innascitur et tantum diuini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus uitiis in homine sanctificato atque purgato satis appareat, quam diuine dictum sit: ego sum ignis consumens, possunt putare Pelagiani istam perfectionem in hac mortali uita me dixisse posse contingere. sed non hoc putent. ardor quippe caritatis sequendo deo factus idoneus et tam magnus, ut uitia cuncta consumat, in hac uita nasci et crescere potest, perficere uero, propter quod nascitur, ut nullum insit homini uitium, non consequenter hic potest, quamuis tanta ista res eodem ardore caritatis perficiatur, ubi perfici et quando perfici potest, ut. quemadmodum lauacrum regenerationis purgat a reatu omnium peccatorum, quae humana traxit natiuitas et contraxit iniquitas, ita illa perfectio purget ab omnium labe uitiorum, sine quibus esse non potest humana in hoc saeculo infirmitas. sicut accipiendum est etiam quod dixit apostolus: Christus dilexit ecclesiam et semet ipsum tradidit pro ea, mundans eam lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi. hic est enim lauacrum aquae in uerbo, quo mundatur ecclesia. sed cum tota dicat, quamdiu hic est: dimitte nobis debita nostra. non utique hic est sine macula aut ruga aut aliquid huius modi, ex eo tamen, quod hic accipit, ad illam gloriam, quae hic non est, perfectionemque perducitur. In alio libro, cuius est titulus: de moribus Manicheorum, illud.
6.1.8
quod dixi: dei bonitas omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint, ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant, unde defecerunt, non sic accipiendum est, tamquam omnia recurrant ad id, unde defecerunt, sicut Origeni uisum est, sed ea omnia, quae recurrunt. non enim recurrent ad deum, a quo defecerunt, qui sempiterno igne punientur, quamuis omnia deficientia sic ordinentur, ut ibi sint, ubi congruentissime possint esse, quia et illi, qui non recurrunt, congruentissime in poena sunt.
6.1.9
alio loco: nemo fere, inquam, de scarabeis dubitat, quin de limo in pilam rotundato ab his atque obruto existant, cum hoc exemplum utrum uerum sit multi dubitant, multi ne audierint quidem.
6.1.10
Hoc opus sic incipit: In aliis libris satis opinor egisse nos.