Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 7 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
7.1.1
LIBER PRIMVS.
7.1.1
In eadem urbe scripsi dialogum, in quo de anima multa quaeruntur ac disseruntur, id est unde sit, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, cum ad corpus uenerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit. sed quoniam quanta sit diligentissime ac subtilissime disputatum est, ut eam, si possemus, ostenderemus corporalis quantitatis non esse et tamen magnum aliquid esse, ex hac una inquisitione totus liber nomen accepit, ut appellaretur de animae quantitate.
7.1.2
In eo libro illud, quod dixi, omnes artes animam secum adtulisse mihi uideri nec aliud quicquam esse id, quod dicitur discere, quam reminisci et recordari, non sic accipiendum est, quasi ex hoc adprobetur animam uel in alio corpore uel alibi siue in corpore siue extra corpus aliquando uixisse et ea, quae interrogata respondet, cum hic non didicerit, in alia uita ante didicisse. fieri enim potest, sicut iam in hoc opere supra dixi- mus, ut hoc ideo possit, quia natura intellegibilis est, ut conectatur non solum intellegibilibus uerum etiam inmutabilibus rebus, eo ordine facta, ut, cum se ad eas res mouet, quibus conexa est, uel ad se ipsam, in quantum eas uidet, in tantum de his uera respondeat. nec sane omnes artes eo modo secum adtulit ac secum habet; nam de artibus, quae ad sensus corporis pertinent, sicut multa medicinae, sicut astrologiae omnia, nisi quod hic didicerit non potest dicere. ea uero, quae sola intellegentia capit, propter id, quod dixi, cum uel a se ipsa uel ab alio fuerit bene interrogata et recordata, respondet.
7.1.3
Alio loco: uellem, inquam, hine plura dicere ac me ipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem, quam redderer mihi, cui me maxime debeo. ubi uideor dicere potius debuisse: redderer deo, cui me maxime debeo. sed quo- Diam prius sibi ipse homo reddendus est, ut illic quasi gradu facto inde surgat atque adtollatur ad deum, sicut filius ille minor prius reuersus est ad semet ipsum et tunc ait: surgam et ibo ad patrem meum, ideo sic sum locutus. denique mox addidi: atque ita fieri amicum mancipium domino. quod ergo dixi: cui me maxime debeo, ad homines rettuli; magis enim mihi me debeo quam hominibus ceteris, quamuis deo magis quam mihi.
7.1.4
Hic liber sic incipit: Quoniam uideo te abundare otio.

Intertext edge

Open linked passage

Note