Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
81.2.1
LIBER SECVNDVS.
81.2.1
Eodem tempore scripsi etiam libros quaestionum de libris eisdem diuinis septem, quos ideo appellare sic uolui, quia, quae ibi disputantur, magis quaerenda proposui quam quaesita dissolui, quamuis multo plura in eis mihi uideantur ita pertractata, ut possint etiam soluta et exposita non inmerito iudicari. Regnorum quoque libros eodem modo iam considerare coeperamus, sed non multum progressi in alia, quae magis urguebant, animum intendimus.
81.2.2
In primo autem libro, ubi agitur de uirgis uariatis, quas ponebat Iacob in aqua, ut in conceptu positae oues eas uiderent, cum biberent, et uarios fetus parerent, non bene a nobis exposita est causa, cur iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. nam quaestionis alterius expositio, ubi quaeritur, cur dixerit socero suo Iacob: decepisti mercedem em meam decem agnabus, satis ueraciter enodata demonstrat istam, sicut solui debuit, non solutam.
81.2.3
In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote, quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis dies ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et uespera, quo non posset, sicut lex dicit, inmundus intrare, et eadem lex dicat inmundum fieri hominem etiam ex concubitu coniugali, quem iubet quidem lauari aqua, sed et lotum dicit inmundum esse usque ad uesperam- unde dixi consequens fuisse, ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum- non uidi non fuisse consequens. potest enim sic intellegi, quod scriptum est: inmundus erit usque ad uesperam, ut per ipsam uesperam iam non esset inmundus, sed usque ad ipsam, ut uespertino iam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori.
81.2.4
itemque ubi quaesitum est, quomodo prohibitus esset super funus patris summus sacerdos intrare, cum eum fieri sacerdotem, quando unus erat, nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret, dixi propter hoc necesse fuisse nondum sepulto patre statim post eius mortem filium eius constitui, qui succederet patri, propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri, qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. sed parum adtendi potuisse hoc praecipi magis propter illos, qui futuri fuerant summi sacerdotes non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id eat ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos aut filios non haberet aut ita reprobos haberet, ut nullus eorum patri deberet succedere, sicut Samuhel summo sacerdoti Heli successit, cum sacerdotis filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est ex posteris esset Aaron.
81.2.5
De latrone etiam, cui dictum est: hodie mecum eris in paradiso, quod non fuerit uisibiliter baptizatus, quasi certum posui, cum sit incertum magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputaui.
81.2.6
item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus euangelicis, non eas positas nisi. cum patribus, uerum est quidem, sed ad rem, de qua agebatur, non pertinet. agebatur autem de his, qui ducebant fratrum uel propinquorum coniuges eorum, qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Ioseph, quorum alterum Matheus commemorat, alterum Lucas. de qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum contra Faustum Manicheum.
81.2.7
Hoc opus sic incipit: Cum scripturas sanctas, quae appellantur canonicae.