Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr 88 · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
88.2.1
LIBER SECVNDVS.
88.2.1
Interea libri quattuor Iuliani Pelagiani, quos supra commemoraui,. uenerunt etiam in manus nostras, in quibus comperi illa, quae ex eis decerpserat, qui ea comiti Valerio miserat, non omnia eo modo, quo a Iuliano dicta sunt, ad eundem comitem scripta, sed nonnulla eorum aliquantum inmutata. scripsi ergo sex libros aduersus illos quattuor, sed meorum duo primi testimoniis sanctorum, qui fidem catholicam post apostolos defenderunt, Iuliani inpudentiam redarguunt, qui tamquam Manicheorum dogma nobis obiciendum putauit, quia ex Adam trahi dicimus originale peccatum, quod per lauacrum regenerationis non solum in maioribus uerum etiam in paruulis soluitur. quantum autem ipse Iulianus quibusdam sententiis suis adiuuet Manicheos, in primi libri mei parte posteriore monstraui. ceteri autem nostri quattuor redduntur illis singulis singuli.
88.2.2
uerum in huius tanti tamque elaborati operis quinto uolumine, ubi commemoraui deformem maritum coniugi suae, ne deformes pareret, proponere in concubitu formonsam solere picturam, nomen hominis, qui hoc facere solebat, quasi certum posui, cum sit incertum, quia memoria me fefellit. hoc autem Soranus, auctor medicinae, scripsit regem Cyprium facere solere, sed nomen eius proprium non posuit. Hoc opus sic incipit: Contumelias tuas et uerba maledica, Iuliane.

Intertext edge

Open linked passage

Note