Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
8.1.1
LIBER PRIMVS.
8.1.1
Cum adhuc Romae demoraremur, noluimus disputando quaerere, unde sit malum, et eo modo disputauimus, ut, si possemus, id quod de hac re diuinae auctoritati subditi credebamus etiam ad intellegentiam nostram, quantum disserendo opitulante deo agere possemus, ratio considerata et pertractata perduceret. et quoniam constitit inter nos diligenter ratione discussa malum non exortum nisi ex libero uoluntatis arbitrio, tres libri, quos eadem disputatio peperit, appellati sunt de libero arbitrio. quorum secundum et tertium in Africa iam Hippone Regio presbyter ordinatus, sicut tunc potui, terminaui.
8.1.2
In his libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones, quas uel enodare non poteram uel longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte uel ex omnibus earundem quaestionum partibus, in quibus non apparebat, quid potius congrueret ueritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut, quodlibet eorum uerum esset, laudandus crederetur uel etiam ostenderetur deus. propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant ex libero uoluntatis arbitrio mali originem duci et deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt, eo modo uolentes secundum suae inpietatis errorem— Manichei enim sunt— inmutabilem quandam et deo coaeternam introducere naturam mali. de gratia uero dei, qua suos electos sic praedestinauit, ut eorum, qui iam in eis utuntur libero arbitrio, ipse etiam praeparet uoluntates, nihil in his libris disputatum est propter hoc proposita quaestione. ubi autem incidit locus, ut huius gratiae commemoratio fieret, transeunter commemorata est, non, quasi inde ageretur, operosa ratiocinatione defensa. aliud est enim quaerere, unde sit malum, et aliud est quaerere, unde redeatur ad pristinum uel ad maius perueniatur bonum.
8.1.3
Quapropter noui heretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt uoluntatis arbitrium, ut gratiae dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari adserunt, non se extollant, quasi eorum egerim causam, quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. dixi quippe in primo libro male facta iustitia dei uindicari et addidi: non enim iuste uindicarentur, nisi fierent uoluntate. item cum ipsam bonam uoluntatem tam magnum bonum esse monstrarem, ut omnibus corporis et extraneis bonis merito anteponeretur, dixi: uides igitur iam, ut existimo, in uoluntate nostra esse constitutum, ut hoc uel fruamur uel careamus tanto et tam uero bono; quid enim tam in uoluntate quam ipsa uoluntas sita est? et alio loco: quid ergo causa est, inquam, cur dubitandum putemus, etiamsi numquam antea sapientes fuimus, uoluntate nos tamen laudabilem et beatam uitam, uoluntate turpem et miseram mereri ac degere? itemque alio loco: ex quo conficitur, inquam, ut quisquis recte honesteque uult uiuere, si id se uelle prae fugacibus rebus uelit, adsequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum uelle sit habere, quod uoluit. itemque alibi dixi: hoc enim aeterna lex illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili stabilitate firmauit, ut in uoluntate meritum sit, in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium. et alio loco: quid, inquam, quisque sectandum et amplectendum eligat, in uoluntate esse positum constitit. et in secundo libro: homo enim ipse, inquam, in quantum homo est, aliquod bonum est, quia recte uiuere, cum uult, potest. et alio loco dixi: recte fieri non posse nisi eodem libero uoluntatis arbitrio. et in libro tertio: quid opus est quaeri, inquam, unde iste motus existat, quo uoluntas auertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum non nisi animi et uoluntarium et ob hoc culpabile esse fateamur omnisque de hac re disciplina utilis ad id ualeat, ut eo motu inprobato atque cohibito uoluntatem nostram ad fruendum sempiterno bono a lapsu temporali conuertamus? et in alio loco: obscure, inquam, de te ueritas clamat. non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra nisi quod, cum uolumus, facimus. quapropter nihil tam in nostra potestate quam ipsa uoluntas est. ea enim prorsus nullo interuallo mox, ut uolumus, praesto est. item alio loco: si enim tu laudaris, inquam, uidendo, quid facere debeas, cum id non uideas nisi in illo, qui est incommutabilis ueritas, quanto magis ille, qui et uelle praecepit et posse praebuit et non inpune nolle permisit. deinde subiunxi dicens: si enim hoc debet quisque, quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet, ut peccet. cum uero peccat, quod debet facit; quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit, ut peccet. et iterum: quae tandem esse poterit, inquam, ante uoluntatem causa uoluntatis? aut enim et ipsa uoluntas est et a radice ista uoluntatis non receditur, aut non est uoluntas et peccatum nullum habet. aut igitur uoluntas est primum causa peccandi aut nullum peccatum est prima causa peccandi, nec est, cui inputetur peccatum nisi peccanti. non ergo est, cui recte inputetur nisi uoluntati. et paulo post: quis, inquam, peccat in eo, quod nullo modo cauere potest? peccatur autem: caueri igitur potest. quo testimonio meo in quodam libro suo Pelagius usus est. cui libro cum respondissem, titulum libri mei esse uolui: de natura et gratia.
8.1.4
In his atque huius modi uerbis meis, quia gratia dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani uel putare possunt suam nos tenuisse sententiam. sed frustra hoc putant. uoluntas quippe, qua et peccatur et recte uiuitur, quod hic uerbis egimus, uoluntas ergo ista nisi dei gratia liberetur a seruitute, qua facta est serua peccati, et, ut uitia superet, adiuuetur, recte pieque uiui a mortalibus non potest. et hoc diuinum beneficium, quo liberatur, nisi eam praeueniret, iam meritis eius daretur et non esset gratia, quae utique gratis datur. quod in aliis opusculis nostris satis egimus istos inimicos huius gratiae, nouos hereticos, refellentes, quamuis in his libris, qui non contra illos omnino— quippe illi nondum erant— sed contra Manicheos conscripti sunt de libero arbitrio, non omni modo de ista dei gratia reticuimus, quam nefanda inpietate conantur auferre. diximus quippe in secundo libro non solum magna sed etiam minima bona non esse posse nisi ab illo, a quo sunt omnia bona, hoc est deo. et paulo post: uirtutes, inquam, in quibus recte uiuitur, magna bona sunt; species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte uiui potest, minima bona sunt; potentiae uero animi, sine quibus recte uiui non potest, media bona sunt. uirtutibus nemo male utitur, ceteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene sed etiam male quisque uti potest. et ideo uirtute nemo male utitur, quia opus uirtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus; nemo autem bene utendo male utitur. quare abundantia et magnitudo bonitatis dei non solum magna sed etiam media et minima bona esse praestitit. magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in mediis et magis in mediis quam in minimis his bonis, sed magis in omnibus, quam si non omnia tribuisset. et in alio loco: tu tantum, inquam, pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum uel sentienti uel intellegenti uel quoquo modo cogitanti occurrat, quod non sit ex deo. itemque alio loco dixi: sed quoniam non, sicut sponte homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest, porrectam nobis desuper dexteram dei, id est domini nostri Iesu Christi, firma fide teneamus.
8.1.5
Et in libro tertio, cum dixissem illud, quod et Pelagium de meis opusculis usum fuisse commemoraui: quis enim peccat in eo, quod nullo modo cauere potest? peccatur autem: caueri igitur potest, continuo secutus adiunxi: et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam inprobantur et corrigenda iudicantur, sicut in diuinis auctoritatibus legimus. ait enim apostolus: misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci; ait et propheta: delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris. sunt etiam necessitate facta inprobanda, ubi uult homo recte facere et non potest. nam unde sunt illae uoces: non quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago; et illud: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; et illud: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. haec enim inuicem aduersantur, ut non ea, quae uultis, faciatis? sed haec omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione uenientium. nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. si enim non receditur ab eo modo, quo naturaliter factus est ita, ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. si autem bonus homo esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus nec habet in potestate, ut bonus sit, siue non uidendo, qualis esse debeat, siue uidendo et non ualendo esse, qualem debere esse se uidet. poenam istam esse quis dubitet? omnis autem poena; si iusta est, peccati poena est et supplicium nominatur. si autem iniusta poena est— quoniam poenam esse nemo ambigit— iniusto aliquo dominante homini inposita est. porro quia de omnipotentia dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est et pro peccato aliquo penditur. non enim quisquam iniustus dominator aut subripere hominem potuit uelut ignoranti deo aut extorquere inuito tamquam inualidiori uel terrendo uel conturbando, ut hominem iniusta poena cruciaret. relinquitur ergo, ut haec poena iusta de damnatione hominis ueniat. et alio loco: adprobare, inquam, falsa pro ueris, ut erret inuitus, et resistente atque torquente dolore carnalis uinculi non posse a libidinosis operibus temperare non est natura instituti hominis, sed poena damnati. cum autem de uoluntate recta faciendi loquimur, de illa scilicet, in qua homo factus est, loquimur.
8.1.6
Ecce tam. longe, antequam Pelagiana heresis extitisset, sic disputauimus, uelut iam contra illos disputaremus. cum enim bona dicerentur ex deo, id est et magna et media et minima, in mediis quidem bonis inuenitur liberum uoluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus; sed tamen tale est, ut sine illo recte uiuere nequeamus. bonus autem usus eius iam uirtus est, quae in magnis reperitur bonis, quibus male uti nullus potest. et quia omnia bona, sicut dictum est, et magna et media et minima, ex deo sunt, sequitur, ut ex deo sit etiam bonus usus liberae uoluntatis, quae uirtus est et in magnis numeratur bonis. deinde dictum est, ex qua miseria peccantibus iustissime inflicta liberet dei gratia, quia sponte homo, id est libero arbitrio, cadere potuit, non etiam surgere. ad quam miseriam iustae damnationis pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio natiuitatis suae, nec ab isto malo quisquam nisi dei gratia liberatur. quam miseriam Pelagiani nolunt ex iusta damnatione descendere negantes originale peccatum, quamuis, ignorantia et difficultas etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic culpandus, sed laudandus deus esset, sicut in eodem libro tertio disputauimus. quae disputatio contra Manicheos habenda est, qui non accipiunt scripturas sanctas ueteris instrumenti, in quibus peccatum originale narratur, et quidquid inde in litteris apostolicis legitur, detestabili inpudentia inmissum fuisse contendunt a corruptoribus scripturarum, tamquam non fuerit ab apostolis dictum. contra Pelagianos autem hoc defendendum est, quod utraque scriptura commendat, quam se accipere profitentur.
8.1.7
Hoc opus sic incipit: Dic mihi, quaeso te, utrum deus non sit auctor mali.