Retractationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
9.1.1
LIBER PRIMVS.
9.1.1
Iam uero in Africa constitutus scripsi duos libros de Genesi contra Manicheos. quamuis enim superioribus libris quidquid disputaui, unde ostenderem deum summe bonum et inmutabilem creatorem esse omnium mutabilium naturarum nec ullam esse naturam malum siue substantiam, in quantum natura est atque substantia, aduersus Manicheos nostra uigilaret intentio, isti tamen duo libri apertissime aduersus eos editi sunt in defensionem ueteris legis, quam uehementi studio uaesani erroris oppugnant, in primo ab eo, quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, donec septem peraguntur dies. ubi legitur deus requieuisse in die septimo, in secundo autem ab eo, quod scriptum est: hic liber creaturae caeli et terrae, donec Adam et mulier eius dimissi sunt de paradiso et custodia posita est ligno uitae. deinde in fine libri errori Manicheorum fidem catholicae ueritatis opposui, quid illi dicant et quid dicamus, breuiter aperteque conplectens.
9.1.2
Quod uero dixi: illud autem lumen non inrationabilium auium oculos pascit, sed pura corda eorum, qui deo credunt et ab amore uisibilium rerum et temporalium se ad eius praecepta inplenda conuertunt; quod omnes homines possunt, si uelint, non putent noui heretici Pelagiani secundum eos esse dictum. uerum est enim omnino omnes homines hoc posse, si uelint. sed praeparatur uoluntas a domino et tantum augetur munere caritatis, ut possint. quod hic ideo dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat quaestioni.
9.1.3
quod uero ibi legitur, benedictionem domini, de qua dictum est: crescite et multiplica mini, in carnalem fecunditatem post peccatum conuersam esse credendam, si non potest alio modo dictum uideri, nisi ut putentur illi homines non habituri fuisse filios homines, nisi peccassent, omnino non adprobo.
9.1.4
illud etiam non est consequens, ut ideo intellegatur in allegoria tantummodo esse accipiendum, quod herbae uirides et ligna fructifera omni generi bestiarum et omnibus auibus et omnibus serpentibus in libris Geneseos dantur ad cibum, quia sunt et quadrupedia et uolatilia, quae solis carnibus uiuere uideantur. fieri enim posset, ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus terrae, si propter oboedientiam, qua ipsi homines deo sine ulla iniquitate seruirent, mererentur omnes bestias et aues omni modo habere seruientes.
9.1.5
item mouere potest, quomodo dixerim de populo Israhel: adhuc corporali circumcisione et sacrificiis tamquam in mari gentium populus ille legi seruiebat, quandoquidem apud gentes sacrificare non poterat, sicut eos et nunc uidemus sine sacrificiis remansisse, nisi forte, quod per pascha immolant ouem, hoc in sacrificio deputetur.
9.1.6
In secundo etiam libro illud, quod posui, nomine pabuli
9.1.7
significari posse uitam— melioris interpretationis codices non habent pabulum, sed faenum— non satis apte dictum uidetur. non enim congruit faeni nomen significationi uitae quomodo pabuli. item non uideor recte appellasse uerba prophetica, quibus scriptum est: quid superbit terra et cinis? quia non in eo libro legitur, quem certi simus appellandum esse prophetam.
9.1.8
nec illud apostoli, ubi adhibet testimonium de Genesi dicens: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, sicut ille uoluit exponi, intellexi, cum exponerem, quod scriptum est: insufflauit deus in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam uel in animam uiuentem. apostolus enim ad hoc adhibuit illud testimonium, ut probaret esse corpus animale; ego autem hinc putaui esse monstrandum animalem factum prius hominem, non corpus hominis solum.
9.1.9
quod autem dixi nulli naturae nocere peccata nisi sua, ideo dixi, quoniam iusto qui nocet, non ei uere nocet, quandoquidem mercedem eius auget in caelis; sibi autem peccando uere nocet, quoniam propter ipsam uoluntatem nocendi recipiet id, quod nocuit. possunt sane Pelagiani ad suum dogma trahere istam sententiam et ideo dicere paruulis aliena non nocuisse peccata, quia. dixi nulli naturae nocere peccata nisi sua, non intuentes ideo paruulos, qui utique pertinent ad humanam naturam, trahere originale peccatum, quia in primis hominibus natura humana peccauit, ac per hoc naturae humanae nulla nocuerunt peccata nisi sua. per unum quippe hominem, in quo omnes peccauerunt, peccatum intrauit in mundum; non enim nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere nisi sua.
9.1.10
item in eo, quod paulo post dixi, nullum esse malum naturale, possunt» quaerere similem latebram, nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine uitio primitus condita est. ipsa enim uere ac proprie natura hominis dicitur, translato autem uerbo utimur, ut naturam dicamus etiam, qualis nascitur homo, secundum quam locutionem dixit apostolus: fuimus enim et nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri.
9.1.11
Hoc opus sic incipit: Si eligerent Manichei, quos deciperent..