Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Retractationum
AugustineRetr pr · opp-lat1More by Augustine
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
pr.1
Iam diu est, ut facere cogito atque dispono quod nunc adiuuante domino adgredior, quia differendum esse non arbitror, ut opuscula mea siue in libris siue in epistulis siue in tractatibus cum quadam iudiciaria seueritate recenseam et, quod me offendit, uelut censorio stilo denotem. neque enim quisquam nisi inprudens ideo, quia mea errata reprehendo, me reprehendere audebit. sed si dicit non ea debuisse a me dici, quae postea mihi etiam displicerent, uerum dicit et mecum facit. eorum quippe reprehensor est, quorum et ego sum. neque enim ea reprehendere deberem, si dicere debuissem.
pr.2
Sed, ut uolet, quisque accipiat hoc quod facio; me tamen apostolicam illam sententiam et in hac re oportuit intueri, ubi ait: si nos ipsos iudicaremus, a domino non iudicaremur. illud etiam, quod scriptum est: ex multiloquio non effugies peccatum, terret me plurimum, non quia multa scripsi uel quia multa etiam, quae dictata non sunt, tamen a me dicta conscripta sunt— absit enim, ut multiloquium deputetur, quando necessaria dicuntur, quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate dicantur— sed istam sententiam scripturae sanctae propterea timeo, quia et de tam multis disputationibus meis sine dubio multa colligi possunt, quae si non falsa, at certe uideantur siue etiam conuincantur non necessaria. quem uero Christus fidelium suorum non terruit, ubi ait: omne uerbum otiosum, quodcumque dixerit homo, reddet pro illo rationem in die iudicii? unde et eius apostolus Iacobus: sit omnis homo, inquit, uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum; et alio loco: nolite, inquit, plures magistri fieri, fratres mei, scientes, quoniam maius iudicium sumitis. in multis enim offendimus omnes. si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo, cum sim senex, quanto minus, cum iuuenis coepissem scribere uel apud populos dicere tantumque mihi tributum est, ut, ubicumque me praesente loqui opus esset ad populum, rarissime tacere atque alios audire permitterer et esse uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. restat igitur, ut me ipse iudicem sub magistro uno, cuius de offensionibus meis iudicium euadere cupio. magistros autem plures tunc fieri existimo, cum diuersa atque inter se aduersa sentiunt. cum uero ipsum dicunt omnes et uerum dicunt, ab unius ueri magistri magisterio non recedunt. offendunt autem, non cum illius multa dicunt, sed cum addunt sua. sic quippe incidunt ex multiloquio etiam in falsiloquium.
pr.3
Scribere autem mihi ista placuit. ut haec emittam in manus hominum, a quibus ea, quae iam edidi, reuocare et emendare non possum. nec illa sane praetereo, quae catechumenus iam, licet relicta spe, quam terrenam gerebam, sed adhuc saecularium litterarum inflatus consuetudine scripsi, quia et ipsa exierunt in notitiam describentium atque legentium et leguntur utiliter, si nonnullis ignoscatur uel, si non ignoscatur, non tamen inhaereatur erratis. quapropter quicumque ista lecturi sunt, non me imitentur errantem, sed in melius proficientem. inueniet enim fortasse, quomodo scribendo profecerim, quisquis opuscula mea ordine, quo scripta sunt, legerit. quod ut possit, hoc opere, quantum potero, curabo, ut eundem. ordinem nouerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note