Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdevirginitate
Augustine of HippoUsdevirgin 10 · vulgataMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
10.1
CAPUT X. Nec virginitati conferendum conjugium quia virgines parit. Quod si stultissime dicitur, habeant fideles nuptae bonum suum, de quo in alio volumine quantum visum est disseruimus; et honorent amplius sicut rectissime consueverunt, in sacris virginibus melius earum, de quo isto sermone disserimus. 10. Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre conjugia, quod ex eis virgines procreantur: hoc enim non conjugii bonum est, sed naturae; quae sic divinitus instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, sive ordinato et honesto, sive turpi et illicito, nulla femina nisi virgo nascatur, nulla tamen sacra virgo nascitur: ita fit ut virgo nascatur etiam de stupro, sacra autem virgo nec de conjugio.

Intertext edge

Open linked passage

Note