Usdevirginitate
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
11.1
CAPUT XI. 11. Virgines ideo laudatae, quia Deo dicatae. Nec nos hoc in virginibus praedicamus, quod virgines sunt; sed quod Deo dicatae pia continentia virgines. Nam, quod non temere dixerim, felicior mihi videtur nupta mulier quam virgo nuptura: habet enim jam illa quod ista adhuc cupit, praesertim si nondum vel sponsa cujusquam sit. Illa uni studet placere, cui data est: haec multis, incerta cui danda est; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba. Illa igitur virgo conjugatae merito praeponitur, quae nec multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex multitudine inquirit; nec se uni jam componit invento, cogitans quae sunt mundi, quomodo placeat viro( I Cor. VII, 34); sed speciosum forma prae filiis hominum( Psal. XLIV, 3) sic amavit, ut quia eum sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto etiam carnem integram custodiret.