Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdevirginitate
Augustine of HippoUsdevirgin 23 · vulgataMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
23.1
CAPUT XXIII. 23. Idipsum probatur ex verbis Domini. Postremo ipsum Dominum audiamus evidentissimam hanc sententiam proferentem. Nam cum de conjugibus non separandis nisi causa fornicationis divine ac terribiliter loqueretur, dixerunt ei discipuli: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus ille: Non omnes, inquit, capiunt verbum hoc. Sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt autem alii qui ab hominibus facti sunt; et sunt spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum: qui potest capere, capiat( Matth. XIX, 10- 12). Quid veracius, quid lucidius dici potuit? Christus dicit, Veritas dicit, Virtus et Sapientia Dei dicit, eos qui pio proposito ab uxore ducenda se continuerint, castrare se ipsos propter regnum coelorum; et contra humana vanitas impia temeritate contendit, eos qui hoc faciunt, praesentem tantummodo necessitatem molestiarum conjugalium devitare, in regno autem coelorum amplius quidquam caeteris non habere?

Intertext edge

Open linked passage

Note