Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdevirginitate
Augustine of HippoUsdevirgin 2 · vulgataMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
2.1
CAPUT II. 2. Virginis filius et virginum sponsus Christus. Ecclesia sicut Maria, et mater et virgo est. Hoc isto sermone suscepimus: adjuvet Christus Virginis filius, et virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritualiter conjugatus. Cum ipsa igitur universa Ecclesia virgo sit desponsata uni viro Christo, sicut dicit Apostolus( II Cor. XI, 2); quanto digna sunt honore membra ejus, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in fide? quae imitatur matrem viri sui et domini sui. Nam Ecclesia quoque et mater et virgo est, Cujus enim integritati consulimus, si virgo non est? aut cujus prolem alloquimur, si mater non est? Maria corporaliter caput hujus corporis peperit: Ecclesia spiritualiter membra illius capitis parit. In utraque virginitas fecunditatem non impedit: in utraque fecunditas virginitatem non adimit. Proinde cum Ecclesia universa sit sancta et corpore et spiritu, nec tamen universa sit corpore virgo, sed spiritu; quanto sanctior est in his membris, ubi virgo est et corpore et spiritu?

Intertext edge

Open linked passage

Note