Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdevirginitate
Augustine of HippoUsdevirgin 39 · vulgataMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
39.1
CAPUT XXXIX. 40. Spiritus sancti locus cor humiliatum. Justis ex cadendi periculo ratio sese humiliandi. Et quae magis membra corporis sancti, quod est Ecclesia, curare debent, ut super ea requiescat Spiritus sanctus, quam virginalem profitentia sanctitatem? Quomodo autem requiescit ubi non invenit locum suum? quid aliud quam cor humiliatum quod impleat, non unde resiliat; quod erigat, non quod deprimat? cum apertissime dictum sit, Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea( Isai. LXVI, 2). Jam juste vivis, jam pie vivis, pudice, sancte, virginali castitate vivis: adhuc tamen hic vivis, et non humiliaris audiendo, Numquid non tentatio est vita humana super terram( Job VII, 1)? Non te a praefidenti elatione reverberat, Vae mundo ab scandalis( Matth. XVIII, 7)? Non contremiscis, ne deputeris in multis quorum refrigescit charitas, quoniam abundat iniquitas( Id. XXIV, 12)? Non percutis pectus cum audis, Quapropter, qui se putat stare, videat ne cadat( I Cor. X, 12)? Inter haec divina monita et humana pericula, itane adhuc virginibus sanctis humilitatem persuadere laboramus?

Intertext edge

Open linked passage

Note