Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdevirginitate
Augustine of HippoUsdevirgin 46 · vulgataMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
46.1
CAPUT XLVI. Vita communis sanctimonialium excellentior. Multa ergo sunt dona, et aliis alia clariora ac superiora, singulis singula. Et aliquando alter fructuosus est donis paucioribus, sed potioribus; alter inferioribus, sed pluribus. Et quemadmodum inter se vel coaequentur vel distinguantur in accipiendis aeternis honoribus, quis hominum audeat judicare? dum tamen constet et multa esse ista diversa, et non ad praesens tempus, sed in aeternum prodesse meliora. Sed Dominum tres arbitror voluisse fructificationis commemorare differentias( Matth. XIII, 8), caeteras intelligentibus reliquisse. Nam et alius evangelista solum commemoravit centuplum( Luc. VIII, 8): numquid ideo putandus est alia duo vel improbasse vel ignorasse, ac non potius intelligenda reliquisse? 47. Sed ut dicere coeperam, sive centenus fructus sit Deo devota virginitas, sive alio aliquo modo, vel quem commemoravimus, vel quem non commemoravimus, sit illa fertilitatis intelligenda distantia; nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit virginitatem praeferre martyrio, ac nemo dubitaverit hoc donum occultum esse, si examinatrix desit tentatio.

Intertext edge

Open linked passage

Note