Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdevirginitate
Augustine of HippoUsdevirgin 53 · vulgataMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
53.1
CAPUT LIII. 54. Virgines quanto sanctiores, tanto sint humiliores. Ecce jam tales estis, ut professae atque servatae virginitati caeteris etiam moribus congruatis. Ecce jam non solum homicidiis, sacrificiis diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus, perjuriis, ebriositatibus, omnique luxuria et avaritia, simulationibus, aemulationibus, impietatibus, crudelitatibus abstinetis: verum etiam illa quae leviora vel sunt vel putantur, non inveniuntur nec oriuntur in vobis; non improbus vultus, non vagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis jocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus: jam non redditis malum pro malo, nec maledictum pro maledicto( I Petr. III, 9); jam postremo illam mensuram dilectionis impletis, ut ponatis animas pro fratribus vestris( I Joan. III, 16). Ecce jam tales estis, quia et tales esse debetis. Haec addita virginitati, angelicam vitam hominibus, et coeli mores exhibent terris. Sed quanto magni estis, quicumque ita magni estis, tanto humiliate vos in omnibus, ut coram Deo inveniatis gratiam, ne superbis resistat, ne se exaltantes humiliet, ne inflatos per angusta non trajiciat: quanquam superflua sit sollicitudo, ne ubi fervet charitas, desit humilitas.

Intertext edge

Open linked passage

Note