Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdevirginitate
Augustine of HippoUsdevirgin 54 · vulgataMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustine" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
54.1
CAPUT LIV. 55. Sponsum toto corde ament. Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex quibus gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum forma prae filiis hominum: vacat vobis, liberum est cor a conjugalibus vinculis. Inspicite pulchritudinem amatoris vestri: cogitate aequalem Patri, subditum et matri; etiam in coelis dominantem, et in terris servientem; creantem omnia, creatum inter omnia. Illud ipsum quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit: internis luminibus inspicite vulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis.

Intertext edge

Open linked passage

Note