Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Adversus Judaeos
Augustine of HippoJuda 10 · 7429-advjud3More by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7429 Advjud3
10.1
CAPUT X.
10.1
Qua charitate invitandi Judaei ad fidem. Haec, charissimi, sive gratanter, sive indignanter audiant Judaei, nos tamen ubi possumus, cum eorum dilectione praedicemus. Nec superbe gloriemur adversus ramos fractos: sed potius cogitemus cujus gratia, et quanta misericordia, et in qua radice inserti sumus; ut non alta sapientes, sed humilibus consentientes, non eis cum praesumptione insultando, sed cum tremore exsultando dicamus, Venite, ambulemus in luce Domini, quoniam magnum nomen ejus in gentibus. Si enim audierint et obaudierint, erunt inter eos quibus dictum est: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent. Si autem audiunt et non obaudiunt, vident et invident, inter eos sunt de quibus dictum est: Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet. Ego autem, dicit Ecclesia Christo, velut oliva fructifera in domo Domini, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi.

Intertext edge

Open linked passage

Note