Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Adversus Judaeos
Augustine of HippoJuda 5 · 7429-advjud3More by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7429 Advjud3
5.1
CAPUT V.
5.1
Titulo Psalmi sexagesimi octavi qui de Christi passione scriptus est, etiam mutatio praedicitur. Psalmus quoque sexagesimus octavus habet in titulo: Pro iis quae commutabuntur. Et cantatur ibi passio Domini nostri Jesu Christi, transfigurantis in se quasdam etiam voces membrorum, hoc est fidelium suorum. Non enim ipse ulla delicta habuit, sed nostra portavit: unde dicit, Et delicta mea a te non sunt abscondita. Ibi scriptum est et praenuntiatum, quod in Evangelio legimus factum: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Per hunc ergo immutata sunt vetera, quae titulus Psalmi praedixerat immutanda. Quod Judaei legentes et non intelligentes, aliquid se dicere existimant, cum requirunt a nobis quomodo accipiamus auctoritatem Legis et Prophetarum, cum sacramenta non observemus quae ibi praecepta sunt. Non observamus, quia mutata sunt: mutata sunt autem, quia mutanda praenuntiata sunt; et in eum credimus, cujus revelatione mutata sunt. Non ergo observamus sacramenta quae ibi praecepta sunt, quia intelligimus quae ibi praedicta sunt, et tenemus quae ibi promissa sunt. Isti autem qui haec nobis objiciunt, adhuc amari sunt ex parentibus suis, qui dederunt in escam Domino fel, et adhuc veteres ex aceto quod ei potandum obtulerunt: et ideo non intelligunt, quia in eis impletur quod sequitur, Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et retributionem et scandalum. Ipsi enim fellei et acidi facti sunt, felleas et acidas escas pani vivo ministrando. Quomodo enim haec videant, de quibus ibi praedictum est, Excaecentur oculi eorum, ne videant? et quomodo sint recti, ut sursum cor habeant, de quibus praedictum est, Et dorsum eorum semper incurva? Nec de omnibus haec dicta sunt: imo vero de omnibus ad quos pertinent quae praedicta sunt. Ad eos enim qui vel tunc ex illis crediderunt in Christum, vel nunc usque credunt, vel deinceps usque in finem saeculi credituri sunt, ista non pertinent, ad verum Israel scilicet, qui videbit Dominum facie ad faciem. Neque enim omnes qui ex Israel sunt, hi Israel sunt: neque qui sunt semen Abraham, omnes filii sunt; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen. Sed hi pertinent ad spiritualem Sion et civitates Judae, id est, Ecclesias: de quibus Apostolus dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo. Quoniam, sicut in eodem psalmo paulo post ponitur, Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Judae. Et inhabitabunt eam, et haereditate acquirent eam. Et semen servorum ejus possidebunt eam, et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea. Sed cum haec audiunt Judaei, carnaliter accipiunt, et terrenam Jerusalem cogitant, quae servit cum filiis suis: non matrem nostram aeternam in coelis.

Intertext edge

Open linked passage

Note