Breviculus collationis cum Donatistis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
3.1
COLLATIO TERTII DIEI.
3.1
Tertio die collationis, id est sexto Idus Iunias, ingressis partibus primo loco utrum edita eis gesta fuerint cognitor inquisiuit. respondit officium se ante diem quam promiserat edidisse, quod ex utriusque partis cautionibus probaretur. et recitatae sunt cautiones, quibus constitit catholicos accepisse gesta octauo Idus Iunias hora diei quinta, Donatistas autem eodem die tertia.
3.2
Secundo loco cum cognitor iussisset principale negotium iam proponi, dictum est a catholicis olim se agere uelle principale negotium et hoc esse, ut crimina, quae solent Donatistae dicere in ecclesiam toto orbe diffusam, si possent, probarent. responsum est a Donatistis, ut prius quaereretur qui essent qui agerent, ut morae fierent de discussione personarum. de qua re cum diu confligeretur, catholicis recusantibus et ut remotis superfluarum morarum tergiuersationibus ad causam ueniretur uehementer instantibus, contra Donatistae obnixissime contendebant, ut personae discuterentur, et flagitabant, ut exprimerentur qui petissent ab imperatore istam fieri collationem. uolebant enim, ut constaret catholicos esse petitores, ut ex forensi iure possent discutere personas petitorum, cum iam in actione prima recitatum fuisset catholicorum mandatum, ubi se ostendebant non petitores esse, sed defensores aduersus crimina, quae illi eorum communioni obicere solent; cum ipsi prius exegerint, ut ecclesiae causa non forensibus formulis, sed magis diuinarum scripturarum testimoniis ageretur, confessique fuerint lecto catholicorum mandato scripturis sanctis eos ecclesiae causam firmare uoluisse, seque ex eadem diuinae legis auctoritate uicissim acturos esse promiserint. tunc ergo quasi obliti, quid exegerint et quid etiam ipsi polliciti fuerint, cum de ecclesiae criminatione et purgatione catholici proposuissent agi oportere, coeperunt personas quaerere petitorum, ut eas possent ex forensi iure discutere. contra ergo catholici resistebant et propter praescindendas moras, quas eos et praeparare audierant et innectere iam uidebant, perseueranter instabant, ut ecclesiae causa potius ageretur. in conflictu peruentum est, ut imperatoris praeceptum, quo collationem iussisset fieri, legeretur, ut eo modo petitorum persona constaret. uidebatur enim et cognitori, ne quid Donatistis etiam de ipso iure forensi ueluti iusta poscentibus negaretur, prius petitorum constituendas esse personas. praecepto ergo imperiali recitato collationem petisse catholicos declaratum est eamque esse concessam. tunc Donatistae etiam preces, quibus ab eis illa collatio petita est, postulare coeperunt. hic cum eis ipse cognitor responderet in pragmatico rescripto preces inseri non solere, ad id se conuerterunt, ut mandatum catholicorum, quo mandauerant peti. ab imperatore collationem, eosdemque legatos, quos ad hoc impetrandum miserant, sibi ederent atque proderent, asserentes discutere se debere quae mandata sunt, atque ibi inuenire posse[ mandata catholicorum] quae de illis imperatori locuti sunt. hoc cum intellegerent catholici ad hoc inquiri, ut inuenirentur occasiones, quibus prolixi temporis morae ac dilationes ingererentur, asserebant omnino quod peterent ad causam non pertinere, quandoquidem collationem ab eis petitam ipse imperator apertissime ostenderet, qui cognitorem dederat, ut superstitionem manifesta ratio confutaret, et uehementer urgebant, ut remotis omnibus morarum interpositionibus et aliarum interponendarum inquisitionibus id potius ageretur, quod ea collatione agi ab imperatore praeceptum est, quam et petitam ab illo et concessam esse constabat.
3.3
Inter haec etiam de catholico nomine, apud quos potius esset, pauca ab utraque parte inuicem dicta et obiecta sunt, et iussum est principali causae potius reseruari. et post aliquanta identidem cum catholici nominis facta mentione dicerent Donatistae apud se potius esse catholicam, interlocutus est cognitor se interim sine cuiusquam praeiudicio non posse aliter appellare catholicos, quam eos appellauit imperator a quo cognitor datus est, illos autem, quanto magis se esse catholicos dicerent, tanto magis iam causam ipsam remotis morarum interpositionibus agere debere, in qua probare possent se potius esse catholicos. hic Donatistae post tantas moras et tot interlocutiones cognitoris contra eos prolatas, exigentis ut causa potius ageretur atque testantis de legatorum personis uel mandato, quod eis iniunctum est, nec ad causam aliquid pertinere nec sibi aliquid ut hinc requireret fuisse praeceptum, dixerunt, ut, si in legatis uel mandato quod eis datum est manifestando noluissent catholici obtemperare iudicatis, saltem hoc responderent, utrum loco petitorum consisterent, multum mirantibus catholicis, cur eos Donatistae dixerunt in edendo legatorum mandato non parere iudicatis, cum potius contra ipsos tam multis interlocutionibus cognitor pronuntiauerat. interrogauerunt ergo catholici, quibus iudicatis non paruerint, et Donatistis ad hoc non respondentibus interlocutus est cognitor, ad illud, quod de loco petitoris Donatistae quaesierant, catholici responderent. et responderunt se hoc proponere, ut crimina, quae solent Donatistae communioni eorum obicere, uel probentur uel diluantur, ut possit Donatistarum separatio uel defendi uel corrigi. tunc cognitor cum responsionem a Donatistis exigeret, responderunt Afros, qui se catholicos dicerent, alienam causam uelle defendere, hoc est totius orbis ecclesiam, de qua sibi nihil debere praeiudicari, cum inter Afros hoc negotium uentiletur, et expectare potius ecclesiam transmarinam, ut qui uicerint ipsi ad eam pertinere uideantur et ipsi habeant catholicum nomen; sed in fine prosecutionis suae rursus de persona petitoris ut sibi responderetur postulauerunt. hic catholici ad utrumque breuiter responderunt, et quia de personis iam primo et secundo iudicio quaestio fuerit terminata, et quia ecclesiae toto orbe diffusae, cui testimonium perhibet scriptura diuina, ipsi, non Donatistae communicant, unde catholici merito et sunt et uocantur. Donatistae autem responderunt non catholicum nomen ex uniuersitate gentium, sed ex plenitudine sacramentorum institutum, et petiuerunt, ut probarent catholici sibi communicare omnes gentes. quod catholici cum gratissime acciperent et peterent, ut hoc probare permitterentur, rursus illi de mandato illo, quod legatis iniunctum edi sibi petiuerant, quaestionem refricare coeperunt et a causa ecclesiae, quae iam in medium discutienda peruenerat, iterum resilire, modo mandatum supradictum petendo, modo de petitoris persona ut constaret instando, modo ut\' de his ipsis quae petierant iudicaret cognitor exigendo, de quibus iam totiens fuerat interlocutus et eos illa frustra petere pronuntiauerat.
3.4
Sed cognitor, quamquam uiderentur non recte petere edi sibi mandatum, quod legatis iniunctum est, quia, id quod sufficiebat ad causam, collationem petitam concessamque constabat, non ei tamen uidebatur iniuste illos petere, ut petitoris persona constaret. catholici autem uidentes, quod iam sibi fuerat antea nuntiatum et hoc eorum intentione satis intellegebant, non ob aliud Donatistas personas quaerere petitorum, nisi ut liceret eis personarum discussione longissimas temporum et dilationum moras ingerere, quoniam uehementer nolebant, ut perueniretur ad causam, in qua se nihil habere quod dicerent, sicut res ipsa uel sero postea patefecit, plenissime sciebant: hoc ergo uidentes catholici noluerunt personam suscipere petitorum, asserentes non se obicere crimina sed obiecta defendere, quae cum defendissent et falsa esse demonstrassent, consequenter eos apparere qui sint et quanta iniquitate se ab unitate diuiserint. hic Donatistae asserebant, quocumque modo etiam de ipsis criminibus quae uellent diluere ultro catholici cogerent sibi aduersarios respondere, petitorum eos habere personam. sed catholici respondebant ad hoc se petisse collationem, non ubi obicerent diluenda sed ubi obiecta diluerent, quoniam et mandatum Donatistarum aduersus traditores et persecutores factum erat et uerba Primiani, quando prius a catholicis de collatione conuentus est, crimen eis eum obicere testabantur, ubi dixerat: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum, et quamuis tunc conferre noluisset, postea tamen in iudicio praefectorum se audiri et discuti uelle dixerat. quem eorum de collatione consensum tenentes catholici hoc ut fieret ab imperatore petiuerant.
3.5
Tunc iussit eos cognitor obiecta a se crimina iam probare nec de petita collatione personam petitoris ostendi, si etiam utrique petisse probarentur. hic Donatistae identidem petere coeperunt, ut de persona pronuntiaret. et pronuntiauit cognitor dicens, si collationem pars utraque petiuisset, eum esse petitorem qui crimina obiceret. et exegerunt Donatistae, ut probaretur a catholicis, utrum collationem utrique petiuerint. ubi cognitor cum dixisset: hoc catholici probare debebunt, ortus est iterum moratorius conflictus de catholico nomine et Donatistarum et Caecilianistarum. deinde obtulerunt catholici gesta habita in iudicio praefecturae, quibus probarent etiam Donatistas collationem petisse. quae cum iussisset cognitor recitari, rursus illi ad praeterita redierunt et de his ut pronuntiaret cognitor flagitare coeperunt, de quibus totiens pronuntiauerat, id est de persona et de mandato legatorum, quod sibi ut ederetur totiens superfluo postulauerant. hoc autem agebant, quantum intellegebatur, timentes, ne gesta praefectoria legerentur, ubi suam causam quibusdam inconsideratis et temerariis responsionibus uulnerauerant. diu itaque conflictatum est ab eis et maxime cum ipso cognitore, cum ipsi peterent edi sibi mandatum legatis iniunctum aut pronuntiaret eos hoc superfluo petiuisse, ille autem et pronuntiasse se diceret et pronuntiaret hoc omnino ad praesens non pertinere iudicium, ubi declararetur imperialibus litteris, quid petitum esset quidue concessum. et tandem aliquando ad iussum eius coeperant gesta praefectoria recitari. quorum gestorum cum dies et consules fuissent recitati, continuo rursus Donatistae interruperunt et eadem illa praeterita poscere coeperunt. sed cum cognitor interloqueretur debere gesta recitari, ut de petitoris persona constaret, illi contra ab initio coeperunt dicere esse gesta priora, quae deberent potius recitari. contra a catholicis dictum est ideo illos nolle, ut gesta praefectoria legerentur, quod in eis prosecutiones proprias formidarent.
3.6
Obtulerunt ergo Donatistae gesta proconsularia et uicariae praefecturae, ubi catholici petierant eos actis municipalibus conueniri, ut collatione utrorumque facta error de medio tolleretur, longe antequam ipsam collationem ab imperatore petiuissent, et his gestis catholicos uolebant ostendere loco assistere petitorum, quia illic eos dixerant haereticos multa contra diuinas leges humanasque committere. contra hoc catholici dicebant ideo se etiam tunc flagitasse collationem, ut contra eorum crimina pro ecclesia responderent. itaque petiuerunt saepius. ut, si ea gesta recitanda essent, quae priora esse constaret, illa potius legerentur, ubi Donatistae primitus causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum per Anullinum proconsulem accusando miserunt, recitatisque gestis, quae ipsi proferebant, non sunt recitata illa, quae apud praefectos habita iam coeperant\' recitari. et coepit esse conflictus, ut, si propterea gesta quae Donatistae protulerant praelata sunt gestis quae a catholicis prolata fuerant, quia priora reperta sunt, ut ipsa potius recitarentur, saltem post ipsorum recitationem recitarentur etiam illa longe priora, ubi eos appareret in hac tota causa quae agebatur primitus accusatores extitisse per proconsulem apud imperatorem. ista ergo ne recitarentur uehementer Donatistae obluctabantur multis et multiplicibus prosecutionibus resistentes, sicut ebluctati fuerant et extorserant, ne illa praefectoria legerentur. in hac autem obluctatione saepe repetebant illud iam detritum et tot interlocutionibus cognitoris repulsum de mandato legatorum sibi edendo. repetebant etiam quaestionem, quae fuerat iam ante transacta, utrum testimoniis legis an publicis gestis catholici agere mallent, et dicebant, ut, si testimonia diuinae legis eligerent, facerent omnium legum publicarum gestorumque iacturam, si autem publicis legibus et gestis agere potius uellent, omitterent diuina documenta. et tamen, si hoc eligerent catholici, ut publicorum gestorum documentis potius agerent, dicebant se Donatistae nec hoc permissuros, ut ea quae a catholicis offerebantur gesta legerentur, eo quod haberent ualidam temporis praescriptionem, illam scilicet de qua eis fuerat sufficienter et a catholicis et ab ipso cognitore responsum, quia ipsam causam lapsam et agi iam non posse dicebant, quia dies transierat, quo menses quattuor complerentur. uehementer enim eos timere apparebat, ne gesta legerentur, quibus doceretur a maioribus eorum Caecilianum apud imperatorem primitus accusatum et deinde iudiciis et ecclesiasticis et imperialibus absolutum atque purgatum, hoc est ne ipsa causa omnino propter quam uentum fuerat ageretur, ubi se euidentissime superari posse sentiebant. sic autem nolebant et timebant, ut hoc etiam confiteri cogerentur, dicentes quod sensim, id est paulatim inducerentur in causam et ad causae interna deducerentur, quod utique optare deberent, si non de inanibus et moratoriis praescriptionibus, sed de ipsius causae ueritate confiderent.
3.7
Contra ergo catholici cum uehementer conarentur, ut ad causam perueniretur, quo eos prorsus nolle peruenire cernebant, respondebant tamen iterum atque iterum eisdem ipsis, quae illi totiens iam transacta repetebant. et quoniam duo erant quae in medium uenerant, unum de editione mandati, quod legatis iniunctum est, alterum, utrum diuinis testimoniis an gestis publicis catholici agere mallent, de mandati illius editione et catholici responderunt non ad eos neque ad praesentem causam omnino pertinere, et ipse cognitor quod saepius pronuntiauerat iterum pronuntiauit, legatorum personam et mandatum quod susceperunt omnino se non posse discutere et ab eo quod sibi iniunctum est non debere discedere, quandoquidem satis apparebat imperialibus litteris, quibus iudex huic causae fuerat constitutus, collationem ab imperatore concessam. de illo autem altero, ubi quaerebant quid eligerent catholici, utrum diuina documenta an gesta publica, saepius catholici responderunt, si Donatistae hominum crimina non obicerent, quae uelut traditoribus obicere consueuerunt, sed tantummodo id quaereretur, quae uel ubi esset ecclesia, nihil se acturos publicis gestis, sed scripturarum diuinarum tantummodo testimoniis, si autem in illa hominum accusatione et criminatione persisterent, quia et ipsi ista nisi talibus gestis demonstrare non possent, sine dubio et catholicos huiusmodi crimina gestis publicis defensuros; aliter enim ista nec accusari poterant nec defendi. haec eis saepius et a catholicis et ab ipso cognitore repetita et inculcata sunt, multis et uariis modis multarum prosecutionum illis ad eadem redeuntibus et eadem repetentibus, ne ageretur causa et ne gesta legerentur, quae iam in manibus esse cernebant. sed aliquando uicit cognitor tam longas obstinationes et iussit recitari, quae a catholicis data sunt, et coepit tandem agi causa, propter quam tot episcopi partis utriusque conuenerant. quod mirabiliter factum est, ut, cum Donatistae propterea quaererent petitoris personam, ne perueniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam.
3.8
Tertio ergo loco haec acta sunt. lecta est relatio Anullini proconsulis ad imperatorem Constantinum; quam quaerentibus Donatistis unde prolata sit, catholici responderunt in archiuo proconsulis, si dubitarent, esse quaerendum. in qua relatione euidentissime continetur ipsos primitus ad imperatorem Constantinum per memoratum proconsulem ea quae Caeciliano crimina obiciebant accusando misisse. qua perlecta Donatistae quaerere coeperunt, quem sibi catholici dicerent patrem. quibus cum ab eis esset responsum secundum euangelium, ubi scriptum est: n e uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester deus, etiam hoc audito nihilominus quaerere coeperunt, utrum eis Caecilianus pater esset an mater. cum iam dictum fuisset a catholicis nec patrem sibi eum esse nec matrem, sed fratrem siue bonum si bonus esset, siue malum si malus esset, quia et malus propter sacramenta communia frater esset, hinc aliquanto diutius conflixerunt Donatistis eadem repetentibus et catholicis eadem respondentibus. nam et hoc obiecerunt Donatistae, quomodo diceret apostolus: et si multos paedagogos habetis in Christo, sed non multos patres; in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui, et responsum est a catholicis hoc honorificentiae causa dictum propter euangelicum mysterium, quod dispensabat apostolus; nam patrem ad fidem salutemque aeternam non esse nisi deum. neque enim posset contrarium Christo apostolus loqui, ut, cum ille diceret: ne uobis dicatis patrem in terra; unus enim pater uester deus, contra apostolus tamquam resistens uerbis Christi patrem se diceret eorum, quibus annuntiauerat euangelium, nisi esset utique distinguendum, quid diuinae gratiae, quid humanae honorificentiae causa diceretur.
3.9
Quaesierunt etiam quis ordinauerit Augustinum, nescio quas, sicut iactabatur, calumnias praeparantes. ubi cum eis intrepide responderet a Megalio se ordinatum, qui tunc fuerit primas episcoporum in Numidia ecclesiae catholicae, et urgeret instanter, ut iam proferrent quae praeparauerunt, ut ibi etiam calumniosi demonstrarentur, illi intentionem in aliud detorserunt, redeuntes ad Caeciliani personam, quam dicebant catholici ecclesiae non obesse, etiamsi uera eius crimina monstrarentur, et tamen etiam ipsa non posse uera monstrari.
3.10
Tunc itaque Donatistae protulerunt litteras, quas ab uniuerso concilio suo se accepisse dicebant, quibus responderetur mandato catholicorum, quod primo die actionis fuerat allegatum et die sequenti, antequam ad secundam actionem die tertio ueniretur, data notoria Donatistae edi sibi poposcerant, ut instructi possent ad cognitionem uenire. et fortasse propter has litteras diligenter scribendas etiam ipsa secunda actione dilationem petiuerunt, quae illis sex dierum concessa est. quarto itaque loco haec acta sunt. lectae sunt supradictae litterae Donatistarum, quibus conati sunt respondere mandato catholicorum, quod gestis primae actionis insertum est. cui mandato non eos potuisse respondere inueniet, qui utraque legere et considerare uoluerit: primum quia testimonia ex lege et prophetis et psalmis et apostolicis atque euangelicis litteris deprompta, quibus ostenditur ecclesia catholica per totum mundum diffundi incipiens ab Hierusalem, unde in propinqua et longinqua crescendo etiam in Africam uenit et in alia loca et ciuitates, per quas primitus dilatata est, in quibus multae ecclesiae ad ipsam unicam pertinentes apostolico labore fundatae sunt, quibus Donatistas non communicare manifestum est, non solum non pertractare, sed omnino nec attingere uoluerunt, nec aliquod testimonium in tam prolixa epistula sua proferre ausi sunt de scripturis sanctis, quo assererent ecclesiam partis Donati esse praedictam et praenuntiatam, sicut tam multa catholici protulerunt pro ecclesia cui communicant, quae incipiens ab Hierusalem toto orbe diffunditur. has ergo partes testimoniorum tantorum cum omnino non attigissent, sed tamquam in illo mandato catholicorum, cui respondere uidebantur, dicta non fuerint praeterissent, illud ostendere temptauerunt prolatis multis testimoniis diuinarum scripturarum, quod ecclesia dei non cum malorum hominum commixtione futura praedicta sit. et tamen postea cum ad euangelicam similitudinem uenissent, quam catholici in mandato suo posuerant de retibus in mare missis, quibus congregari dixit dominus omnia genera piscium et bonos a malis in litore, hoc est in fine saeculi separari, etiam ipsi fassi sunt in ecclesia esse permixtos saltem occultos malos, zizania uero inter triticum non in ecclesia, sed in ipso mundo permixta dixerunt, quoniam dominus ait: ager est hic mundus. de area sane, cui paleam catholici dixerant usque ad tempus uentilationis admixtam, tamquam omnino in euangelio nihil tale scriptum sit, exponere similitudinem istam ne conati quidem sunt, sed quasi hoc a se ipsis catholici dixerint, eam tantummodo reprehenderunt uelut ex testimonio Hieremiae prophetae, qui ait: quid paleis ad triticum?, non attendentes unde hoc ille dixisset. non enim aiebat de ecclesia, sed de diuinis prophetarum uisionibus et humanis somniis, ne ullo modo compararentur. illam quoque similitudinem de ouibus et haedis, qui simul pascuntur et in saeculi fine segregabuntur, quam inter alias catholici ex euangelio posuerant, omnino attingere noluerunt. neque enim poterant illic dicere etiam haedos a pastoribus in communibus pascuis ignorari, sicut dixerant inter retia pisces malos in mari a piscatoribus non uideri.
3.11
Item cum catholici in mandato suo, uolentes ostendere toleratos a bonis in ecclesia malos nec bonos malorum contagione pollutos, commemorassent exempla prophetarum et ipsius domini Christi et apostolorum et post haec etiam bonorum episcoporum et iudicium ipsorum quoque Donatistarum, qui quosdam suorum in Maximiani schismate positos negauerunt Maximiani contagione pollutos, illi in suis litteris ad haec respondere conati de prophetis et de domino Christo et apostolis quodcumque dixerunt, de episcopis autem et Maximianistis siluerunt. in episcopis enim premebantur auctoritate Cypriani, cuius uerba ex epistula eius prolata catholici in suo mandato posuerunt, quibus manifestissime ostendebatur et praecepisse, ut pro unitate in ecclesia mali tolerarentur nec propter ipsos ecclesia relinqueretur, et quosdam collegas suos etiam ipsum, a quorum malis moribus longe abhorrebat et de quorum factis pessimis non tacebat, in ecclesia tolerasse. huius ergo auctoritate oppressi Donatistae cum de prophetis et domino Christo et apostolis aliquid dixissent ad hoc tamen, non tolerandos in ecclesia permixtos malos, de episcopis omnino nihil dicere uoluerunt. et tamen etiam de Iuda traditore et de his, quos Paulus tolerauit per inuidiam Christum annuntiantes, ipse Cyprianus sic intellexit, sic scripsit, quemadmodum ea catholici in suo mandato posuerunt, quod et dominus ludam ad exemplum malorum in ecclesia tolerandorum pertulerit et Paulus eos, de quibus talia dixit, non extra, sed intra ecclesiam sustinuerit. de Maximianistis autem quid responderent, cum adhuc homines uiuerent, de quibus possent apertissime facillimeque conuinci? proinde ad illud, quod in mandato suo catholici dixerant, eosdem Maximianistas a Donatistis per iudicia publica basilicis pulsos, utcumque respondere conati sunt non se criminaliter accusasse aut ad communionem suam inuitum aliquem coegisse, sed res suas uel suorum ciuiliter repetisse, obliti quod Primianus aliquando dicendum apud acta mandauit: illi auferunt aliena, nos intermittimus ablata. ad illa uero, quae de Maximianistis in catholicorum mandato dicta sunt, quod a se damnatos in integro honore susceperint, quod Maximiani socios ab illo pollutos esse negauerint, quod baptismum ab eis in schismate datum approbare potius quam rescindere atque iterare maluerint, nec leuiter respondere temptauerunt, sed illa omnia miro quodam silentio, tamquam dicta non fuerint, transierunt.
3.12
De ipso etiam baptismo, quod in illo mandato a catholicis dictum est apostolum de quibusdam dixisse: ueritatem in iniquitate detinent, ut ostenderetur fieri posse, ut non destruenda ueritas in destruenda iniquitate teneatur, aut non intellexerunt aut id, quod ipsi intellexerant, ne ab aliis intellegeretur, uerbis suis obscurare uoluerunt, dicentes hoc apostolum de gentilium errore dixisse, quasi ad rem pertineat de quorum errore dixerit, cum tamen ostenderit posse ueritatem in iniquitate detineri, ut, haec duo cum in uno homine inuenta fuerint, et approbetur ueritas et iniquitas corrigatur, sicut catholica facit, cum agnoscit in Donatistis et amplectitur sacramenti ueritatem, detestatur autem in eis et corrigit haereticam iniquitatem. et illud, quod a catholicis in mandato dictum est, non ideo destruendum baptismum Christi, quia eum etiam haeretici tradunt, sicut non ideo negandus est Christus, quia eum etiam daemones confitentur, similiter aut non intellexerunt aut obscurare uoluerunt, dicentes catholicos contra martyres locutos, non tamen exprimentes quos martyres dicerent, dicentes etiam eos daemoniis uelle communicate haereticis communicetur quando eorum anathematur iniquitas, quamuis in eorum consecratione inuentus baptismus non destruatur, sicut anathematur iniquitas daemonum, quamuis in eorum confessione auditum nomen domini non negetur.
3.13
De persecutionibus etiam, quas perpeti se queruntur, multa in suis litteris posuerunt nec tamen respondere ausi sunt ad illud, quod in mandato catholicorum dictum est, quod ipsi primitus apud Constantinum imperatorem accusauerunt Caecilianum, qui de imperatorum legibus conqueruntur,( in) inuidiam catholicorum exaggerantes siue mortes, quas eorum circumcelliones sibimet ipsis inferunt, siue omnia, quae non pro communione Donati, sed pro sceleribus, quibus uiolenter saeuiunt nefarieque uiuunt, per leges publicas disciplinasque patiuntur, sicut etiam de oppido Bagaitano commemorasse ausi sunt, ubi manifestatum est, quanta mala commiserint et quam minora perpessi sunt.
3.14
Ad illud quoque in catholicorum mandato, quod dictum est de purgatione et absolutione Caeciliani et Felicis Aptugnensis, de quorum criminibus apud imperitos solebant catholicis magnam inuidiam concitare, cum illic tota causa propter quam uenerant uersaretur, nihil omnino respondere in tam prolixis litteris uoluerunt, quia et in eo quod dicebant et diuinis testimoniis uelut astruebant, non esse malos in ecclesia tolerandos, sed ab eis recedendum propter contagium peccatorum, ita se dicere demonstrabant, ut tamen ignoratis peccatis alienis neminem maculari posse faterentur. hoc enim et de malis piscibus dixerant, quod, sicut illos latentes in fluctibus quamuis iam inter retia non uident piscatores, sic latentes malos in ecclesia nesciunt sacerdotes et ab eis ideo minime polluuntur. nec tamen uel leuiter uel tenuiter in tam prolixis et tanta dilatione accepta conscriptis litteris probare conati sunt, quod maxime in mandato catholicorum commemoratum est, ut probarent non solum uera esse crimina Caeciliani, nam hoc parum est, sed etiam ecclesiae, quae per omnes gentes usque ad terrae terminos dilatatur, ea probari et innotescere potuisse, ut consequenter saltem secundum ipsos posset cognitorum peccatorum contagione maculari.
3.15
Cum itaque litterae Donatistarum recitatae fuissent, uoluit cognitor, ut etiam quae catholici recitanda dederant legerentur. sed Donatistae ad ea quae scripserant ut responderetur flagitare coeperunt, quod et catholici magis uolebant, ne illae litterae sic manerent, quasi eis non potuerit responderi. incipientibus ergo catholicis respondere Donatistae interrumpere et obstrepere coeperunt, ne perpetuus respondentis sermo decurreret, sicut eorum litterae nullo interpellante. fuerant recitatae. uolentibus ergo catholicis diuina testimonia, quae ipsi posuerant, et ea, quae illi commemorauerant, ostendere quemadmodum essent accipienda, ne inter se deprehenderentur esse contraria, cum essent utraque diuina et utique consona, non dissona esse deberent, primitus de areae similitudine coeperunt dicere. tunc Donatistae interrumpentes dixerunt, quod de area non legeretur in euangelio scriptum. cumque expressius a catholicis locus euangelii commemoraretur, rursus interrumpendo dixerunt occultos malos dictos esse paleam postea uentilandam. inde inter strepitus et interruptiones eorum de zizaniis et tritico dissensio nata est propter mundi nomen, quod Donatistae nolebant intellegi ecclesiam, quia scriptum est: ager est hic mundus, et multa testimonia protulerunt. quibus sancta scriptura mundum non nisi malos commemorasset, sicuti est: qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et cetera talia, ut quasi ex hoc ostenderent mundi nomine ecclesiam significari minime potuisse. contra catholici alia testimonia proferebant, quibus in bono mundi nomen esse positum ostenderetur, sicuti est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi et cetera huiusmodi, ubi ostenderetur ecclesia quoniam ipsa utique per Christum reconciliatur deo. et haec agebantur catholicis sermonem suum prosequendo perpetuare conantibus, illis autem ne id fieret perstrepentibus, cum suam responsionem non reseruarent, sicut catholici fecerant, cum eorum epistula legeretur, sed crebras contradictiones interponendo, ne catholicorum prosecutio imperturbata procurreret, impedirent.
3.16
Flagitantibus itaque patientiam eorum catholicis et per multas cognitoris interlocutiones uix impetrantibus responderunt litteris eorum, ostendentes multis sanctarum scripturarum testimoniis et exemplis malos in ecclesia nunc sic esse permixtos, ut, quamuis debeat uigilare ecclesiastica disciplina ad eos non solum uerbis, sed etiam excommunicationibus et degradationibus corripiendos, tamen non solum in ea latentes nesciantur, sed plerumque propter pacem unitatis etiam cogniti tolerentur, sic ostendentes diuina testimonia consonare, ut et illa, quibus commendaretur ecclesia cum malorum commixtione, hoc tempus eius significarent, qualis est in praesenti saeculo, et illa testimonia, quibus commendatur non habere commixtos malos, illud eius tempus significarent, qualis uenturo saeculo in aeternum futura est; sicut nunc mortalis est, id est ex mortalibus hominibus constat, tunc autem immortalis erit, quando in ea nemo morietur; sicut ipse Christus isto tempore fuit pro illa mortalis, post resurrectionem autem iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur, quod etiam ecclesiae suae in fine saeculi praestiturus est. haec duo tempora ecclesiae, quae nunc est et qualis tunc erit, significata esse etiam duabus piscationibus, una ante resurrectionem Christi, quando mitti iussit retia nec sinistram nec dexteram nominans partem, ut nec solos malos nec solos bonos, sed commixtos bonis malos. intra retia suorum sacramentorum futuros doceret, post resurrectionem autem, quando iussit retia mitti in dexteram partem; ut post resurrectionem nostram bonos solos in ecclesia futuros intellegeremus, ubi ulterius haereses et schismata non erunt, quibus modo retia disrumpuntur. nam et euangelium non tacuit in prima piscatione commemorare retia esse disrupta et in nouissima dictum est: et cum tam magni essent pisces, retia non sunt disrupta. de tali ecclesia dictum esse quod per illam non erit transiturus incircumcisus et immundus; ad immundos enim pertinere schismaticas separationes, quae tunc non erunt, quia retia non sunt disrupta. hoc etiam significasse, quod coruus auis immunda exierit de arca et non redierit; quae tamen area exeunte coruo non utique omnibus immundis animalibus caiuit, sed in ea fuerunt et munda et immunda usque ad diluuium, sicut in ecclesia boni et mali usque ad saeculi finem. sed sicut non de immundis, sed de mundis animalibus Noe obtulit sacrificium, ita non ii qui mali sunt in ecclesia, sed ii qui boni sunt perueniunt ad deum.
3.17
De prophetis etiam, quia dixerant Donatistae in litteris suis non eos communicasse illis, in quos mala tanta dixerunt, responderunt catholici, quod unum templum fuerit quo uniuersi utebantur, nec quemquam prophetarum, qui tanta dixerunt in malos, constituisse sibi aliud templum sacrificia sacerdotes. et quod Donatistae in litteris suis posuerant testimonia scripturarum, quibus ostenderent ad peccata parentum etiam filios pertinere, cum hoc utique numquam recte intellectum sit nisi de iis filiis, qui parentum iniquitates imitarentur, responderunt catholici: cum tanta in illum populum et( tam) acerba dicta sint diuinis eloquiis, quae etiam ipsi in suis litteris commemorauerunt, ut quasi nullus illic remansisse uideretur bonus, non solum ibi fuerunt idem ipsi prophetae sancti, uerum etiam ex ipso populo exorti erant, quos ipse dominus in suae carnis aduentu laudabiles reperit, sicut fuerunt Zacharias et Helizabet et sicut Iohannes filius eorum, sicut Simeon senex et Anna uidua. unde apparet quam impie, quam calumniose obicerentur catholicis toto orbe diffusis crimina Caeciliani, cum Simeoni et Annae et ceteris talibus obici non possent crimina illius populi, in quo nati fuerant sacramentis eiusdem populi consecrati, quae crimina eidem populo non humana opinio, sed sermo diuinus obiecerat. commemoratum est etiam testimonium propheticum, ubi signati sunt, ne cum malis perirent, qui gemebant facinora quae fiebant in medio eorum, nec tamen corporaliter separati sunt.
3.18
Deinde ibi commemoratum est, qualis separatio bonis hoc tempore ab impiis et malis fieri debeat, ne communicetur peccatis alienis, corde uidelicet et uitae morumque dissimilitudine, nec aliter intellegi debere quod scriptum est: exite de medio eorum, recedite inde, et immundum ne tetigeritis, id est: discernimini aliter uiuendo et immunditiae non consenseritis. ibi etiam opportunissimo loco responsum est Donatistis ad illud quod dixerant, cum eos peteret cognitor ut sederent, scriptum sibi esse ut cum talibus non sederent. dictum est enim a catholicis, cum eorum litteris responderent, non sic intellegendam esse separationem a malis hoc tempore, quemadmodum illi intellexerant, qui secum tamquam cum impiis non sederunt, quia scriptum est: non sedi in concilio impiorum, cum utique, si impios putarent, nec illud, quod in eodem psalmo consequenter prohibetur, tacere debuerunt. nam ibi sequitur: et cum iniqua gerentibus non introibo. cum ergo illi intrassent cum eis quos impios putarent, quare non etiam sederunt, ut in utroque non corporalem, sed spiritalem consessum et ingressum deuitasse uiderentur? ibi commemorata est etiam causa Maximianistarum totiens iam illis obiecta, ubi et se et illos quibus dilationem dederunt in Maximiani schismate positos, eiusdem in damnatione Primiani socios, tamen illius contagio dixerunt non esse pollutos, qui Caeciliani criminibus orbem christianum usque ad terminos terrae perisse contenderent.
3.19
Ad haec Donatistae, cum ualidissimis scripturarum documentis et exemplo suo de Maximianistis respondere non possent, ad illud quod iam peractum fuerat redierunt, dicentes mundum non bene intellegi ecclesiam, in qua simul et triticum et zizania iussa sunt crescere, cum catholici et tot testimonia diuina iam commemorassent, quibus ostenderetur mundus etiam in bona significatione positus et in ea non nisi ecclesia posse intellegi et, quomodolibet acciperetur mundus, quando utrumque semen per mundum cresceret, non debere propter zizania totius mundi triticum deseri. cum ergo haec iam dicta fuissent et quaestio ipsa iam terminata uideretur, ad eam rursus summa inopia redierunt eadem per eadem replicantes, quaerentes quomodo potuerit diabolus in ecclesia seminare zizania, deinde calumniantes, quod duas ecclesias catholici dixerint, unam quae nunc habet permixtos malos, aliam quae post resurrectionem eos non esset habitura, ueluti non idem futuri essent sancti cum Christo regnaturi, qui nunc pro eius nomine cum iuste uiuunt tolerant malos.
3.20
Ad haec catholici responderunt etiam ipsos iam fuisse confessos esse in ecclesia uel occultos malos, et uicissim quaesierunt, quomodo eos in ecclesia diabolus seminauerit, quod illi, quasi fieri non posset, de zizaniis requirebant. repetierunt etiam catholici testimonium Cypriani, qui eandem euangelicam similitudinem non aliter intellexit, quam ut in ecclesia diceret esse zizania nec latere, sed cerni. contra quod testimonium illi omnino nihil ausi fuerant respondere, cum auctoritatem Cypriani tanti habeant, ut per illam conentur defendere, quod male de iterando baptismo sentiunt et faciunt. de duabus etiam ecclesiis calumniam eorum catholici refutarunt, identidem expressius ostendentes quid dixerint, id est non eam ecclesiam, quae nunc habet permixtos malos, alienam se dixisse a regno dei ubi non erunt mali commixti, sed eandem ipsam unam et sanctam ecclesiam nunc esse aliter, tunc autem aliter futuram, nunc habere malos mixtos, tunc non habituram; sicut nunc mortalem, quod ex mortalibus constaret hominibus, tunc autem immortalem, quod in ea nullus esset uel corpore moriturus; sicut non ideo duo Christi, quia prior mortuus postea non moriturus. dictum est etiam de homine exteriore et interiore, quae cum sint diuersa, non tamen dici duos homines: quanto minus dici duas ecclesias, cum idem ipsi, qui nunc boni tolerant permixtos malos et resurrecturi moriuntur, tunc nec mixtos malos habituri sint nec omnino morituri! de ipso quoque numero, quoniam Donatistae scripturarum testimonio unam ecclesiam commendauerunt uelut contra duas, quas catholicos affirmasse iactabant, responsum est a catholicis etiam multas ecclesias in scripturis inueniri dictas et septem. ad quas Iohannes scribit, quae tamen multae illius unicae membra esse intellegerentur, ut hinc appareret multo minus sibi debere obici duas, cum eandem ipsam unam dixerint non talem nunc esse, qualis in resurrectione futura esset, quandoquidem apostolicis litteris non obiciantur multae, ex quibus ipsa una constaret. ad haec Donatistae rursus eadem replicare non destiterunt, insuper adicientes et inuidiose iactantes, quod ecclesiam mortalem catholici dixerint, et ideo negantes eam mortalem esse, quia trinitas immortalis est, cuius gratia consecratur ecclesia, et quia Christus ideo pro ea mortuus sit, ut eam faceret immortalem; quasi catholici dixerint non eam fieri immortalem gratia dei et effuso pro ea sanguine saluatoris. sed tempora esse discernenda dixerunt, praesens uidelicet, quo moriuntur omnes sancti, sicut mortuus est ipse Christus, et futurum, quo resurgent et nullo morituro uiuent cum illo qui iam resurrexit.
3.21
Haec inter eos cum agerentur et quamuis manifesta atque dilucida Donatistis certantibus superflua replicarentur, promisit cognitor de his se, quae satis audisset, extrema sententia iudicaturum et iussit illud agi potius, unde extiterit. prima causa discidii. tunc Donatistae urgere coeperunt, ut de his quae audisset primitus iudicaret. quod cum etiam catholici exigerent et ille in eo quod dixerat permaneret iuberetque illud agi potius, ut causa primi discidii monstraretur, petierunt catholici, ut quae offerebant recitarentur. quod cum fieri praecepisset, obnixius Donatistae resistere coeperunt et cogere, ut iam de cognitis iudicaret, eadem quae transacta fuerant repetentes et addentes, quod omnino iudicare de illa causa non deberet, quam uolebat agi recitatione eorum, quae a catholicis oblata fuerant recitanda, dicentes huius causae Christum iudicem esse debere et inuidiam facientes catholicis, quod hominem petiuerant iudicem, dicentes etiam solita de persecutionibus, quas perpeti uiderentur. ad hoc catholici responderunt nec de homine iudice postulato eos debere facere inuidiam, qui et de causa Maximianistarum iudicauerunt nec eam Christo iudici seruauerunt et ipsam Caeciliani causam primitus ad hominem, hoc est ad imperatorem Constantinum, accusantes miserunt, nec de persecutionibus, quod aliquid ab imperatoribus pro ecclesia catholici peterent, cum eorum circumcelliones ducibus clericis tam horrenda mala committerent. ubi frustra responderunt nihil hoc ad sacerdotes pertinere, cum clericis ducibus illi talia fecisse asserebantur.
3.22
Ibi etiam cum dictum esset, quod calce et aceto humanos oculos persecuti sint, in quo scelere diabolum crudelitate peruicerunt, qui hoc in sancti uiri carne non fecit quam in potestatem acceperat affligendam, hic Donatistae quaesierunt, utrum qui faciunt filii essent diaboli an qui patiuntur; quasi catholici aliud quam passiones suas dixerint immanissimas a clericis et circumcellionibus eorum. uerumtamen etiam hic non praetermiserunt catholici occasione oblata eis Maximianistas obicere et dixerunt secundum eorum sententiam meliores esse Maximianistas, quos apud tres uel eo amplius proconsules persecuti sunt; illi enim si passi sunt, isti fecerunt. et urgebant catholici ut responderent, utrum ex ipsis, quos damnauerunt et persecuti sunt, non susceperint Felicianum et utrum non eum habeant in collegio suo. ad quod illi obiectum sicut semper omnino obmutescentes in aliud ierunt obiciendo catholicis, quod diabolum defendissent, quia dixerant eum sancti Iob oculis pepercisse, unde illum isti crudelitate uicissent. et susceperunt accusare diabolum uelut defensum a catholicis, dicentes eum magis crudeliter in carne Iob oculis pepercisse, ut manerent ad spectaculum uulneris, quod uniuerso corpori inflixerat. quod multum mirum est quare hoc pro magno dicere uoluerint, nisi forte ut intellegerentur pie fecisse, qui oculos in hominibus persecuti sunt, ne cruciarentur uidendo uulnera sua, quae ab eis per totum corpus acceperant.
3.23
Sed cum iterum Donatistae persecutiones quas patiuntur exaggerantes suorum quasdam mortes commemorarent in oppido Bagaiensi, responsum est a catholicis eos hoc passos esse, dum eorum uiolentiae resisteretur, quam et iudici inferre conati sunt. in illo oppido commemorauerunt catholici ab eis horrenda esse commissa, ita ut etiam basilica esset incensa et in ignem missi codices sancti, mortes autem illorum magis esse ex consuetudine quam habent, ut se ipsi praecipitent. cumque his Donatistae respondentes exaggerarent identidem uelut persecutiones quas paterentur, tamquam ex his fructibus. suos aduersarios malam esse arborem iactitantes et petentes identidem, ut de agro et zizaniis et de una et immortali ecclesia iudicaretur, contra autem catholici fructus eorum commemorarent schismata et rebaptizationes et quod ipsi primitus maiores suos apud imperatorem accusassent, atque in huiusmodi mutuis obiectis diu conflictio uersaretur, maluit cognitor haec omnia cohibere, promittens de his iudicium posteriore sententia, et recitari iussit, quod a catholicis oblatum iam legi coeperat et fuerat interruptum. sic peracta est causa ecclesiae, quam magnopere catholici curauerant a Caeciliani causa distinguere, quoniam ei non posset cuiuslibet praeiudicari criminibus, quae contra omnes humanas criminationes tot testimonia diuina meruisset. ex hoc iam coepit agi etiam causa Caeciliani.
3.24
Quinto ergo loco haec acta sunt. recitatae sunt duae relationes Anullini proconsulis ad Constantinum impera- torem, una quae iam superius erat recitata, qua ostendit maiores Donatistarum, id est de parte Maiorini, dedisse sibi chartas criminum Caeciliani et postulasse Constantino mittendas seque illas memorato imperatori misisse, altera autem, qua ostendit ex eiusdem imperatoris iussione denos ex utraque parte ad agendam causam ut mitterent eos se conuenisse atque illos promisisse facturos. tum deinde lectae sunt etiam litterae supradicti imperatoris ad episcopos datae, ubi eis causam Caeciliani iniunxit audiendam. atque inde ex ordine legi coepit etiam episcopale iudicium Miltiadis Romani episcopi et aliorum cum illo Gallorum et Italorum episcoporum in eadem urbe Romae factum, cuius iudicii prima parte, id est gestis primi diei recitatis, ubi accusatores Caeciliani qui missi fuerant negauerunt se habere quod in eum dicerent, ubi etiam Donatus a Casis Nigris in praesenti conuictus est adhuc diacono Caeciliano schisma fecisse Carthagine— de Carthaginis enim schismate exorta est aduersus ecclesiam catholicam pars Donati—, ubi etiam promiserunt idem aduersarii Caeciliani alio die se praesentaturos, quos causae necessarios subtraxisse arguebantur, et hoc mentiti ulterius ad iudicium accedere noluerunt: hac ergo iudicii parte recitata cum coepisset recitari, quid alio die gestum sit, interruperunt Donatistae et petere instantissime coeperunt, ut prius ea quae offerebant recitarentur, asserentes non esse ordinis, ut prius absolutio Caeciliani quem nondum accusauerant legeretur, et de hoc aliquanto diutius conflixerunt, cum catholici dicerent non debere interrumpi quod legi iam coeperat. donec eiusdem iudicii omnia gesta terminarentur, illi autem e diuerso assererent ea quae interrumpebantur nec incipi debuisse ut legerentur, quoniam non competeret prius defendi hominem quam accusari. ad hoc catholici respondebant. cum causa schismatis a cognitore quaereretur, petisse ut illa legerentur quae oblata,. fuerant ad legendum, cum ageretur de persona petitoris. duas itaque ob res illa uoluisse recitari, ut appareret eos primitus in hac causa hominem iudicem postulasse, qui faciebant catholicis inuidiam, quod in hac collatione homo cognitor residebat, et ut petitoris persona constaret, et quoniam legi coepta fuerant, non debere interrumpi, sed usque ad finem recitando perduci. inter haec cognitor cum hoc primo uoluisset quod a catholicis petebatur, ut ea quae recitari coeperant finirentur, postea tamen ei Donatistae extorserunt, ut ea quae ipsi offerebant dilatis illis legi permitterentur.
3.25
Tunc Donatistae aliquantum praelocuti sunt, quod Mensurius, qui fuerat ante Caecilianum ecclesiae Carthaginiensis episcopus, tempore persecutionis tradiderit persecutoribus sanctas scripturas, et hoc ut probarent, legerunt eius epistulam ad Secundum Tigisitanum datam, qui tunc habebat primatum episcoporum Numidiae. in qua epistula uidebatur Mensurius uelut de suo crimine confiteri, qui tamen non scripserat se sanctos codices tradidisse, sed potius ne a persecutoribus inuenirentur abstulisse atque seruasse, dimisisse autem in basilica Nouorum quaecumque reproba scripta haereticorum, quae cum inuenissent persecutores et abstulissent, nihil ab illo amplius postulasse. uerumtamen quosdam Carthaginiensis ordinis uiros postea suggessisse proconsuli, quod illusi fuerant qui missi erant ad christianorum scripturas auferendas et incendendas, quia non inuenerant nisi nescio quae ad eas non pertinentia, ipsas autem in domo episcopi custodiri, unde deberent proferri et incendi; proconsulem uero ad hoc eis consentire noluisse. in eisdem etiam litteris lectum est eos, qui se offerrent persecutionibus non comprehensi et ultro dicerent se habere scripturas quas non traderent, a quibus hoc nemo quaesierat, displicuisse Mensurio et ab eis honorandis eum prohibuisse christianos. quidam etiam in eadem epistula facinorosi arguebantur et fisci debitores, qui occasione persecutionis uel carere uellent onerosa multis debitis uita uel purgare se putarent et quasi abluere facinora sua uel certe adquirere pecuniam et in custodia deliciis perfrui de obsequio christianorum. crimen tamen Donatistae non ingerebant Mensurio nisi de codicibus traditis; mentitum eum quippe dicebant, quod illi non fuerint codices sancti, et peccatum suum tegere uoluisse, quamuis et ipsam fictionem criminarentur. recitarunt etiam rescripta Secundi Tigisitani ad eundem Mensurium pacifice data, ubi et ipse narrauit in Numidia persecutores quae egerint et qui comprehensi et scripturas sanctas tradere nolentes et multa mala passi et grauissimis suppliciis excruciati et occisi sunt, eosque honorandos pro martyrii sui merito commendauit, laudans eos non tradidisse scripturas sanctas illius mulieris exemplo, quae duos exploratores in Hiericho, in quibus figurarentur duo testamenta, uetus et nouum, tradere persecutoribus noluit. quod quidem exemplum si sub hac figura est intellegendum, Mensurium potius adiuuabat. in suis enim litteris Mensurius reprehendebat eos qui scripturas sanctas, quamuis eas non traderent, se tamen habere faterentur, quod mulier illa non fecit; neque enim eos exploratores qui quaerebantur apud se esse confessa est, sed negauit. scripsit etiam Secundus et ad se ipsum missos a curatore et ordine centurionem et beneficiarium, qui peterent diuinos codices exurendos, eisque respondisse:\' christianus sum et episcopus, non traditor,\' et cum ab eo uellent aliqua ecbola aut quodcumque accipere, neque hoc eis dedisse exemplo Eleazari Macchabaei, qui nec fingere uoluit suillam carnem se manducare, ne aliis praeberet praeuaricationis exemplum. hae litterae Mensnrii et Secundi donec legendo terminarentur, catholici patienter audierunt, quamuis testati fuerint eas esse familiares nec ad causam ecclesiae pertinere.
3.26
Cognitor ergo commonens Donatistas, ut patientiae uicem redderent, iussit perlegi quae oblata a catholicis iam ex parte fuerant recitata. hic Donatistae poposcerunt, ut prius etiam legeretur quod de causa Caeciliani offerebant. hoc quoque sine ulla difficultate catholicis permittentibus et commendantibus, quam patienter hoc permitterent, ut hoc eis et illi rependerent, iussit quod offerebatur cognitor recitari. et recitatum est a Donatistis concilium ferme septuaginta episcoporum contra Caecilianum apud Carthaginem factum, ubi eum absentem damnauerunt, quod ad eos uenire noluerit tamquam a traditoribus ordinatus, et quia, cum esset diaconus, uictum afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur. nominati sunt etiam quidam collegae Caeciliani, qui traditores asserebantur publicis gestis, quae tamen gesta non legebantur. inter hos autem maxime Felix Aptugnensis acerbius accusatus est, ita ut fons malorum omnium diceretur. deinde sententiae a singulis dictae sunt, primitus a Secundo Tigisitano, qui eorum princeps fuit, deinde a ceteris, quibus expresserunt se Caeciliano et collegis eius non communicare. hoc itaque concilio recitato catholici responderunt illas litteras Mensurii et Secundi ad inuicem datas satis demonstrare pacatos, nihil postea criminis de facto Mensurii uel accusatum uel iudicatum; concilium uero, quod contra Caecilianum factum legerant, non quidem habere consulem et diem, sed hinc se nullum crimen obicere, quod magis neglegentiae quam fraudis esse potuerit.
3.27
Sed obtulerunt idem catholici aliud concilium sub eodem( Secundo) Tigisitano habitum in ciuitate Cirtensi, cuius consul et dies cum legeretur, Donatistae dixerunt nec consulem nec diem talia solere habere decreta. hic catholici responderunt illorum esse istum forsitan morem, qui concilia sua nollent in aliqua falsitate conuinci, catholicorum autem concilia consules et dies semper habuisse. deinde coepit identidem concilium quod catholici attulerant recitari, ubi Secundus quosdam, de quorum traditione audierat, et singillatim interrogabat et eos confessos a consessu remouebat. quod eo modo recitabatur, ut, cum ex Cirtensi concilio lecta esset confessio traditorum,. legeretur etiam de concilio Carthaginiensi nomen eius uelut traditores in Caeciliani causa damnantis. deinde uentum est ad ipsius Secundi Tigisitani a Purpurio Liniatensi crimen obiectum, cui Purpurio idem Secundus occisos ab eo in carcere Milei filios sororis eius obiecerat; ubi ille uicissim ei crimen traditionis obiecit, dicens detentum eum fuisse a curatore et ordine, ut scripturas daret, nec eum potuisse dimitti. nisi aliquid tradidisset. hoc autem quod ei obiecit Purpurius, detentum eum fuisse a curatore et ordine, ut scripturas daret. idem Secundus in litteris, quas Mensurio rescripserat, paene confessus est, ubi ait missum ad se fuisse a curatore et ordine centurionem et beneficiarium et a se scripturas petitas uel quaelibet ecbola, quae quidem se non tradidisse dixit; sed cum ipse illic commemorauerit tot martyres, qui cum tradere noluissent excruciati et occisi sunt, quomodo ipse detentus et conuictus et nolens aliquid tradere nihil pati et dimitti potuerit, nec Mensurio scripsit nec Purpurio respondit. non enim centurioni et beneficiario dixit se scripturas non habere, sed respondit se omnino non tradere. quod illi auditum quomodo illo dimisso renuntiare potuerint sine suo exitio, non apparet, praesertim quia idem Secundus non quoslibet infimos, sed etiam patres familias, cum hoc idem persecutoribus respondissent, crudelissimis mortibus dixit occisos. sed de hac re catholici nullum Secundo crimen obiecerunt, sed tantummodo quod ei Purpurius obiecit et propter quod pacem, ne schisma fieret, omnia illa deo dimittens cum traditoribus fecit, recitari uoluerunt, ut quales homines in absentem Caecilianum sententias dixerint appareret.
3.28
Hoc autem recitato petierunt catholici, ut etiam illa quae dilata fuerant legerentur,( inde asserentes posse monstrari, quid de Caeciliano gestum sit quidue sentiendum) de concilio Carthaginiensi, in quo lectum fuerat absentem Caecilianum a multis episcopis fuisse damnatum.( contra Donatistae catholicos urgebant, ut uerum esse faterentur)[ hoc] illud concilium, quia catholici recitauerant relationes Anullini proconsulis, quibus appareret chartas criminum Caeciliani Constantino imperatori esse transmissas, quod utique agentes confirmauerunt a maioribus suis Caecilianum apud imperatorem accusatum. responsum est autem a catholicis illud Carthaginiense concilium sic non praeiudicare absenti Caeciliano, quemadmodum non praeiudicauit absenti Primiano concilium eorum, a quibus in Maximiani causa damnatus est, quoniam magis tenuit pars Donati, quod actum est postea pro Primiano, quam illius concilii auctoritatem, quo fuerat ante damnatus; sic ergo et in Caeciliani causa debere attendi quod postea gestum est. hic Donatistae de Maximiani causa coartati dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae. quam sententiam in ore habere solent omnes catholici, cum Donatistae aliorum crimina aliis obicientes suam separationem defenderent et orbem christianum nescio quibus Afrorum criminibus accusarent. nam et ista collatione totum quod egerant catholici, ut ecclesiae causam a causa Caeciliani distinguerent, asserentes in ecclesia permixtos malos non obesse bonis nec eos suis maculare peccatis, hoc utique egerant, ut nec causa causae praeiudicaret nec persona personae. quod ab aduersariis. dum aliud ageretur, uoce apertissima confirmatum est. sed cognitor cum quaesisset, quid de Carthaginiensi concilio catholici responderent, iterum responderunt non esse contemnendam similitudinem causae Primiani, quia et dominus Christus Iudaeos de factis eorum conuincens perducebat ad uerum.
3.29
Deinde Donatistae longa prosecutione agebant, ut ex illius auctoritate Carthaginiensis concilii confirmaretur Caeciliani damnatio, quod ad tot sacerdotes uenire noluerit— quasi non et Primianus ad eos, a quibus damnatus est, cum eorum factionem cognosceret, simili uoluntate non uenerit—, et quod non expectauerit Caecilianus, ut princeps a principe ordinaretur, cum aliud habeat ecclesiae catholicae consuetudo, ut non Numidiae, sed propinquiores episcopi episcopum ecclesiae Carthaginis ordinent, sicut nec Romanae ecclesiae< episcopum) ordinat aliquis episcopus metropolitanus, sed de proximo Ostiensis episcopus. hoc autem dicentes de sua consuetudine, quam nescio quando instituerunt, ecclesiae catholicae praeiudicare conabantur; quae consuetudo si antiqua esset, hoc ipsum obiecissent Caeciliano, quando eum absentem damnauerunt. dixerunt etiam scripsisse Optatum, quod Caecilianus dixerit:( si traditores sunt qui me ordinauerunt, ipsi ueniant et ordinent me.\' quod quidem si dictum est, ideo dici potuit ad illos irridendos quibus hoc mandasse perhibetur, quoniam certus erat ordinatores suos non esse traditores. non enim ait:( quia traditores sunt\', sed:( si traditores sunt\', ut innocentia eorum probanda restaret ubi probari recte po-, tuisset.
3.30
Ad haec et si qua alia prolixa prosecutione dixerunt, breuiter responderunt catholici non sufficere ad causam Caeciliani Carthaginiense concilium ipsos etiam iudicasse,\' qui eam ad imperatorem accusando miserunt, et sic demonstrarunt hoc potius esse spectandum, quod res peruenerit usque ad imperatoris sententiam, cui eandem causam mittendam duxerunt. hoc enim catholici instabant, ut omnibus morarum umbraculis amputatis illa potius legerentur, quibus lectis olim causa finita et Caeciliani innocentia manifestata luce clarius appareret. quae Donatistae ut legerentur omnino nolentes quidlibet aliud interponendo impediebant. nam cum cognitor quaesisset, utrum prius esset factum Carthaginiense concilium et postea missa fuerit ad imperatorem causa Caeciliani, dixerunt catholici, quoniam consulem et diem illud concilium non haberet, ad utrumque se respondere: quia, si prius causa ad imperatorem missa est, quo exitu terminata sit spectari oportere, si autem postea, nihilominus non istorum, sed illius iudicium esse quaerendum, quo eam post iudicium suum mittendam putarunt. sed cum multa Donatistae insererent de consule et die, cur in suorum maiorum concilio non legeretur, ne hinc falsitatis arguerentur, et assererent hanc esse ecclesiasticam consuetudinem, ne dies et consules decretis episcoporum conscriberentur, legi uolentes etiam concilium Cypriani, ut hoc probarent, quia nihil aliud nisi morae quaerebantur— neque enim catholici in eo causam suam constituerant quando ad utrumque responderant, siue prius siue posterius esset illud concilium, quod contra Caecilianum apud Carthaginem fecerant—, iussit cognitor catholicis instantibus, ut ista potius quae dilata fuerant legerentur.
3.31
Tunc Donatistae aliam quaestionem interposuerunt morarum plenissimam, sed re uera in qua pro se laborare uoluerunt, si possent ostendere quod uolebant, illud scilicet Cirtense concilium falsum esse, ubi lectae fuerant confessiones traditorum inuicem sibi ignoscentium, ne schisma fieret, quia ipsi legebantur inter ceteros contra Caecilianum absentem sententias protulisse. hoc ergo falsum demonstrare conantes multa dixerunt, sed alia leuia esse ipsi iudicantes duo quaedam in ea quaestione multum commendauerunt et in eis multum immorati sunt: unum, quia contra ecclesiasticam consuetudinem ipsum Cirtense concilium diem et consulem haberet, alterum autem, quod persecutionis tempore non posset concilium congregari. exigebant ergo Donatistae a catholicis, ut uel alia concilia proferrent antiqua episcoporum, ubi ostenderent consules et dies etiam conscriptos, uel de ipsis sanctis scripturis tale aliquid recitarent. ubi catholici cum uiderent de re inanissima moras mirabiles et inexplicabiles interponi— quis enim eos hinc falsitatem crederet obiecturos, ubi ad maiorem diligentiam temporum attestatio praenotata legeretur, ne forte per hanc esset aliquando necessaria indagatio ueritatis? quis ergo eos crederet hoc obiecturos, ut praepararet antiqua concilia, quibus hanc consuetudinem demonstraret? aut quis tunc iret et uetusta ecclesiastica archiua reuolueret?—, cum hoc uiderent catholici, et in Miltiadis concilio diem et consulem demonstrabant et de ipsis sanctis scripturis commemorauerunt prophetas indicia antiquissimorum temporum suis litteris praenotasse, quoto anno cuius regis, quoto mense anni, quoto die mensis factum esset super eos uerbum domini. cognitor autem illud de die et consule obiectum contemnendum et remouendum existimans iussit gesta apud Miltiadem habita cetera recitari, et recitata sunt. quibus apparuit omnium qui tunc consederant episcoporum sententiis et ipsius Miltiadis Caecilianum absolutum atque purgatum, Donatum uero damnatam, qui praesens in prima fuerat actione conuictus, ille ille a Casis Nigris, quem praesentem fuisse tunc constitit.
3.32
Sed hoc recitato cum quaereretur a Donatistis, quid responderent ad illud Cirtense concilium, eo redierunt conantes falsum esse monstrare, cum dixerunt tempore persecutionis congregari non potuisse concilium. quod cognitor non contempsit et ualidum existimans a catholicis responsionem poposcit atque inter haec quaesiuit, unde probaretur tempus fuisse persecutionis. tunc Donatistae protulerunt martyrum gesta, ubi auditi et pro confessione passi sunt. iussit etiam cognitor computare officium et renuntiare consideratis utrisque consulibus et diebus, et qui de concilio Cirtensi et qui de gestis martyrum legebantur, quia dictum fuerat a catholicis post illorum martyrum passionem, unde persecutionis tempus probabatur, prope annum consecutum fuisse usque ad consulem et diem concilii Cirtensis. responsio autem computantis officii mensem interfuisse suggesserat. uoluerunt grgo catholici de tabulis tolli quod dixerant, ut hoc solum gesta retinerent quod officium responderat— hoc enim uerius esse crediderant—, sed Donatistae quod a catholicis dictum erat noluerunt de tabulis tolli, unde catholici non contenderunt, ut eorum in hoc calumniosus animus appareret. porro autem illud erat uerius quod catholici dixerant, officium autem in computando errans falsum renuntiauerat, quod postea conscripta et diligentius considerata gesta docuerunt, sicut potest probare quem libuerit legere et non piguerit computare. nam gesta martyrum, quibus ostendebatur tempus persecutionis, consulibus facta sunt Diocletiano nouies et Maximiano octies pridie Idus Februarias, gesta autem episcopalia decreti Cirtensis post eorundem consulatum tertio Nonas Martias, ac per hoc tredecim menses interesse inueniuntur, plures utique quam undecim, quos prius catholici minus diligenter computando responderant; sed officium ut falleretur et mensem interesse responderet, eundem consulatum putauit,\' post consulatum\' autem non aduertit, ubi annus iam alius agebatur. proinde catholici tamquam ex uera officii responsione cogebantur ostendere tempore persecutionis illos undecim uel duodecim episcopos in domum priuatam conuenire potuisse, Donatistis instantibus, ut hoc ex aliis conciliis ostenderent, si aliquo tempore persecutionis facta episcoporum concilia reperire potuissent. quod catholici quoniam tunc inquirere et ad horam ueteres chartas in archiuis ecclesiasticis discutere non poterant, respondebant multo facilius duodecim homines in domum conuenire potuisse eo tempore, quo etiam congregationes plebium fieri solebant quamuis persecutione feruente, sicut ipsis gestis martyrum monstrabatur, qui confitebantur in passionibus suis se collectam et dominicum egisse. hoc autem catholici dixerant et antequam supputaret et responderet officium. dictum est etiam a catholicis episcopalia gesta illa Cirtensia, quae diligentia maiorum usque ad haec tempora seruari et inueniri potuerint, sic habenda, quemadmodum illae epistulae Mensurii et Secundi quas Donatistae recitauerunt. concilium quippe Carthaginiense, ubi absentem Caecilianum septuaginta damnauerunt, commemoratum est etiam a Miltiade habitum, ubi Caecilianus est absolutus. litterae uero illae Mensurii et Secundi nusquam alibi commemoratae dicebantur, unde nullo alio testimonio ueritas earum asserebatur, nec tamen ideo dicebant catholici falsas esse. dictum est etiam hoc a catholicis,\' ut probarent Donatistae, si possent, tempore persecutionis sic ad se inuicem scripsisse episcopos, quemadmodum Mensurium et Secundum scripsisse proferebant. quod non ideo dicebant catholici, ut hinc illas Mensurii et Secundi litteras falsas esse monstrarent, quae seu uerae seu falsae essent causae nihil officerent, sed ut hinc intellegerent Donatistae, quam uana tergiuersatione catholicos cogerent alia proferre concilia persecutionis tempore congregata, quia, si eis simili obstinatione diceretur:\' proferte et uos alias epistulas persecutionis tempore sic scriptas et missas, quae si aliquo modo deprehenderentur et codices occultati exigi possent, et ordo et curator et cen- turio et beneficiarius ad discrimen capitis peruenirent, qui Secundum tradere nolentem impunitum dimisisse prodebantur\', nullo modo ad horam reperirent alias epistulas tempore per-. secutionis ab episcopis ad episcopos in tam longinqua terrarum similiter datas.
3.33
Cum ergo hinc diuturna conflictatio fieret, saepe repetentibus Donatistis non potuisse tempore persecutionis conoilium congregari ad episcopum ordinandum, quia in apostasia erat mundus nec erant quibus ordinaretur et cetera talia, catholicis autem respondentibus, quod et episcopi facile congregarentur tam pauci, ut nec concilium dici debeat, quando plebes congregabantur, sicut gesta martyrum testarentur, et erant sine dubio quibus ordinarentur episcopi, ipsae utique plebes quas tunc solitas congregari gesta martyrum loquebantur: haec cum assidue multis et uariis modis dicerentur et responderentur— nam et domum priuatam christianis congregandis praestitam constitit tempore persecutionis, sicut in quibusdam gestis martyrum legebatur, quia Donatistae dixerunt fieri non potuisse, ut illo tempore domum suam quisquam praeberet, et commemoratum est usque adeo non esse incredibile, quod in priuatam domum pauci illi episcopi persecutionis tempore conuenerunt, ut feruente persecutione etiam in carcere doceantur baptizati martyres et illic a christianis celebrata sacramenta, ubi christiani propter eadem sacramenta tenebantur inclusi—, inter haec ergo tandem aliquando saepe etiam cognitor interlocutus fieri potuisse illum conuentum ab episcopis, quando et plebes congregatae probabantur, compulit Donatistas, ut contra concilium iudiciumque Miltiadis, quo Caecilianus purgatus atque absolutus legebatur, si haberent aliquid dicerent, quoniam illic potius quam in illo Cirtensi concilio causa consisteret.
3.34
Tunc Donatistae ipsum Miltiadem coeperunt crimine traditionis arguere et dicere maiores suos propterea illius iudicium refugisse, quod traditor fuisset, quasi non etiam indicio eius assisterent et responderent se in Caecilianum non habere quod dicerent. sed tamen facto iudice intento, utrum de traditionis crimine Miltiadis aliquod iudicium uel publicum uel ecclesiasticum proferretur, ipsisque catholicis id ut probaretur expectantibus et exigentibus legerunt Donatistae gesta quaedam prolixissima apud praefectum, ubi nec praefectus ipse cuiusmodi esset apparebat nec locus legebatur ubi haec agebantur. sed gesta ipsa multos multa ecclesiastica tradentes longissima recitatione sonuerunt, ubi nomen Miltiadis omnino non sonuit. quibus peractis cum cognitor miraretur aliud promissum et aliud recitatum, illi adhuc eius patientiam deposcentes gesta alia recitarunt, in quibus legebatur Miltiades misisse diaconos cum litteris Maxentii imperatoris et litteris praefecti praetorio ad praefectum urbis, ut ea reciperent, quae tempore persecutionis ablata memoratus imperator christianis iusserat reddi. et cum his quoque gestis nullum Miltiadis crimen et cognitori et catholicis defensoribus appareret, dixerunt Donatistae Stratonem diaconum, quem cum aliis Miltiades ad recipienda loca ecclesiastica miserat, superioribus gestis recitatum esse traditorem, et ideo uolebant etiam Miltiadem crimine traditionis aspergere, quod diacono illo non degradato uteretur. in prosecutione autem sua dixerunt Miltiadem tertium episcopum fuisse ab illo qui tunc erat, cum traditio illa facta esset. hic cognitor requisiuit, utrum saltem in illis traditionis gestis esset expressum, quod Straton diaconus fuerit, et recitatum est eum hortatorem uanissimae superstitionis appellatum, quod non solum ipse, sed etiam ceteri qui tradebant appellabantur. sed Donatistae responderunt a gentilibus persecutoribus in contumeliam religionis et diaconos et presbyteros ita uocitatos.
3.35
Ergo catholici responderunt, cum mirum non esset essetque in rebus humanis usitatissimum, ut non duo tantum, uerum etiam plures homines uno nomine uocarentur, fieri quidem potuisse, ut ille traditor Straton presbyter fuerit, iste autem alius Straton diaconus, quoniam Donatistae dixerant et diaconos et presbyteros hortatores uanissimae superstitionis a gentilibus appellari; quamquam omnes clericos isto contumelioso nomine gentiles appellare potuerint et multo esset incertius, cuius gradus clericus ille traditor fuerit; uerumtamen etiamsi eum diaconum fuisse posset ostendi, neque hoc esse incredibile aut mirum, cum ante paruum tempus in ipsa urbe Roma duo Petri diaconi fuerint. illud quoque additum est a catholicis, quia, etsi demonstraretur, quod omnino non demonstrabatur, eundem Stratonem diaconum tradidisse, quem postea Miltiades ad recipienda loca ecclesiastica cum aliis diaconis misit, non continuo Miltiadem isto crimine aspergi, quem potuit persecutio longe facere absentem, ut hoc omnino nesciret eumque innocentem putaret, quem nemo reum accusando monstraret. contra haec frustra Donatistae eadem per eadem diutissime clamauerunt.
3.36
Post collationem sane etiam de Cassiano Miltiadi calumniati sunt, quia etiam hoc nomen et in diaconis inuenitur, quos ad praefectum misit Miltiades, et in illis gestis, ubi facta traditio recitata est. quod si in collatione dicerent, facile potuit a catholicis responderi in tanta turba Romanorum clericorum nihil mirum fuisse, si duo uel plures non solum Stratones, sed etiam Cassiani reperirentur, cum in duodecim apostolis non solum duo Iudae, sed etiam duo Iacobi legerentur; nisi forte ipsis licuisset Casensem a Donato Carthaginiensi distinguere, cum timerent, ne maior auctor ipsorum Donatus Carthaginiensis damnatus in Miltiadis iudicio putaretur. et catholicis non liceret in tanta multitudine clericorum Romanorum habere plures similibus nominibus appellatos. falsum enim erat quod Donatistae dixerant, conuenire personas, conuenire loca, conuenire regiones, quando nec loca nec regiones nec ipsae expressae personarum dignitates de utrisque gestis, sed sola nominum conuenientia legebatur, quam in diuersis personis generis humani consuetudo frequentare non cessat.
3.37
Spernens itaque cognitor incertissimas suspiciones iussit aliquid manifestum contra illa gesta proferri aut certe Constantini iudicium, cuius mentio iam facta fuerat, recitari. et recitatum est iudicium Constantini, quemadmodum se inter partes causam Caeciliani cognouisse ad Eumalium uicarium Africae scripsisset, quo remotis omnibus arbitris Caecilianum innocentem, illos calumniosissimos cognouisse testatus est, commemorans etiam in Arelatensi oppido pro Caeciliano factum episcopale iudicium, cui iudicio iam plurimi ex dissensione consenserant reliquis adhuc resilientibus et discordantibus, unde ipse de re tota inter partes coactus est iudicare. post harum imperialium litterarum recitationem quaesiuit cognitor a Donatistis, quid contra dicerent. ibi Donatistae rursus ad Miltiadis calumniosam criminationem redire conati sunt; unde cum essent cognitoris interlocutione depulsi et ab eis esset flagitatum, ut contra iudicium Miltiadis uel imperialem sententiam si haberent aliquid recitarent, responderunt etiam imperatorias aures prauis suggestionibus inflatas. ibi eis cognitor respondit, quod attentissime aduerterat inter partes fuisse iudicatum. at illi exigere coeperunt, ut hoc legeretur, utrum inter partes iudicauerit imperator. quod cum fuisset cognitore iubente recitatum, nihil inuenientes quod dicerent coeperunt de consule memoratis imperialibus litteris calumniari, quod sine consule fuerant recitatae. hinc exorto conflictu cum Donatistae inuidiose dicerent episcopale concilium cum consule fuisse recitatum et imperatoris litteras consulem non habere, et catholici responderent non ibi causam consistere, cognitor etiam interlocutus est euidentissimis legibus definitum imperialia constituta, etiamsi consules non legerentur, in dubium non uocari. deinde catholici urgebant, ut aperte dicerent falsum esse quod lectum est; posse enim archiua inquiri.
3.38
Sed hinc repulsi uelut aliquid ualidissimum prolaturi petierunt Optatum legi, quod et ante petiuerant, unde se probaturos dicebant Caecilianum ab imperatore damnatum; et promissum eis fuerat, sed dilatum. prius ergo uolebat cognitor ut exprimerent, utrum litteras imperatorias arguere falsitatis auderent. quod quidem illi minime audebant; tamen nihilominus consulem deesse inuidiosissime causabantur. Optatum uero legi multo instantius flagitabant. haec cum diutius agerentur, in alia charta illarum imperialium litterarum inuentus est consul. quod cum esset suggestum, Donatistae dixerunt:\' certe consulem habere non debuit\'; quasi hoc aliquando dictum esset, quod habere non debuerit, ac non, etiamsi consul defuisset, non impediri imperialis constituti ueritatem. quod cum eis cognitor identidem respondisset, recitatus est et Optatus recitantibus Donatistis, ubi ait: eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reuerti licuisset et ad Carthaginem accedere; tunc a Philomeno suggestore eius imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus Brixae teneretur, et factum est. in quibus uerbis Optati cum omnino nulla Caeciliani damnatio, sicut illi demonstraturos se esse promiserant, reperiri potuisset, iussit cognitor totam paginam recitari, ut de superioribus et inferioribus uerbis uoluntas eius qui scripserat nosceretur. et ex officio recitatum est: Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus. quod cum recitaretur, Donatistae dixerunt hoc se non petisse recitari, stomachantes aduersus eos, qui risum tenere non poterant, cum audissent, quam apertam contra semet ipsos paginam protulissent. deinde cum illis uerbis, quae ipsi recitauerant, extenuasse dicerent Optatum damnationem Caeciliani et exprimere noluisse, flagitatum est ab eis, ut aliunde manifestum legerent, quod ab illo dicerent extenuatum. quod cum minime potuissent, etiam inde post aliquantas morarum inanium perplexitates, cum et de Donati nomine contendissent quod non Carthaginiensis, sed Casensis Donatus in iudicio Miltiadis aduersus Caecilianum adstitisset, quod et catholici concedebant, aliquando transitum est.
3.39
Deinde quia Constantini litteris, quibus eum inter partes cognouisse et pro Caeciliano contra illos iudicasse constabat, cognitor eos si quid haberent respondere cogebat, petiuerunt suum libellum esse recitandum, quem dicebant datum Constantino a maioribus suis. in quo libello satis aperteque monstrarunt, quam falsum dixerint de damnatione Caeciliani apud Brixam; idem quippe libellus ostendit, quemadmodum contra eos senserit Constantinus. nam ibi dicunt nullo modo A se communicaturos antistiti ipsius nebuloni paratosque esse perpeti quidquid eis facere uoluisset; quem Constantini antistitem nebulonem utique Caecilianum intellegi uolebant. quomodo ergo eum Constantini antistitem dicebant, cui se contra Constantinum loquentes non communicare confirmabant, si eum apud Constantinum superauerant, ita ut ab illo Brixae scirent esse damnatum?
3.40
Cum ergo catholici dixissent hoc eos contra se ipsos recitasse, hoc idem ipse etiam cognitor esset interlocutus, addiderunt etiam illi suae falsitati conuincendae magnum aliud firmamentum, recitantes ipsius Constantini litteras scribentis ad Uerinum uicarium, ut libero eos dimittat arbitrio, se iussisse insinuans ut de exilio remearent. in quibus litteris Constantinus sic eos detestatur, ut nihil illa indulgentia possit deformius inueniri. quos utique non ita culpasset, sed magis laudasset, si ab eis Caecilianus apud illum uictus ab eoque damnatus Brixae relegaretur. ac per hoc ista contra se ipsos proferentes atque recitantes et a Caeciliano se superatos memorati imperatoris iudicio manifestissime monstrauerunt et suam falsitatem, qua eum dicebant esse damnatum, apertissime conuicerunt, et qui catholicos persecutionem facere, se autem pati gloriabantur, Caecilianum tamen per suas accusationes ab imperatore damnatum etiam falso gloriari uoluerunt. his itaque recitatis cum catholici dicerent et cognitorem breuiter admonerent, quod etiam ipse cernebat, pro se illa, hoc est pro innocentia Caeciliani contra illos fuisse recitata et hoc idem etiam ipse fuisset interlocutus, Donatistae responderunt dicentes:\' de libero arbitrio nihil dicit potestas tua\'; hoc enim putantes secundum Constantini litteras sibi posse a praesente cognitore concedi eas etiam contra se pro Caeciliani causa recitandas existimauerunt. hic cum eis cognitor respondisset aliud sibi esse a praesentis temporis imperatore praeceptum, ierunt in aliud, quod contra se identidem multo mirabilius protulerunt.
3.41
Recitauerunt enim alias litteras eiusdem Constantini imperatoris ad Probianum proconsulem datas, quae quidem consules non habebant; sed nihil quasi de obiectione mutua catholici agere uoluerunt, quamuis et hinc se ipsos Donatistae conuincerent quam calumniose catholicis id obiecerint, cum prior chartula, ex qua recitatum est iudicium Constantini, quo absolutus est Caecilianus, consules non haberet, qui tamen mox in alia chartula inuenti sunt. istae itaque litterae ad Probianum proconsulem datae continent imperatoris iussionem, qua praecepit ut ad se Ingentius mitteretur, cuius confessione in proconsulis Aeliani iudicio Felix Aptugnensis ordinator Caeciliani a crimine traditionis fuerat absolutus. hoc autem imperiale praeceptum ideo Donatistae se recitare dicebant, ut quasi ostenderent Caeciliani causam adhuc fuisse suspensam etiam post illud iudicium, quo se Constantinus inter partes omnia terminasse iam scripserat, cum et in ipsis litteris, quas ad Probianum proconsulem datas recitauerunt, quibus quasi ostenderent adhuc pendere iudicium, quoniam ad se mitti iusserat imperator Ingentium, tanta contra se legerint, ut omnino mirum sit quibus illa oculis aspicere uel quo ore pronuntiare potuerint. ibi enim Constantinus dixit ab Aeliano proconsule audientiam praestitam competentem Felicemque innocentem ab exustione codicum diuinorum constitisse, illos autem esse in praesentia confutandos, qui diurnis diebus eum interpellare non quiescerent, ut eis liquido appareret frustra eos Caeciliano inuidiam comparare et aduersus eum uiolenter insurgere uoluisse. hic ergo per illas litteras non solum Caecilianum, sed etiam Felicem purgatum seque innocentium persecutores apud imperatorem extitisse docuerunt.
3.42
Hac autem accepta opportunitate catholici recitandam protulerunt et ipsius Aeliani tunc proconsulis relationem de hac re ad Constantinum datam, ubi se causam Felicis audisse et finisse commemorat, et ipsa gesta proconsularia, quibus absolutus est Felix et omnium necessariarum personarum testimonio a traditionis crimine innocens comprobatus. quibus recitatis quid contradici posset cognitor inquisiuit. tunc Donatistae, quod et ante dicere coeperant, identidem repetierunt quaerentes, utrum ex praecepto imperatoris directus ad comitatum fuisset Ingentius, et quid postea gestum esset ut ostenderetur a catholicis exigentes, et gesta proconsularia quibus possent uerbis refellere conantes quibus absolutus est Felix, obicientes gratiam iudicis uel suppositas fuisse personas et cetera, quae solent homines contra gesta quibus uincuntur suspiciosa querimonia iactitare; dicebant etiam non recte Felicem absentem fuisse absolutum. ad ista responsum est a catholicis omnia quae lecta sunt ad absolutionem Caeciliani et Felicis apertissime pertinere, si quid autem Donatistae arbitrarentur misso ad comitatum Ingentio pro se fuisse iudicatum et mutatum esse iudicium, quo Constantinus inter partes cognoscens purgato Caeciliano illos calumniosissimos iudicauerat, ipsos debere proferre. quando autem hoc catholici dicebant, in illa temporis breuitate non poterant considerari consules; quorum ordinem in ipsis gestis qui uoluerit considerans inueniet posterius ab imperatore Constantino absolutum esse Caecilianum quam Felicis causam ab Aeliano proconsule discussam atque purgatam, post aliquot etiam annos Constantinum scripsisse ad Uerinum uicarium quas litteras ipsi recitauerunt, ubi sibi asserebant liberum arbitrium ab illo imperatore concessum, in quibus litteris eos tamquam pessimos et christianae pacis inimicos ostendit. quod utique non fecisset, si aliquid pro illis contra Caecilianum iudicasset, cum ad comitatum missus esset Ingentius. cognitor ergo interlocutus est non posse gesta quae tanta roborauit antiquitas remoueri nisi aliis posterioribus gestis e contrario recitatis. dictum est etiam a catholicis magis ad declarandam Felicis innocentiam profuisse quod absens fuerat absolutus, quia gratiae suspicio, si praesens esset, potius oriretur.
3.43
Urgere deinde cognitor coepit, ut, si qua posteriora gesta Donatistae haberent contra absolutionem Caeciliani uel Felicis, iam iamque proferrent. hic illi ad ea, quae iam totiens dixerant et catholicis totiens ad omnia respondentibus transacta iam fuerant, rursus quasi a capite redire et ea replicare conati sunt. ubi cum interlocutus esset cognitor, admonens ut eos iam pigeret eadem repetere, quae peracta et transacta iam fuerant, et identidem proferre compelleret, si quid recitandum haberent aduersus Caeciliani et Felicis sic euidentissimas absolutiones, et illi nihil omnino aduersus illa proferentes eadem repetere non cessarent, ut de illis quae dixerant iudicaretur, et contra cognitor illud potius flagitaret, ut legerent, si haberent quod legi posset aduersus imperiale et proconsulare iudicium. ut posset de omnibus pronuntiari. quoniam legibus prohibetur semiplenam proferre sententiam, instarent etiam catholici, ut rebus omnibus cognitori manifestatis et Donatistis quid respondeant non inuenientibus eadem repetentibus tandem aliquando causa finiretur, in ultimo cognitor dixit:( si contra nihil est quod legatis, exire dignamini, ut possit plena de omnibus scribi sententia.\' et utrisque exeuntibus sententiam scripsit, quam rursus intromissis partibus recitauit, qua complexus est omnia, quae de prolixa trium dierum actione potuit recordari. in quibus quaedam non eo ordine quo gesta sunt commemorauit, omnia tamen ueraciter posuit, confutatos a catholicis Donatistas omnium documentorum manifestatione pronuntians.