Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra adversarium legis et prophetarum
Augustine of HippoProp 1 · 7439-coadleeMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7439 Coadlee
1.1.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
Libro, quem misistis, fratres dilectissimi, nescio cujus haeretici, invento, sicut scripsistis, in platea maritima, cum venalis codex ipse ferretur, et concurrentibus turbis periculosa curiositate et delectatione legeretur, ut quanto possem compendio responderem, prius quaesivi cujusnam esset erroris. Non enim soli Manichaei Legem Prophetasque condemnant; sed et Marcionistae, et alii nonnulli quorum sectae non ita innotuerunt populis christianis. Iste autem, cujus nomen in eodem libro non comperi, detestatur Deum mundi fabricatorem: cum Manichaei, quamvis librum Geneseos non accipiant, atque blasphement, Deum tamen bonum fabricasse mundum, etsi ex aliena natura atque materia, confiteantur. Sed quanquam non mihi apparuerit, cujus sectae sit iste blasphemus, defendenda est adversus ejus linguam Scriptura divina, quam maledicis disputationibus insectatur. Et quoniam quoquo modo christianum se videri cupit, unde et ex Evangelio et ex Apostolo ponit aliqua testimonia; etiam Scripturis ad Novum Testamentum pertinentibus refellendus est: ut ostendatur in reprehensione veterum inconsiderantius quam versutius insanire.
1.2.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT II.
1.2.1
Ac primum, quod pius poterat religioso, quaerit iste impius ore sacrilego, quomodo accipiendum sit quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram: quanquam non addiderit, terram, de qua post loquitur. Quaerit ergo: Quo principio? ejusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? Cui respondetur, quia nec Deus esse coepit, nec eum vacationis suae taeduit, qui neque aliquando non fuit, nec cessando torpuit, nec operando laboravit: nec sine coelo sedis indiguit, nec facto coelo sedem tanquam finitis erroribus peregrinus invenit. Potens est enim beatissime manere in semetipso; templo autem suo quod sunt omnes sancti, et Angeli et homines, sic impertiri habitationem suam, ut illi ex ipso habeant tale bonum quo beati esse possint, non ex eis ille talem domum sine qua beatus esse non possit. Aut ergo sic intelligendum est quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, ut principium sit ex quo esse coeperunt; non enim Deo coaeterna semper fuerunt, sed facta initium ex quo esse inciperent acceperunt: aut certe quia in principio sibi coaeterno fecit Deus coelum et terram, hoc est, in unigenito Filio. Ipse est enim Sapientia, de qua dicit Apostolus: Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam. Et Deo qui fecit coelum et terram, dicitur in Psalmo: Omnia in Sapientia fecisti. Aut si de Psalmo iste non vult accipere testimonium, Apostolum audiat de Christo loquentem: Quia in ipso condita sunt omnia, in coelo et in terra, visibilia et invisibilia.
1.2.2
Deus igitur nec coepit esse, nec desinet: sed opera ejus quaedam incipientia certo fine esse desistunt, sicut tempora et temporalia; quaedam incipientia permanebunt, sicut ipsa sanctorum hominum, quam percepturi sunt, vita aeterna. Quod iste non vidit, qui putavit esse dicendum ac definiendum, nullum esse sine fine principium: nec ipsum potuit attendere numerum, cujus initium est ab uno, et finis in nullo. Nullus quippe numerus quamlibet magnus, vel dicitur, vel si dici jam non potest, cogitatur, cui non addi possit ut major sit. Et puto quod iste, quamlibet haeresim sub nomine Christi teneat contra Christum, vitam sibi promittit in Christo, utique beatam, cujus tunc poterit esse principium, cum vitae hujus miserae finis fuerit. Respondeat itaque, beata illa vita, quam non negat habituram vel habere principium, utrum habitura, an non habitura sit finem? Si dixerit habituram, quomodo se audebit dicere christianum? Si dixerit non habituram, ubi est quod ausus est dicere, nullum esse sine fine principium?
1.3.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT III.
1.3.1
Quaerit etiam: Si mundus iste bonum aliquid est, cur non olim ex initio ab eo factum est, quod melius fuit? Quasi se ipso aliquid melius Deus fecerit mundum: aut ideo non debuerit hoc bonum fieri, quia non est aequale facienti. Quod autem quaerit, cur non istud olim ex initio factum sit; responsum habeat, Imo vero olim ex initio factum est: ex initio utique suo, non Dei, cui nullum est initium. Si autem hoc initium significari potuit, eo quod dictum est, In principio fecit Deus: quid est quod calumniatur velut interrogans, in quo principio fecerit; cum ipse rursus quaerat, cur non olim ex initio factum sit? Proinde sua verba illi replicanda sunt. Nam sicut ipse propter id quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, argumentatur et dicit, In principio igitur quo? ejusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? ita et nos ad id quod ait, Cur non istud olim ex initio factum est ab eo? respondeamus, et dicamus ei, Ex initio igitur quo? ejusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? Hoc quippe illi displicet, quod non olim ex initio Deus fecerit coelum, cum dicit, Cur non olim ex initio? Tanquam ex illo initio facere debuerit, ex quo est ipse qui fecit. Cur non hic timuit, ne dicendo, ex initio ex quo est ipse Deus, eum debuisse facere coelum, diceretur ei: Habet ergo Deus initium, ac per hoc secundum sententiam tuam habebit et finem; tu enim dixisti, nullum esse initium sine fine? Porro si Deus caret initio, quomodo faceret aliquid ex initio ex quo ipse est? Ac per hoc ex initio fecit illo ex quo fecit, id est, ex quo coepit esse quod fecit. Aut ergo deus ipsorum nihil boni unquam fecit: aut secundum istum, quodcumque boni fecit, ex illo initio fecit ex quo ipse est; et habenti initium, metuendus est finis: aut sanctae Scripturae verbis debet acquiescere, et intelligere Deum, qui ex nullo coepit esse principio, fecisse coelum in principio, vel ex quo coelum esse coepit, vel in Filio; qui Judaeis interrogantibus, quis esset, principium se esse respondit.
1.3.2
Nisi forte dicturus est, aliud initium, aliud vero esse principium. Si ergo ita esset scriptum, In initio fecit Deus coelum et terram; nihil contra hoc iste moveretur, qui dixit, Cur non olim ex initio factum est? quandoquidem legeret, In initio fecit Deus; non existimans impium, si credatur Deus habere initium, sed non habere principium. Quod si ita est, emendetur hoc auctore Evangelium, ubi scriptum est: In principio erat Verbum. Cur enim non etiam hic iste dicat, In principio igitur quo? ejusne quo idem Verbum esse coepit? Et quia Deus erat Verbum, potest etiam sic dicere, quemadmodum in hoc libro dixit: Ejusne quo idem Deus esse coepit? Dicat hic, si placet, etiam illam definitivam suam, ubi audit, In principio erat Verbum: dicat etiam hic, si audet, Nullum est principium sine fine; ut ab ipsis etiam Manichaeis, qui eum fortasse, quia inimicum Legi Prophetisque reperiunt, libentissime legunt, judicetur insanus. Quia vero displicet ei Deus qui fecit mundum, cur non displicet per quem factus est mundus? De Christo enim scriptum est: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est.
1.4.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT IV.
1.4.1
Intelligat utique Deum facere bona posse, bonis autem a se factis egere non posse: unde nec faciendis eguit, qui factis non eget. Sed summe bonus fecit omnia, sibi quidem imparia, sed tamen bona. Bonum quippe etiam non summum, imo vero etiam infimum, nisi a summo bono esse non posset. Nimis autem de Deo male sentit, qui propterea bonum esse aliquid negat, quia aequale Deo non esse cognoscit. Ita enim non erit ille summum, sed infimum bonum, si quidquid eo minus est, jam non est bonum. Porro si in rebus quas condidit, ea quae sunt prima bona valde sunt imparia Conditori, quia ille fecit, haec facta sunt; profecto qui talibus non eguit ad augendam beatitudinem suam, multo minus inferioribus atque omnino infimis eguisse credendus est. Quae tamen fecit tanquam bonorum omnium constitutor. Nam Dominus Jesus, per quem factus est mundus, non sola coelestia, sed etiam terrestria, eorumque terrestrium quae videntur exigua, Deum creasse et creare sic indicat, cum dicit: Si ergo fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei? Unus ergo atque idem Deus est institutor coeli et terrae, stellarum et herbarum, quidquid mensura, forma, ordine suo constat in coelo et in terra, quidquid vivit in coelo et in terra, quidquid sentit in coelo et in terra, quidquid intelligit in coelo et in terra. Quae non solum illi a quo sunt condita, sed nec inter se esse oportebat aequalia: et ideo sunt omnia. Nam si essent aequalia, unum genus bonorum esset, non omnia. Nunc vero ideo sunt omnia bona, quia sunt aliis alia meliora, et bonitas inferiorum addit laudibus meliorum: et in rerum bonarum inaequalitate ipsa est jucunda gradatio, ubi minorum comparatio ampliorum est commendatio.
1.5.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT V.
1.5.1
Ea vero quae dicuntur mala, aut vitia sunt rerum bonarum, quae omnino extra res bonas per se ipsa alicubi esse non possunt; aut supplicia peccatorum, quae de justitiae pulchritudine veniunt. Sed ipsa quoque vitia testimonium perhibent bonitati naturarum. Quod enim malum est per vitium, profecto bonum est per naturam. Vitium quippe contra naturam est, quia naturae nocet: nec noceret, nisi bonum ejus minueret. Non est ergo malum nisi privatio boni. Ac per hoc nusquam est nisi in re aliqua bona: et si non summe bona, quoniam summe bona incorruptibilis et immutabilis perseverat, ut Deus est; non tamen nisi in bona, quoniam non nocet nisi minuendo quod bonum est. Ac per hoc bona sine malis esse possunt, sicut ipse Deus, et quaeque superiora coelestia: mala vero sine bonis esse non possunt. Si enim nihil nocent, mala non sunt: si autem nocent, bonum minuunt: et si amplius nocent, habent adhuc bonum quod minuant: et si totum consumunt, nihil naturae remanebit cui noceatur; ac per hoc nec malum erit a quo noceatur, quando natura defuerit, cujus bonum nocendo minuatur.
1.6.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT VI.
1.6.1
Utrum autem aliqua natura, hoc est, substantia prorsus ad nihilum redigatur, disputatio subtilissima est. Sed fides veracissima Deo cantat: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es. Nec fecit igitur, nec regit mutabilia bona, nisi immutabile bonum, quod est Deus. Porro bona mutabilia propterea bona sunt, quoniam a summo bono facta sunt; propterea mutabilia, quia non de ipso, sed de nihilo facta sunt. Quamobrem et ipsa mortalia, quamvis ex aliqua parte poenalia sint eis quibus sola immortalitas potest perfectae beatitudinis implere mensuram; habent tamen proprium decoris locum in pulchritudine temporum: sed major quam humanus est sensus, quo talis pulchritudo sentitur. Fides tamen illa quae Deo suo dicit, Omnia in mensura, et numero, et pondere constituisti, quamvis amore vivendi conditionem mortis exhorreat, Creatorem tamen omnium bonorum etiam de bonis mortalibus laudat. Nam iste ipse qui reprehendit, nec Deum esse credit, cujus terrena opera videt esse mortalia, eumdem sermonem suum, qui usque adeo illi placuit, ut eum litteris memoriaeque mandaret, nisi vocibus ad sua quaeque verba pertinentibus, et incipientibus tamen et deficientibus, implere non posset: ita pulchritudinem disputationis, qua vult persuadere, quidquid oritur et moritur bonum esse non posse, nisi orientibus et morientibus syllabis non potuit explicare. Quid ergo mirum si in tam magna universitate naturae est aliquod infimum bonum in ordinibus temporum, quod non permansione rerum, sicut nonnulla sublimia spiritualia, sed pro decore sui generis, imo atque terreno exortu occasuque sit pulchrum?
1.6.2
Quae cum ita sint, non calumnietur dicenti Scripturae, Vidit Deus lucem quia bona est. Non solum enim lucem quam vocavit diem, et firmamentum quod vocavit coelum, et solem et lunam et caetera sidera; verum etiam ligna et herbas, et in aquis ac terris quaecumque mortalia, et creavit Deus summe bonus, et vidit quia bona sunt in genere atque ordine suo. Nec timuit qui Spiritu Dei revelante scripsit hunc librum, futuros impios reprehensores, vaniloquos, et mentis seductores, primitus suae, deinde aliorum, quos delectat blasphema loquacitas: quia et ipsos in quantum homines sunt, in quantum corpore atque anima rationali constant, in quantum membra corporis eorum suis distinguuntur officiis, et concordissima differentia in unitatem suae pacis mirabili ordinatione consentiunt, in quantum anima eis naturali excellentia praestat atque imperat, in quantum sensus carnis quinque partitos implet ac vegetat, dissimili potentia, sociali convenientia, in quantum etiam mente atque ratione, quod bestialis anima non valet, potest sapere atque intelligere, vidit Deus quia boni sunt; et ideo creavit. Non enim tantum creatos postea vidit; sed et creandos ante praevidit: et quod perversa voluntate et caeco errore maligni sunt, non ideo vidit quod non essent creandi; praevidit enim ubi sint ordinandi: et sic eos ex eadem massa primae praevaricationis merito damnata fecit vasa irae, si usque in finem in hac malignitate perdurant, ut prosint vasis misericordiae, quo per eorum acumina vanitatis diligentius arcana veritatis inquirant. Magna quippe opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Quid autem mirum est quia displicet humanae stultitiae, quod opera sua placent divinae sapientiae? Quid est enim aliud, Vidit lucem quia bona est, nisi quia placuit ei?
1.7.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT VII.
1.7.1
Sed iste vaniloquus blasphemator, qui scripsit librum sacrilegis conviciis plenum( in quo utinam opus ejus displiceret ei, et non putaret quia bonum est, sed videret quia malum est), videte quid dixerit: Adeo antea nescivit, inquit, lux quid esset, ut modo eam primum videns optimam judicaret. Ergo et Dominus Jesus quando auditis verbis Centurionis miratus est, et dixit discipulis suis, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel, nescivit antea fides illa quid esset, ut tunc eam primum videns optimam judicaret. An vero alius eam in corde Centurionis operabatur, quam ipse qui mirabatur? Et profecto amplius est unde possint blasphemare insipientes et infideles, quod miratus est Jesus quantamcumque hominis fidem, quam quod vidit Deus lucem quia bona est. Potest enim quisque etiam solita videre quia bona sunt, hoc est, sibi ea placita comprobare: quisquis autem miratur, profecto secundum consuetudinem qua homines loquuntur, inopinatum atque improvisum sibi esse significat quod miratur. Sed Jesus qui omnia praesciebat, quod mirandum aliis commendabat, mirando laudabat. Quid autem Deus vidit a se factum, quod non in luce, quod ipse est, prius vidit esse faciendum? Et quid tam necessario sancta Scriptura toties repeteret, quam quod vidit Deus bona esse quae fecit; ut hinc informaretur pietas fidelium, non pro humano sensu, qui saepe etiam bonis rebus offenditur, quarum causas atque ordinem nescit, de creatura visibili atque invisibili judicare, sed laudanti Deo credere et discere? Tanto enim quisque facilius aliquid proficiendo cognoscit, quanto religiosius, antequam cognosceret, Deo credidit. Vidit ergo Deus lucem quam fecit, quia bona est, quoniam quod faciendum placebat ut fieret, factum placuit ut maneret, quantum cuique rei existendi sive manendi a tanto fabricatore fuerat constituenda mensura. Sed aliud est lux quod est Deus, aliud lux quam fecit Deus. Incomparabiliter autem melior lux ipse qui fecit, nullo modo indigens ea luce quam fecit. Et unde iste calumniatur, cur non ista bona tam olim, quam olim est ipse, fecerit Deus; hinc potius intelligendum est, quod non ea fecerit eorum indigus, sine quibus esse in sua perfecta beatitudine potuit sine initio sempiternus. Ideo quippe istorum faciendorum causa sola Dei bonitas fuit, quia necessitas ejus ulla non fuit. Quidquid itaque iste conviciatur Deo, quod velut tunc primum lucem viderit qui fuisset lucis ignarus, quam sit insulsum et vanum videret, si lucis ipse intus aliquid haberet.
1.8.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT VIII.
1.8.1
Quin etiam stultitiae scribentis assignat, quod tenebras dixerit sine initio semper fuisse, lucem vero initium sumpsisse de tenebris: quasi legerit in eo libro, cui calumniatur, tenebras sempiternas; cum scriptum sit, In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum. Ex illo ergo tenebrae esse coeperunt, ex quo confusa moles coeli esse coepit ac terrae, antequam facta esset lux, qua illuminaretur quod sine luce fuerat tenebrosum. Quid autem inconveniens, si mundanae materiae fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur; et tanquam proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio? Quanquam qui munere Dei potuerit perspicacius ista rimari, inveniet fortasse in creatura, quae ita facta narratur sine intervallis temporalium morarum, distinctum mirabiliter ordinem rerum. Neque enim materies omnino nihil est, de qua in libro Sapientiae legitur, Qui fecisti mundum de materia informi. Non ergo quia informis dicta est, omnino nihil est: nec Deo fuit vel ipsa coaeterna, tanquam a nullo facta: nec alius eam fecit, ut haberet Deus de qua faceret mundum. Absit enim ut dicatur omnipotens non potuisse facere, nisi unde faceret, inveniret. Ergo et ipsam Deus fecit. Nec mala est putanda, quia informis: sed bona est intelligenda, quia formabilis, id est, formationis capax. Quoniam si boni aliquid est forma, nonnihil est boni esse capacem boni. Sicut vox confusa est clamor sine verbis, vox vero articulata fit cum formatur in verba: est ergo illa formabilis, ista formata; illa quae formam capit, ista quae habet: nam quid horum unde fiat, in promptu est. Neque enim quisquam dixerit de verbis fieri sonum vocis: sed potius de voce fieri verba sonantia quis non intelligat?
1.9.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT IX.
1.9.1
Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et intervallo aliquo interposito temporis formasse quod informe prius fecerat: sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accipit formam, sed formata profertur; ita intelligendus est Deus de materie quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse cum mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit; quia etsi potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari.
1.10.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT X.
1.10.1
Sive ergo prius nomine coeli et terrae, vel terrae invisibilis et incompositae atque abyssi tenebrosae, materies ipsa informis significata est rerum notarum appellationibus; quia ipsa prorsus ignota est humanis sensibus, et vix utcumque intelligitur, cum res in deterius commutantur; tanquam ei propinquet quidque deformius, nec perveniat tamen ad illam informitatem quantulacumque vel visibilis remanens vel intelligibilis species: sive per coelum et terram generaliter prius insinuata sit spiritualis corporalisque natura; sive aliquid aliud, quod hic salva fidei regula intelligi potest: Deum tamen verum et summum et bonum fecisse cuncta quae cernimus, et quae meliora non cernimus, quamvis modus quo ea fecerit comprehendi humana mente non possit, dubitare fas non est. Sed cum istis indoctis blasphematoribus Litterarum sacrarum non ea rationum subtilitate agendum est, qua ista quaerenda sunt et inter pacificos Dei filios disputanda.
1.11.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XI.
1.11.1
Sed si putat iste adversus libros Legis et Prophetarum se nosse, quod dicit se scire, summum Deum incomparabilem splendorem incomprehensibilis esse lucis: primo audire ab eo vellem, cujus lucis existimet esse splendorem summum Deum; utrum et ipsa lux Deus sit, et utrum Patrem intelligat lucem, ejusque splendorem unigenitum Filium, quem tamen confessus est summum Deum. Quod si ita sentit, approbo et laudo. Sed quod eum quem credit esse lumen de lumine, vel incomparabilem splendorem incomprehensibilis lucis, non credit esse opificem mundi, improbo et culpo: cum ibi legat, Mundus per eum factus est; ubi legit, Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Improbo etiam, si nescit; magisque improbo atque detestor, si scit, et insidiatur ut decipiat nescientes in veteribus prius divinis Litteris scriptum, Accedite ad eum, et illuminamini; et, Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos; et, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem. Neque enim hoc orabat homo utique mortalis, ne unquam corpore moreretur, aut corporalibus oculis somnus ne veniret optabat: sed eos utique oculos sibi illuminari petebat, de quibus Apostolus dicit, Illuminatos oculos cordis vestri.
1.11.2
Porro, si huic displicet lucem initium sumpsisse de tenebris, etiam hoc enim verbis garrulae vanitatis exagitat; eidem apostolo hoc dicat, qui scribens ad fideles ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Quis enim hoc fecit, nisi ille, qui, cum tenebrae essent super abyssum, dixit: Fiat lux; et facta est lux? Quod apertius alio loco idem apostolus expressit, dicens: Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris. Si autem hoc putat Scripturis deesse propheticis, quod Filius sit lumen de lumine, vel splendor lucis, legat quod in eisdem Litteris legitur de Sapientia, Candor est enim lucis aeternae: aut illud in prophetico Psalmo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra: cantate Domino et benedicite nomen ejus, bene nuntiate diem ex die salutare ejus. Quis est enim dies ex die, nisi Filius lumen de lumine? Salutare autem Dei esse Christum legat in Evangelio, dicente Simeone sene, quando illum cognovit in manibus matris, carne minimum, spiritu maximum, acceptoque in manus suas ait: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.
1.12.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XII.
1.12.1
Hic si responderit, aliam esse lucem de qua dictum est, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; quia spiritualis lux mentis est ista, non carnis: aliam vero illam de qua scriptum est, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux; quae ad oculos pertinet corporales: primo confitebitur a luce summa, quod est ipse Deus, fieri potuisse qualemcumque infimam lucem, bonam tamen. Deinde, unde scit etiam qualis et quanta sit? postremo, utrum spiritualis, an corporalis? Nisi forte fideles homines, qui quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a Domino, possunt jam merito ipsius fidei lux vocari, et Angeli non possunt, qui semper vident faciem Patris? Unde ergo scit utrum talis lux primitus facta sit? Unde scit quomodo in illa luce vespere et mane possit intelligi? Quomodo denique senario numero praesentata fuerit operibus Dei, et in ea septima requieverit Deus, unde ad istos dies nobis notissimos, qui solis circuitu revolvuntur, septenarii ipsius numeri quaedam forma translata est? Sed et si lux facta est corporalis, unde novit quomodo esse potuerit ante solem et ante firmamentum, quod coelum postea nuncupatum est, remota ab aspectibus terrenorum in superioribus partibus mundi, ut solus Deus inter illam tenebrasque divideret? Nam inter istas tenebras quae nobis faciunt notissimam noctem, et lucem quae nobis facit notissimum diem, luminaria nobis visibilia, ut dividerent, imperavit. Quis autem ferat, quamvis non sit indignandum potius quam ridendum, indicare istum nobis quod diem horae designent, horas autem sol discernat atque disterminet, et velle ut credamus quod Moyses ista nescierit, et ideo diem antequam sol fieret nominaverit? Sed conveniant homines ad librum istius audiendum, et proponatur eis quid sit credibilius, utrum istum nescire quamdam lucem et quemdam diem, quem sciebat Moyses; an Moysen nescisse istam lucem ac diem, quem non solum iste, verum etiam qui verba ejus non intelligunt, sciunt.
1.13.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XIII.
1.13.1
Quid, quod etiam de aquarum congregatione ingerit nescio quis imperitissimus quaestionem? imo vero non quaestionem, sed reprehensionem, tanquam non recte dictum sit, Congregentur aquae in congregationem unam, et appareat arida; eo quod aquis omnia tenebantur: ignorans quemadmodum aqua in aerios vapores tenuata rarescat, et nebulosa caligine multum occupet spatii, exiguum vero si congregata densetur, nec jam levis volitet, sed gravis fluitet. Quid ergo mirum, si rara terram texerat, spissata nudavit? Quid, si etiam divino nutu in magnos sinus terrae subsedit, atque ita quidquid naturae humidae per totum ejus jacebat, in partes concavas confluens, recessit a caeteris, et quod operiebat aperuit, congregata in humiliora succumbentia qua mare interflueret et circumflueret, atque altiora deserens qua orbis emineret? Omitto quod potest hic intelligi significatum esse, quod informis illa materies aquae vel abyssi vocabulo insinuata sit, et species acceperit duorum istorum gravium elementorum, humoris et humi: et ideo dictum esse, Congregetur aqua, quoniam labilis et mobilis ei species data est; Appareat autem arida, quia immobilis fixa est. Nam illud quod magis Propheta libri hujus auctor intendit, ut ejus narratio rerum factarum esset etiam praefiguratio futurarum, non est contentiosis et infidelibus sensibus ingerendum. Cum ergo tot exitus pie quaerentibus pateant, ne temere tanta reprehendatur auctoritas; unde iste, nisi diabolico instinctu, in eis rebus eligit calumniari, quas non est idoneus perscrutari?
1.14.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XIV.
1.14.1
Quod vero in hominis conditorem Deum caecus et ingratus invehitur, et audet dicere ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? cum omnino quomodo sit factus ignoret, multum praecipitis mentis audacia est. Sed vasa irae permittuntur ista garrire, ut tanquam de negligentiae somno excitentur vasa misericordiae, et studio respondendi pestilentibus maledictis, adhibeant curam salubribus dictis. Ecce enim in eo quod reprehendit iste hominis Conditorem, quia prohibuerit eum sumere cibum dignoscentiae boni et mali, tanquam eum pecoribus parem esse voluisset nescientibus ista discernere, et hoc ei negasset cui potestatem dedisset in bestias, quo solo homo superat bestias; quam necessarium est vitae bene agendae, quod discimus quaedam infeliciter disci, et felicius nonnulla nesciri? Morbos enim et dolores quanto felicius nesciremus? Si ergo medicus nos ab aliquo cibo prohiberet, quo accepto aegrotaturos esse praesciret, et ob hoc appellaret eumdem cibum dignoscentiae sanitatis et imbecillitatis, eo quod per ipsum homo cum aegrotare coepisset, experiendo dignosceret quid interesset inter contractam malam valetudinem et perditam sanitatem; quod utique melius ignorasset, et in illa quam perdidit sanitate mansisset, credens medico per obedientiam, non morbo per experientiam: numquid talem medicum invidisse nobis ejusmodi scientiam diceremus? Quis dubitet malum esse peccatum? Et tamen cum laude dictum est de Domino Jesu Christo, quia non noverat peccatum. Non ergo noverat hoc malum, atque ideo illam unde Adam prohibitus est, boni et mali dignoscentiam non habebat. Hic si quaeratur, Quomodo quod non noverat, arguebat? neque enim peccata non arguebat: Omnia autem quae arguuntur, sicut dicit Apostolus, a lumine manifestantur: quomodo igitur a quo arguebantur, ignorabantur? Nonne rectissime respondebitur, et noverat, et non noverat? Rectissime omnino: noverat enim per sapientiam, non noverat per experientiam. Huic itaque divinae sapientiae credere debuit Adam, ut ab illa mali scientia quae fit per experientiam, praecepto Dei obediens temperaret. Sic enim malum nescisset, nisi fecisset. Fecit autem sibi, non Deo. Nihil enim facere potuit voluntate inobedientiae, nisi quod ipse pateretur lege justitiae. Haec est namque poena inobedienti homini reddita in semetipso, ut ei vicissim non obediatur nec a semetipso. De qua re uberius in aliis, et maxime in quarto decimo libro de Civitate Dei disputavimus.
1.14.2
Nunc autem breviter responderim ad id quod ait iste, hominis institutorem a magno bono prohibuisse quem fecerat, dum eum pecori similem sine dignoscentia boni et mali esse voluisset. Haec enim dignoscentia non est beati hominis sapientia, sed miseri experientia: unde lignum nomen accepit, a cujus cibo est homo prohibitus, ut obedientia commendaretur quae maxima est virtus, et, ut sic dixerim, omnium origo materque virtutum, in ea natura cui sic datum est arbitrium liberae voluntatis, ut eam tamen necesse sit vivere sub potestate melioris. Quanquam non defuerint quibus visum est illam dignoscentiam boni et mali magnum aliquod bonum fuisse: cujus capaces nondum fuerunt qui hanc usurpantes contra vetitum, per inobedientiam peccaverunt.
1.14.3
Quibus autem videtur sic hominem fieri debuisse, ut peccare nollet; non eis displiceat sic esse factum, ut non posset peccare si nollet. Numquid enim, si melior esset qui non posset peccare, ideo non bene factus est qui posset et non peccare? Aut vero usque adeo desipiendum est, ut homo videat melius aliquid fieri debuisse, et hoc Deum vidisse non putet; aut putet vidisse, et credat facere noluisse; aut voluisse quidem, sed minime potuisse? Avertat hoc Deus a cordibus piorum. Si ergo ratio recta demonstrat, rationalem creaturam illam esse meliorem, quae nulla inobedientia deserit Deum, quam istam quae ita deseruit: sciat quisquis hoc sapit, nec illam deesse coelestibus rebus quae nunquam deserit Deum, nec istam ita esse factam ut aliqua necessitate deserere cogeretur Deum; et quia voluntate deseruit, nihil ex hoc diminutum sapientissimis dispositionibus Dei, qui et malis bene et perversis recte utitur, et de humano genere juste meritoque damnato familiam sanctam atque numerosam, non ejus merito, sed gratia sua factam, in aeternum regnum se translaturum esse testatur.
1.14.4
Quae cum ita sint, nec Deus occultare debuit lignum, quod propter consecuturam hominis miseriam, si ex illo contra prohibitionem usurpato dignosceret a quo bono decidisset, et in quod malum incidisset, appellavit lignum dignoscentiae boni et mali. Cur enim occultaret de quo mandatum dabat, et per quod obedientiam commendabat? Nec ignarus fuit hominem peccaturum: sed simul etiam, quid justi et boni fuerat et de peccante facturus, summa utique divinitate praescivit. Nec instituit quod obesset, si homo sibi obesse noluisset: sed potius instituit quod prodesset; quia homo non sine bona mercede obedientiam custodisset, et non sine utili exemplo, ut eam sancti ejus posteri custodirent, poenas inobedientiae persolvisset. Nec voluit quod non potuit: hoc enim voluit, ut aut obediens homo esset, aut inobediens impune non esset. Nec infructuose voluit, quod homo non fuerat servaturus, jubere: quia poena contemptoris docuit alios obedire. Nec in homine pars Dei restitit Deo: quia si hominis anima pars Dei esset, nec a se ipsa, nec ab aliquo decipi, nec ad aliquid male faciendum, sive patiendum, ulla necessitate compelli, nec in melius vel deterius mutari omnino potuisset.
1.14.5
Flatus autem ille Dei qui hominem animavit, factus est ab ipso, non de ipso. Quia nec hominis flatus, hominis pars est; nec homo eum facit de se ipso, sed ex aerio halitu sumpto et effuso: Deus vero potuit et de nihilo, et vivum rationalemque, quod non potest homo. Quamvis nonnulli existiment non tunc animatum primum hominem, quando Deus in ejus faciem sufflavit, et factus est in animam vivam; sed tunc accepisse Spiritum sanctum. Quodlibet autem horum credibilius ostendatur, unde nunc longum est disputare; animam tamen non esse partem Dei, nec de substantia et natura ejus creatam sive prolatam, sed ex nihilo factam, dubitare fas non est.
1.15.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XV.
1.15.1
Non itaque, sicut ait iste blasphemus, invenitur serpens in loco meliore quam Deus, quia praevaluit decipere hominem quem fecerat Deus. Nullo enim modo homo deciperetur, si non in se exaltato corde recessisset a Deo. Vera quippe, quoniam divina est, illa sententia: Ante ruinam exaltatur cor. Et ubi contra Deum exaltatur, ibi ab illo deseritur, et in se tenebratur. Quid autem mirum, si dum tenebratur, nescit quid sequatur: quoniam non a se ipso lumen est, sed ab illo qui est lumen, illuminatur? Quod ergo Deus semper invictus sit, etiam homo victus ostendit: quia victus non fuisset, si ab invicto non recessisset. Quomodo est autem victor hominis deceptor, cum a semetipso sit etiam ipse deceptus? Unde et ille qui decepit, et ille quem decepit, ambo decepti sunt, recedendo ab eo qui non potest decipi; et ambo sunt victi, recedendo ab eo qui non potest vinci. A quo utique qui plus recedit, plus vincitur; quia tanto est inferior, quanto deterior. Et ideo necesse est, ut qui malum alteri prius inferendo vincere videtur, amplius ipse bonum amittendo vincatur: nec fieri potest ut ei sit locus melior, cum causa sit pejor. Et quod ad tempus praevaluisse visus est diabolus homine superato, etiam sic in aeternum victus est homine reparato. Nec Dei confitentis verba sunt, sed potius exprobrantis: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Sicut et Apostolus ubi dicit, Donate mihi hanc injuriam, utique a contrario vult intelligi, si adsit pronuntiator doctus, non calumniator indoctus.
1.15.2
Porro autem, cui displicet peccator prohibitus a ligno vitae, quid nisi impune vult male vivere? Nec magnum erat Deo, et alio quolibet modo vitam subtrahere homini quem vivere noluisset: sed quoniam rationales animae de sapientia vivunt, quarum mors est insipientia, hujus rei significandae gratia lignum vitae in paradiso fructu suo mori hominem nec corpore sineret. Quod ergo inde separatus traditus est morti, consumendus aetate, quod nequaquam illi accidisset, si semper eodem cibo frueretur, significatum est quod prius ab spirituali vitae ligno propter peccatum anima ejus exclusa est, et ita quadam sua interiore morte jam mortua. Nam de sapientia scriptum est: Lignum vitae est amplectentibus eam. Quod iste non intelligens ait: Quatenus ergo ante maledictum immortalis homo perpetuo vivere poterat, qui nondum ex ista arbore cibum sumpserat? Quasi ei aliquis dixerit, aut in illo libro alicubi legerit, quod nondum Adam sumpserat ex cibo arboris vitae. Quin potius intelligendus est, quoniam inde illi vita in corpore perpetua suppetebat, ne vetustate consumeretur aetatis, ad hoc inde prohibitus, ut ex peccati poena jam illi esset necessitas mortis.
1.15.3
Quomodo, inquit, ex Dei maledicto mori coeperit, cum vita ipsa nunquam ex ipso initium sumpserit? Quasi optaverit ei Deus mortem, sicut homo homini: ac non Dei verba ad sententiam pertineant punientis, non ad iram maledicentis. Punire autem morte corporali, fuit a vitae arbore separare, cum jam fuisset spiritualiter mortuus, animo utique separatus ab alimento sapientiae. Deus itaque quid ei contigisset in animo, significare voluit, separando eum a ligno vitae, quo significabatur sapientia.
1.15.4
Sed ista, inquit, arbor quae in paradiso vitae fructus ferebat, cui proderat? Cui, nisi illis primis hominibus, masculo et feminae, qui in paradiso fuerant constituti? Deinde istis de paradiso pro merito suae iniquitatis ejectis mansit ad memoriam significandae spiritualis arboris vitae: quod est, ut diximus, ipsa sapientia, beatarum cibus immutabilis animarum. Utrum autem illo cibo vescatur nunc aliquis, nisi forte Enoch et Elias, non temere asseverandum puto: ligno tamen illo vitae, quod est in spirituali paradiso, nisi alerentur animae beatorum, non pro munere pietatis et fidelissimae confessionis, latronis animae credentis in Christum legeremus paradisum eodem die fuisse concessum: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Esse autem ibi cum Christo, hoc est esse cum vitae ligno. Ipse est quippe Sapientia, de qua, ut superius commemoravi, scriptum est, Lignum vitae est amplectentibus eam.
1.16.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XVI.
1.16.1
Numquidnam et hoc refellendum est, quod velut acute, ut sibi videtur, irridet? Primo, Deum non praescisse quod contigit: deinde, implere non valuisse quod magnopere cogitavit: tertio, ad maledictum se convertisse superatum. Unde scit Deum non praescisse quod contigit? An quia contigit? Quinimo si non contigisset, nullo modo id praescisset futurum, quia non erat futurum. Aut si propterea putat non praescisse, quia si praescisset, ne contingeret providisset: potest hoc et de Christo dicere, qui talentum dedit homini nihil acquisituro; quod propterea utique dederat, ut ejus augeretur pecunia, quidquid est quod illa significat. Ergo quia contigit ut ille sua pigritia nihil acquireret, hoc non praescivit ille qui dedit? dicere etiam potest, non implesse de hoc lucro Christum quod magnopere cogitavit. Potest et illud tertium, ad maledictum se convertisse superatum, quoniam dixit, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores: sicut de Adam dictum est, ut a ligno vitae separatus morte etiam corporis plecteretur. Huic enim homini diserto, deficientis maledictum, videtur potentis imperium. Dicat ergo impotentem Christum, quoniam de acquirenda spirituali pecunia non potuit quod cupiebat efficere: dicat aemulum ac malitiosum, quod servo suo inviderit lucem ac salutem, quem projici jussit in tenebras, ubi esset fletus et stridor dentium. Si autem de Christo ista non dicit, ne hoc modo se indicet non esse christianum; cur audet dicere de hominis conditore et peccati merito damnatore, quod non audet dicere de hominis redemptore, et si ejus praecepta contempserit, poena aeternae mortis ultore, eodem ipso scilicet? Nam in quem alium nisi in Christum haec maledicta nesciens iste jaculatur? quandoquidem ille ait, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Quid enim Pater sine Filio vel tunc fecit, vel unquam facit? Si ergo salubriter, non solum bonitatem, verum etiam severitatem Dei sancta Scriptura commendat, quoniam et amatur Deus utiliter et timetur; unde Apostolus eodem loco utrumque commemorat dicens, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: quid est quod iste insanus et praeceps, cum christianum esse se jactet, hoc reprehendit in Deo Prophetarum, quod in Deo invenit Apostolorum; quoniam idem Deus est et illorum, et istorum?
1.16.2
Quod autem de illo commemoravi, quem pigrum servum misit in tenebras exteriores severitas Dei, ubi nec futurorum improvidus dicitur quia tali pecuniam suam credidit, nec impotens quia ut bene ageret non ipse rexit, ipse correxit, nec aemulus ac malitiosus quod a luce separatum in tenebras misit: hoc de omnibus poenis hominum, quae leguntur in propheticis Libris inflictae fuisse peccantibus, debet fidelis lector advertere. Hoc ergo etiam de diluvio. Neque enim Dominus Jesus non tale aliquid futurum in suo praenuntiavit adventu, quando ait: Sicut in diebus Noe manducabant, bibebant, novellabant, aedificabant, nubebant, uxores ducebant; venit diluvium et perdidit omnes: sic erit et adventus Filii hominis. Hoc et de obduratione cordis Pharaonis. Neque enim Novi Testamenti litterae non dicunt de quibusdam: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt. Hoc de spiritu mendaci, quem Deus, qui bene utitur etiam malis, justissimo judicio ad impium regem decipiendum misit, sicut Michaeas propheta sibi in visione prophetica demonstratum esse testatur. Neque enim dubitavit tale aliquid dicere apostolus Paulus, cum se sciret verissime dicere, ubi ait: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Hoc de facto per Moysen, cui Deus dixit, Accipe omnes duces populi, et victima illos Domino contra solem: hoc est, in manifesto per diem. Vel quod factum idolum Moyses ita vindicavit, ut nec proximo suo quisque parceret, ferro perimens impios. Neque enim et Dominus Jesus non dixit: Eos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et interficite coram me. Ubi profecto, quia mortem significat animarum, magis est utique illa fidelibus horrenda et metuenda quam corporum. Unde idem Dominus dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.
1.16.3
Hujus generis mortes, per quas animae mittuntur in gehennam, si quis fideli mente, ut dignum est, cogitaverit, valde viliter aestimabit quamlibet ingentissimam stragem et sanguinis fluvios mortalium corporum, quomodocumque quandocumque moriturorum. Quas caedes iste exaggerans, et scholastica vanitate describens, ad blasphemandum Deum, qui talibus mortibus eos quibus hujusmodi terror utilis fuerat, flagellabat, horrorem incutit mortalibus sensibus, et aliquid se agere putat, calces adversus stimulum jaciendo: ut cum de morte carnis accusat Dei providentiam, morte cordis mittatur in gehennam. Quis autem utriuslibet sexus homo non mallet gladio trucidari, etiam illo modo quo trucidavit sacerdos Phinees fornicarios, in ipso complexu nefariae voluptatis, terribile constituens adversus exsecrandas libidines ultionis exemplum, propter quod Deo maxime placuit: quis, inquam, non mallet tali genere mortis interfici, quis non postremo igne consumi, vel ferinis morsibus per ipsa pudenda laniari, quam mitti in gehennam ignis aeterni? Cur igitur Deus Christianorum peccantes talibus mortibus puniat, ut post corporis interitum transitorium, sequatur in gehenna sine fine supplicium, nisi quia Testamenti utriusque unus est Deus? Nam possent Judaei dicere adversus hujus impietatem, quantumlibet exaggeret bella, caedes, vulnera, funera, sanguinem, longe incomparabiliter Deo nostro eum Deum se habere mitiorem, longe scilicet mitius punientem transitoriis mortibus corporum, quam flammis perpetuis gehennarum.
1.16.4
At enim propterea videtur huic Deus Legis et Prophetarum, qui unus et verus est Deus, crimine crudelitatis arguendus, quia propter levissimas causas vel etiam erubescendas, poenam mortis vel corporalis inflixit; quod David populum numerasset; quod infantes, sicut iste dicit, filii Heli sacerdotis, de ollis vel cacabis Deo praeparatis aliquid degustassent. Qua in re non disputo quantum et quam perniciosum elationis vitium tam sancto viro, ut vellet Dei populum numerare, subrepserit, eorumque mortibus non aeternis, sed jam jamque humana conditione venturis, et celeriter transituris, fuerit flagellatus, quorum fuerat multitudine inflatus. Nec dico filios Heli non fuisse infantes, ut iste loquitur, nesciens quid loquatur; sed ejus aetatis, qua possent et deberent, pro sacrilego ausu quo se Domino Deo in sacrificiis praeferebant, digna coercitione cohiberi: quod neglectum Deus, non sibi consulens, sed populo cui religio pietasque profuisset, bello etiam vindicavit: ubi Dei timorem potuerunt augere victuri, per eorum mortes, qui fuerant, etsi senescerent, post non longa temporum spatia morituri. Mortibus quippe corporum legimus alios etiam mortuos, propter non sua, sed aliena peccata: ubi magis est in dolore cordis plaga viventium, quam in resolutione carnis poena morientium; ubi animae de corporibus exeuntes, habent causas suas vel bonas vel malas, non propterea gravatae, quia exutae: animarum vero morte alius pro alio plectitur nemo. Sed hoc dico, quantum existimet iste fuisse peccatum, quod in convivio nuptiali inventus est homo vestem non habens nuptialem: puto si humana consideratione ista metiamur, huic aliquantulum sufficere debuit erubescere; et ut plurimum invitantis indignatio protenderetur, vestem mutare compelli: et tamen dictum est, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fietus et stridor dentium. Sed dicet, Non levem culpam significat, vestem non habuisse nuptialem, quoniam ista parva magnarum signa sunt rerum. Sic ergo et sacrificia visibilia, cum sint in terrenis rebus exigua, magnarum et divinarum signa sunt rerum: in quibus filii sacerdotis se ipsi Deo, cujus honor in sacrificiis attenditur, praeferebant. Non autem ille conviva se praetulit sponso; sed tantum non congruit, quia nuptialem tunicam non habebat. Verumtamen inter ipsas poenas, quibus utrumque vindicatum est, ille quid distet advertit, quamque incomparabiliter ista illam vincat intelligit, qui corporalibus et temporalibus spiritualia et sempiterna praeponit.
1.16.5
Verum quid opus est de mysticis significationibus sacrificiorum vestisque nuptialis inconvenientem carnalibus sensibus velle inculcare sermonem? Ecce quod est manifestius proferamus: Evangelium Legi veteri comparans Dominus, et non illud malum quod homines ante didicerant, sed quod ipse docebat, perfectius esse contestans: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis: Quicumque iratus fuerit fratri suo, reus erit judicio; qui autem dixerit, Racha, reus erit concilio; qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennae ignis. Quid tam parvum in peccatis, quam fratri dicere, Fatue? Quid tam magnum in suppliciis, quam gehenna ignis? Si in Lege vel Prophetis iste invenisset aliquem, quoniam dixisset fratri suo, Fatue, lapidari jussum fuisse divinitus, quantae Deum crudelitatis argueret? Quis non autem, non dico lapidari, sed per singulos artus, imo per singula corporis frusta, paulatim atque minutatim, vivens et sentiens dilaniari consumique maluisset, quam gehennae ignibus mancipari? Absit tamen ut crudeliorem quisquam dicat Evangelii Deum quam Legis Deum, intelligens utriusque esse unum et eumdem Deum, in Lege terrentem carnalibus, in Evangelio spiritualibus poenis; et ibi et hic fidelem, nusquam crudelem.
1.16.6
Quid illud? nonne si a Christo linguam reperiret alienam in eumque blasphemam, et qualis est hujus, impia garrulitate damnabilem, acerbius et amarius exagitaretur, quam quod iste de obsonio sacrificii praegustato, corporalem temporalemque poenam pro sacrilegio sic indignatur ingestam; ubi venturum se Dominus, et ad sinistram positis gentibus minatur esse dicturum, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? Hujus tanti supplicii quaeris causam? Esurivi, inquit, et non dedistis mihi manducare. Ecce pro esca temporali, non ablata, sed non data, aeternum et horrendum supplicium comminatur. Et recte, si consulas veritatem. Perparvum est enim quod in eleemosynis datur; sed cum pie datur, aeternum inde meritum comparatur. Et ideo potius quia parvum est quod datur, magna impietate non datur. Unde non mirum est quod tantae sterilitati velut infructuosarum arborum, ignis aeterni supplicium praeparatur. Si autem consulas hominem, ut de suo respondeat tibi, omnis homo mendax, contemnit culpam, exaggerat poenam: illam quippe non videt mente carnali, hanc exhorret carne mortali. Talis est iste in omnium hominum, qui puniuntur vel corripiuntur in Vetere Testamento, longe mitioribus quam leguntur in Evangelio, corporalibus poenis. Quod enim diluvium comparari aeternis ignibus potest? quae caedes, quae vulnera, quae corporum mortes cruciatibus sempiternis? Viginti quatuor millia cadentium, tanto buccarum strepitu inflat insanus, quasi non innumerabilia millia quotidie moriantur toto orbe terrarum? Sed transitoria ista corporis mors est: quis vero aestimare possit, quot millia stabunt ad sinistram ex omnibus gentibus, quae sempiternis damnanda sunt ignibus?
1.16.7
Eat iste et clamet ore aperto et oculis clausis, quasi confessus sit Deus suam crudelitatem, quia dicit per prophetam: Exacuam sicut fulgur gladium meum, inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus manducabit carnes de sanguine vulneratorum. De quibus verbis sic iste accusat Deum, velut semper humanum sanguinem esurientem, quasi dixerit, Inebriabo me sanguine; aut, Manducabo carnes de sanguine vulneratorum. Sed quantumlibet hanc utilem Dei comminationem tanquam facinoris avidam, et, ut dicit, in sola crudelitate malis tantummodo gloriantem, vanus et vesanus exhorreat; quid aut quantum valet, verbis comparata dicentis, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? Ibi non sanguine inebriabuntur sagittae; sed non satiabuntur membris omnibus flammae: nec carnes gladius manducabit, sensum doloris citius auferens mortuis, quam inferens vulneratis; sed nemo cruciatibus saltem moriendo subtrahitur, ne in moriente simul etiam ipsa poena moriatur. Cur non hic dicit: Colendumne istum an potius exsecrandum fugiendumque esse dicemus? An timet de Christo ista dicere, ne ipsius ignis aeterni supplicium non evadat, quo ille impios praeparat mittere; et ignorat miser haec dicendo de Deo Prophetarum, de ipso se dicere, cujus tam tremendam severitatem in Evangelio formidat offendere?
1.17.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XVII.
1.17.1
Reprehendit etiam, quod poenas impiorum significatas per uvam fellis et botrum amaritudinis, et furorem draconum atque aspidum, collectas dicit esse Deus apud se, et signatas in thesauris suis, reddendas in tempore, cum lapsus fuerit pes eorum: ignorans thesauros hic appellatas occultas dispositiones Dei, qui disponit reddere unicuique secundum opera ejus. Unde Apostolus dicit: Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Apud quem enim sibi thesaurizat iram cor impoenitens, nisi apud eum qui vivos est judicaturus et mortuos? Neque enim nesciunt etiam illi veteres Libri thesaurum desiderabilem, de quo ibi scriptum est quod requiescat in ore sapientis. Et in Proverbiis legitur, quia Deus thesaurizat diligentibus se salutem; et Isaias propheta dicit, In thesauris salus nostra: ibi sapientia et disciplina et pietas ad Dominum. Hi sunt thesauri justitiae. Sed vaniloqui et mentis seductores adversantes Litteris sacris, quas intelligere nolunt, eligunt ex eis aspera quae ibi leguntur ad commendandam severitatem Dei; et de Litteris evangelicis atque apostolicis lenia quae ibi leguntur ad commendandam bonitatem Dei: et apud homines imperitos hinc ingerunt horrorem, inde quaerunt favorem: quasi difficile sit ut quisquam similiter blasphemus atque impius eo modo adversetur Novo Testamento, quo iste Veteri, carpens de Vetere quibus ibi commendatur Dei bonitas, et e contrario de Novo quibus ibi commendatur Dei severitas; et clamet invidiosus atque venenosus: Ecce qui Deus colendus est, misericors et miserator, longanimis et multae misericordiae; qui non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur; qui non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis; sed quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis peccata nostra; qui sicut miseratur pater filios, sic miseratur timentes se; qui dicit, Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat. Non ille qui propter lucrorum avaritiam, etiam eum servum qui non perdidit talentum quod acceperat, tantum quia non amplius acquisivit, ligatis manibus et pedibus projici jussit in tenebras exteriores, ubi esset ei fletus et stridor dentium: et qui hominem non habentem vestem nuptialem de convivio suo tollit, et similiter alligatum simili supplicio punit: et qui venientibus ad se, et pulsantibus, et dicentibus, Domine, aperi nobis; respondet, Non vos novi; tantum quia oleum secum, quod infunderent suis lampadibus, non tulerunt: et qui propter unum contumeliosum verbum mittit in gehennam: et qui pro temporali cibo non accepto, igne damnat aeterno( XXV, 41, 42). Haec atque hujusmodi si quis vesana mente sacrilegus, inde lenia, hinc aspera colligat; ac sic homines utrarumque Litterarum imperitos a Christo tanquam saevo et crudeli conetur avertere, et ad Deum Prophetarum misericordem mitemque convertere; nonne et huic ipsi qui hoc facit Veteri Testamento, quod ab homine similiter sacrilego posset fieri Novo, impurus atque impius apparebit? Qui autem recte colit Deum, et profecto utriusque Testamenti invenit unum Deum, et ejusdem unius Dei in utroque diligit bonitatem, in utroque metuit severitatem: in illo intelligens promissum Christum, in isto accipiens redditum Christum.
1.17.2
Nonne prius in illis veteribus Libris lectum est, non reddendum malum pro malo, ubi praecipitur ut si jumentum inimici sui errare quisque invenerit, revocet domino ejus; et si cecidisse in via, non pertranseat, sed levet cum illo? Nonne ibi prius scriptum est, quod Apostolus ponit: Si esurit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi? Nonne ibi prius homo Dei Deo suo, quod ei utique scit placere, dicit: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala? Nonne ibi prius Jeremias propheta describit sancti patientiam, praebentis percutienti se maxillam? Nonne ibi prius per alium prophetam praecipitur, ut malitiam unusquisque fratris sui non reminiscatur? Quid est ergo quod iste blasphemus haec tanquam contraria Veteri Testamento de Novo colligit, aut utrasque Litteras nesciens, aut ut decipiat imperitos, se scire dissimulans? A quo tamen si quaeratur, utrum non reddat malum pro malo, qui pro cibo non accepto in ignem mittit aeternum; profecto turbabitur, et admonebitur incomparabiliter esse mitius oculum pro oculo, dentem pro dente homini auferre, ubi mensura vindictae modum non transit injuriae, quam propter non exhibitam humanitatem, tantam rependere severitatem, ubi transitoria est culpa, et finem non habet poena: atque ita discet, si pervicax non est, in utroque Dei unius Testamento et amandam bonitatem et timendam severitatem. Quamvis enim in Vetere Testamento propter temporalium bonorum promissionem malorumque comminationem, servos pariat temporalis Jerusalem; in Novo autem, ubi fides impetrat charitatem, qua lex possit impleri non magis timore poenae quam dilectione justitiae, liberos pariat aeterna Jerusalem: tamen et illis temporibus fuerunt justi spirituales, quos non occidebat littera jubens, sed vivificabat spiritus juvans. Unde et fides venturi Christi habitabat utique in Prophetis, venturum praenuntiantibus Christum; et nunc sunt plurimi carnales, qui vel haereses faciunt non intelligendo Scripturas, vel in ipsa Catholica aut adhuc parvuli lacte nutriuntur, aut tanquam palea perseverans futuris ignibus praeparantur. Sicut autem Deus unus et verus creator bonorum est et temporalium et aeternorum, ita idem ipse auctor est amborum Testamentorum; quia et Novum in Vetere est figuratum, et Vetus in Novo est revelatum.
1.17.3
Ignoscendi autem misericors mansuetudo, propter quam dictum est, non solum septies, verum etiam septuagies septies fratri remittenda esse peccata, non ad hoc valet ut sit iniquitas impunita, aut torpens et dormiens disciplina, quod potius obsit quam diligens vigilansque vindicta. Claves quippe regni coelorum sic dedit Christus Ecclesiae, ut non solum diceret, Quae solveritis super terram, erunt soluta et in coelis; ubi apertissime bonum, non malum pro malo reddit Ecclesia: verum et adjungeret, Quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo; quia bona est et vindicandi justitia. Illud enim quod ait, Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus; gravius est quam si gladio feriretur, si flammis absumeretur, si feris subrigeretur. Nam ibi quoque subjunxit, Amen dico vobis, quae ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis: ut intelligeretur, quam gravius sit punitus, qui velut relictus est impunitus. Hic dicat iste, si placet, Siccine mandata Salvatoris accepimus jubentis, Nemini reddideritis malum pro malo; sed si quis vos percusserit in unam maxillam, praebete et alteram; et, Dimittite injurias fratribus vestris? Ecce ab hominibus non reddentibus malum pro malo, alligatur homo amarius et infelicius Ecclesiae clavibus, quam quibuslibet gravissimis et durissimis ferreis vel adamantinis nexibus. Absit, inquit, ut hoc dicam, quoniam christianus sum. Hoc si vere esset, nec illa dixisset. Quoniam Deus Prophetarum quorum scripta blasphemat, ipse est Deus Apostolorum quorum scripta blasphemare formidat.
1.18.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XVIII.
1.18.1
Sed David, inquit, Deum rogavit, et non est exauditus, nisi oblato sacrificio, ut hominibus qui non peccaverant, parceretur: et ideo non est credendus Deus verus, qui sacrificiis delectatur. Jam de poena occisorum hominum, quibus quandoque morituris mors illa non obfuit, et eorum tamen mortibus cor regis sese extollentis merito vaputavit, superius respondimus. De sacrificio autem valde iste nihil sapit: et ideo fallitur, quia jam sacrificia talia non offert Dei populus Deo, posteaquam venit unicum sacrificium, cujus umbrae fuerunt illa omnia, non hoc improbantia, sed hoc significantia. Sicut enim res una multis locutionibus et multis linguis significari potest; sic unum verum et singulare sacrificium multis est antea sacrificiorum significatum figuris. De quibus singulis hic disputare quam sit longum, videtis. Unum tamen sciant insipientes, tardi ad intelligendum, et praecipites ad reprehendendum, quod daemon sibi sacrificium non exigeret, nisi Deo vero deberi sciret. Falsus enim Deus sic se vult honorari ab eis quos decipit, quomodo verus Deus ab eis quibus consulit: et maxime sacrificium est quod praecipue debetur Deo. Nam obsequia caetera quae divinitati exhibentur, ausi sunt sibi etiam superbiae fastu homines arrogare. Rarissimi autem commemorantur, qui sibi ut sacrificaretur, cum regia potestate possent, ausi fuerint imperare. Quicumque tamen ausi sunt, per hoc se deos haberi voluerunt. Sacrificiis autem Deum non egere, quis nescit? Sed nec laudibus nostris eget. Verum sicut nobis, non illi, utile est laudare Deum; sic nobis, non illi, utile est offerre sacrificium Deo. Quoniam singulari et solo vero sacrificio pro nobis Christi sanguis effusus est: ideo primis temporibus ad hoc sacrificium talibus significationibus prophetandum, immaculatorum animalium sacrificia Deus sibi jussit offerri; ut quemadmodum illa immaculata erant a corporum vitiis, ita speraretur immolandus esse pro nobis, qui solus immaculatus fuerat a peccatis. Quae tempora per prophetam sic praenuntiantur: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus. Et paulo post in eodem psalmo: Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi: quoniam Deus Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae, pecora in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia coeli, et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et iterum in fine psalmi ejusdem: Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me, et ibi via qua ostendam illi salutare Dei. Jam de hoc salutari Dei, quod ipse sit Christus, supra commemoravi atque monstravi. Quod est autem sacratius laudis sacrificium, quam in actione gratiarum? Et unde majores agendae sunt Deo gratiae, quam pro ipsius gratia per Jesum Christum Dominum nostrum? Quod totum fideles in Ecclesiae sacrificio sciunt, cujus umbrae fuerunt omnia priorum genera sacrificiorum. Isti autem vaniloqui reprehensores Veteris Testamenti, etiam si caetera quae commemoravi de hoc psalmo minus intelligunt, sufficiat eis quantum ad praesentem quaestionem attinet, quia Deus Prophetarum, qui Deus est etiam Apostolorum, non manducat taurorum carnes, nec sanguinem potat hircorum. Talem quippe eum noverant sancti, qui pleni ejus Spiritu ista dicebant. Unde illud quod David obtulit, ut populo parceretur, umbra erat futuri, qua significatum est, quod per unum sacrificium, cujus illa figura erat, saluti populi spiritualiter parcitur. Ipse est enim Christus Jesus, qui traditus est, sicut Apostolus dicit, propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: propter quod etiam dicit, Pascha nostrum immolatus est Christus.
1.19.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XIX.
1.19.1
Unde autem iste probare conatus est, evidenter servisse daemoniis, qui sacrificiis ea promeruit, volens hoc intelligi de sancto David, ibi evidentius quanta fraude imperitorum animis insidietur ostendit. Adhibuit enim Apostolum testem, eo quod dixerit, Videte Israel carnaliter: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid ergo? dico quod idolum sit aliquid? Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant. Quod non ita scriptum est: sed ita, Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt altaris? Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quae immolant, daemoniis, et non Deo, immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri. Potuit autem accidere, ut secundum interpretationum varietatem non in rebus, sed in verbis, quod ego dixi, secundum carnem; alii codices habeant, carnaliter: et quod ego dixi, qui de sacrificiis manducant; aliqui habeant, edunt hostias; quod ipse posuit: et quod ego, socii sunt altaris; habeant aliqui, participes sunt altaris: et quod ego posui, Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid? minus ille posuerit, aut minus codex ejus habuerit; et ideo tantummodo posuit, quia idolum est aliquid. Quod vero sequitur multum ad rem pertinet, quia id aliter posuit. Ait enim Apostolus: Sed quia quae immolant, daemoniis, et non Deo, immolant. Iste autem dixit, Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant: quasi omnes qui sacrificant, non sacrificent nisi daemonibus. Non enim ait Apostolus, Qui sacrificant; sed, quae sacrificant; vel, sicut a me positum est, immolant: illi scilicet qui idola colunt; quae sacrificant, daemoniis, et non Deo, sacrificant, sive, immolant. Et ideo subjunxit, Nolo vos socios daemoniorum fieri: eos quippe ab idololatria prohibebat. Propter quod eis ostendere voluit, ita illos fieri socios daemoniorum, si idolothyta sacrificia manducaverint, quomodo Israel carnalis socius erat altaris in templo, qui de sacrificiis manducabat. Ideo quippe addidit, carnaliter, vel, secundum carnem; quia est Israel spiritualiter, vel secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem quae illis umbris praecedentibus significata est veritatem. Hinc enim coepit, ut hoc diceret: Propter quod, dilectissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Deinde secutus ostendit, ad quod sacrificium jam debeant pertinere, dicens: Quasi prudentibus dico, judicate vos quod dico. Calix benedictionis quem benedicimus, nonne communicatio est sanguinis Christi? Panis quem frangimus, nonne communicatio est corporis Domini? Quia unus panis et unum corpus multi sumus; omnes enim de uno pane participamus. Et propter hoc subjunxit, Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt altaris? Ut intelligerent ita se jam socios esse corporis Christi, quemadmodum illi socii sunt altaris. Et quia ut hoc diceret, ab idololatria prohibebat; unde locus iste sermonis ejus, sicut commemoravi, sumpsit exordium: ne putarent ideo non esse curandum, si de sacrificiis ederent idolorum, quia idolum nihil est, existimantes sibi haec velut superflua non nocere, confirmavit quidem et ipse nihil esse idolum: nec ideo se ista prohibere, quia idolis immolantur quae non habent sensum; sed quia quae immolant, inquit, id est, idolorum cultores, daemoniis, et non Deo, immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri. Istum sensum veritas ipsa declarat: quia in templo cui serviebat carnaliter Israel, non utique idolum colebatur. Nam si sacrificia quae in illo templo secundum veterem Legem offerebantur Deo, tanquam idolorum sacrificia damnarentur, vel tanquam daemoniis immolata, nullo modo ipse Dominus Christus leproso quem mundaverat, diceret: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. Nondum enim dederat pro sacrificiis illis omnibus sui corporis sacrificium, nondum suscitaverat sui corporis templum. Nec de illo templo ejiciens eos qui boves et columbas vendebant, diceret: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum.
1.20.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XX.
1.20.1
Sane de apocryphis iste posuit testimonia, quae sub nominibus apostolorum Andreae Joannisque conscripta sunt. Quae si illorum essent, recepta essent ab Ecclesia, quae ab illorum temporibus per episcoporum successiones certissimas, usque ad nostra et deinceps tempora perseverat, et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum locutus vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum. Haec quippe Ecclesia est Israel secundum spiritum; a quo distinguitur ille Israel secundum carnem, qui serviebat in umbris sacrificiorum, quibus significabatur singulare sacrificium quod nunc offert Israel secundum spiritum, cui dictum atque praedictum est, Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi: et caetera, quae jam supra commemoravi. De hujus enim domo non accipit vitulos, neque de gregibus ejus hircos. Iste immolat Deo sacrificium laudis, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedec. Quod in eo psalmo positum est, quem Dominus Jesus in Evangelio de se conscriptum esse testatur, quaerens a Judaeis respondentibus Christum filium esse David, quod solum de illo carnaliter noverant, quomodo eum David in Spiritu dixerit Dominum. Tunc enim hujus psalmi commemoravit exordium: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ibi quippe et hoc dictum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Noverunt qui legunt, quid protulerit Melchisedec, quando benedixit Abraham: et si jam sunt participes ejus, vident tale sacrificium nunc offerri Deo toto orbe terrarum. Dei autem juratio incredulorum est increpatio. Et quod Deum non poenitebit, significatio est quia hoc sacerdotium non mutabit. Mutavit quippe sacerdotium secundum ordinem Aaron. Unde alius propheta dicit ad eum qui carnaliter est Israel: Non est mihi voluntas i n vobis, dicit Dominus omnipotens, et hostiam non accipiam de manibus vestris. Ecce quod est secundum ordinem Aaron. Cur autem hoc non accipiat, addit, et dicit: Quia ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et hostia pura; quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens. Ecce quod est secundum ordinem Melchisedec. Incensum enim quod est graece θυμίαμα, sicut exponit Joannes in Apocalypsi, orationes sunt sanctorum. Deus quippe ille, sicut canitur in Psalmo, qui vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum; cui terrae, id est, cui populo diffuso a solis ortu usque ad occasum, diceret, Non accipiam de domo tua vitulos; immola Deo sacrificium laudis: ipse per hunc prophetam quod certissime futurum erat jam velut factum praedicans ait, Ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et hostia pura; quia magnum est nomen meum in gentibus.
1.20.2
Non enim sicut hominem poenitet Deum; sed sicut Deum: quemadmodum non sicut homo irascitur, nec sicut homo miseretur, nec sicut homo zelat; sed omnia sicut Deus. Poenitentia Dei non est post errorem: ira Dei non habet perturbati animi ardorem: misericordia Dei non habet compatientis miserum cor, unde in latina lingua nomen accepit: zelus Dei non habet mentis livorem. Sed poenitentia Dei dicitur, rerum in ejus potestate constitutarum hominibus inopinata mutatio: ira Dei est vindicta peccati: misericordia Dei est bonitas opitulandi: zelus Dei est providentia, qua non sinit eos quos subditos habet, impune amare quod prohibet. Unde iste qui tam loquaciter exagitavit Dei poenitentiam, discat primo, vix inveniri aliquid quod digne de Deo dici possit; sed plurima et pene omnia nos de illo dicere loquendi necessitate, quae magis homines ex hominibus metiuntur, sicut autem intelligenda de illo sunt vix a paucis et spiritualibus intelliguntur. Propter quod providentissime Scriptura divina de illo ineffabili loquens ad quaedam etiam verba descendit, quae jam hominibus et ipsis carnalibus, cum de Deo sermo est, videntur absurda et indigna: ut cum timentur ista sic accipi, quomodo in hominibus solet, et discutiuntur quemadmodum de Deo bene accipi possint, ibi discatur etiam illa quae humanis sensibus in eisdem Scripturis Deo digna videbantur, non secundum hominum mores intelligi vel credi oportere. Cito enim videtur poenitentia, sicut ab hominibus agitur, non cadere in Deum: sed non cito videtur etiam misericordia, sicut homines miserentur, non cadere in Deum. Ex illo ergo quod requirendum fatetur, discit homo et hoc requirere, quod jam sufficere arbitrabatur. Sic ergo quando eum poenitet, non mutatur, et mutat; sicut quando irascitur, non movetur, et vindicat; et quando miseretur, non dolet, et liberat; et quando zelat, non cruciatur, et cruciat.
1.20.3
Numquid autem in libris Testamenti novi desunt haec verba, quae si accipiantur sicut in hominibus intelligi solent, nullo modo congruunt divinitati, et gravem pariunt offensionem? Cum enim de Christo verissime dicat evangelista, quod non opus habebat ut ei quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine; cur ipse quibusdam dicit, Nescio vos? Ipsos denique sanctos suos cum praescierit et elegerit ante mundi constitutionem: quid est quod dicit Apostolus, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo; quasi nunc eos cognoverit, quos antea nesciebat? Quod vero ait, Spiritum nolite exstinguere, tanquam exstingui Spiritus possit, quis ferat, nisi qui ea prudenter intelligit? Nonne in Evangelio scriptum est: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum? Calumnietur ergo et huic verbo iste blasphemus, et dicat: Qualis est qui irascitur, cum scriptum sit, Iracundia viri, justitiam Dei non operatur? Calumnietur isto modo et Apostolo dicenti, Numquid iniquus Deus qui infert iram? Jam porro si quisquam diceret, Confundetur Christus, et hoc eo tempore quo judicaturus est vivos et mortuos; quis eum christianus patienter audiret? Tamen in Evangelio, Qui me, inquit, confusus fuerit, et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis. Cur autem orantes dicimus, Sanctificetur nomen tuum, si semper est sanctum; nisi quia verum est et quod scriptum est de quibusdam, quia polluerunt nomen Domini Dei sui? Et cur dictum est Domino, Memento mei cum veneris in regnum tuum, si nihil obliviscitur; nisi quia non insipienter, sed intelligenter ei dicitur, Oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram? Ergo et scienter nescit; et quod semper scivit, aliquando cognoscit; et cum exstinguitur a negantibus, inexstinguibilis permanet; et tranquille irascitur; et confundi non potest, etiam quando confunditur; et nomen ejus pollui non potest, etiam quando polluitur; et oblivisci non potest, etiam quando obliviscitur; et meminit, etiam quando admonetur. Sic est ineffabilis. Haec enim de illo dicuntur, de quo nihil ab homine vel hominis satis digne et satis competenter dicitur. Quae cum ita sint, quis religiosus non istum exsufflet ut pulverem, quem projicit ventus a facie terrae; qui tumens et elatus atque irruens in oculos infirmorum, eosque perturbans, videtur sibi aliquid dicere, arguendo verba in Vetere Testamento quae non intelligit, nec intuendo quae in Novo intelligit?
1.20.4
Hoc autem de poenitentia Dei, unde factum est ut loqueremur, cum commemoraremus prophetiam de Christo, ubi dictum est, Juravit Dominus et non poenitebit cum, Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec, ad commendandum sacrificium salutare, in quo pro nobis sacer sanguis effusus est, cujus umbrae fuerant sacrificia, quae de pecoribus immaculatis jussa sunt immolari: hoc ergo de poenitentia Dei, ne sic eam putaret accipiendam, ut ex eo quod non intelligit, in blasphemiarum latratus rabidus insaniret, habebat unde commoneretur in proximo. Ipse quippe commemoravit Deum dixisse: Poenitet me unxisse Saül in regem. Hoc autem scriptum est Samueli sancto dictum fuisse, per quem Deus arguit Saülem, quod homini quem Deus occidi jusserat, pepercisset, exhibens velut misericordiam contempta obedientia: quasi vero melius nosset quid de homine fieri debuerit, quam ille qui hominem fecit. Ubi quod saluberrimum est discimus, ut semper divinum praeceptum, humanum in nobis vincat affectum. Idem tamen Samuel cui dixerat Deus, Poenitet me unxisse Saül in regem; dicit evidenter, Deum non poenitere. Nam ita scriptum est: Et factum est verbum Domini ad Samuel, dicens, Poenitet me quod constituerim Saül in regem, quoniam aversus est a me, et verba mea non custodivit: Et paulo post Saüli dixit ipse Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo bono super te, et dividetur Israel in duo: et non convertetur, neque poenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum. Ecce qui noverat intelligere Deum sine miseria miserantem, sine ira irascentem, sine zelo zelantem, sine oblivione obliviscentem, sine ignorantia nescientem, sine poenitentia poenitentem: non iste qui secundum verbum Dei non loquendo, et Litteras ejus non considerando, et voces earum non advertendo, factus est mutus latrator, caecus lector, surdus auditor.
1.20.5
Obliviosus, inquit, Deus et emortua memoria arcum posuit in nubibus, qui iris dicitur, unde commoneatur non amplius humanum genus delere diluvio, quid agat omnino nesciens, cui merito opus sit assiduo monitore. Iste vero non memoria, sed anima mortua quid loquatur nesciens, si in rebus apertioribus calumniatur, quanto magis caligat in nubibus, et delirare compellitur? Cui tamen ut cito respondeam, ita dico Deum admoneri se voluisse, quamvis non sit oblitus, sicut Christus doceri se voluit ubi Lazarus positus fuerit, quamvis non esset ignarus. Nolo enim dicere, quos arcus ille significet, resplendens e nubibus fulgore, et radiis luminis quo roscida illustratur obscuritas, grata quodam modo confessione respondens; et quomodo Deus non perdat orbem diluvio spirituali, dum est eorum memor, quorum illuminatae nubes figuram gerunt: horum enim nomina scripta sunt in coelis, ut memor sit eorum Pater qui est in coelis; quoniam non de suo lucere se sciunt, sed de sole justitiae, sicut illae nubes de sole visibili. Sed ex illo quod commemoravi, urgendus est, quomodo accipiat Dominum dicentem de Lazaro, Ubi posuistis eum; et locus ei, tanquam ignoret, ostenditur. Nisi enim aliquid eum ista, qua nesciens videbatur, inquisitione significasse fateamur, quomodo praedicamus Christum non solum scisse praesentia, verum etiam futura praescisse? Maxime quia iste in eam se praecipitavit mirabili caecitate sententiam, ut diceret, Nemo nisi ignarus interrogat? Ubi cogitare non potuit, quoties Christus interrogaverit. Annon interrogat qui dicit: Quid vobis videtur de Christo? cujus est filius? Quid hoc testimonio manifestius? Quod si nimium durus est, numquid etiam ibi negabit interrogasse Christum, ubi se ipse interrogare testatur, dicens: Interrogabo vos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio: Baptisma Joannis unde erat? e coelo, an ex hominibus? Ubi nunc se abscondet loquacissimus contra Deum, et desperatissimus disputator? Ubi est quod ait, Nemo nisi ignarus interrogat? Ecce Christus ignarus non est, et tamen interrogat. His nempe oculis reprehendit Prophetarum Deum, quibus non videt Christum. Sed in talibus interrogationibus apertissime doctor est Christus. In his autem quando ait, Ubi posuistis eum? et, Quis me tetigit? et si quid dixisse hujusmodi legitur, videtur doceri velle quod nescit, et tamen scit. Sic ergo et in illis Libris Deus tanquam oblitus admonetur, sed tamen absit ut quidquam unquam obliviscatur.
1.20.6
Quid illud ipsum quod dixit Dominus discipulis suis, Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis, nonne videtur tanquam ex illo arcu qui refulget ex nubibus, velut quibusdam in coelo Deus litteris admoneri? Nisi haec pie accipiantur, donec fides impetret ut intelligantur, nonne ut fabulosa ridentur? Quibus ridentibus, nisi insipientibus, et eo ipso quo sapientes sibi videntur, magis magisque dementibus? Quis enim cogitat quomodo ad memoriam Dei scribantur in coelis sequentes Dominum, derelinquentes autem Dominum scribantur in terra, de quibus propheta Jeremias dicit: Universi qui derelinquunt te, confundantur; recedentes, super terram scribantur? Quos bene intelligitur significasse Jesus, quando Judaei victi atque confusi, cum audissent, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem jaciat, unus post alterum recesserunt. Tunc autem ille ostendens de quo numero essent, digito scribebat in terra.
1.21.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XXI.
1.21.1
Si putamus, inquit, merito conversationis suae homines diluvii excepisse sententiam, et Noe justum ad reparationem creaturae melioris esse servatum; cur exinde pejores oriuntur, et in eosdem actus vitae sordentis, humani generis etiam nunc nativitas revolvitur? Ita hoc dicit, tanquam vixerit cum eis qui diluvio perierunt, et inde noverit quod nunc pejores oriuntur. Sed sive in pejore, sive in eodem, sive in meliore actu post diluvium genus versetur humanum, puto Deo dimittendum esse judicium, qui novit retribuere unicuique secundum merita ejus: non huic cani rabido adversus Dominum suum latranti, vel asino stulto adversus stimulum calcitranti. Apostolus clamat, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? et iste illi cui nullus est consiliarius, audet esse adversarius. Quid autem interest, morituris cunctis, quantum ad mortem attinet corporis, utrum singillatim, an simul omnes pariterque moriantur; nisi quod cum singuli moriuntur, et omnes mortem et omnes de mortuis patiuntur dolorem; cum autem simul universos rapit unus interitus, saltem nemini relinquitur luctus? Verum etiam altius in illo diluvio consilium Dei fuit, quam cor infidelium vel novit vel capit. Sed nolo me, apostolum Petrum potius audiat iste dicentem: In diebus Noe cum fabricaretur arca, octo animas salvas factas per aquam: quod et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium; sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. Ecce habet expositum diluvii sacramentum. Ubi propterea est additum, per resurrectionem Jesu Christi, ut diem intelligeremus octavum, quod significavit in arca numerus hominum: octavo enim die, hoc est, post septimum sabbati Dominus resurrexit. Sic ergo illa quae gesta commemorantur, si quis intelligit, etiam prophetiae fuerunt. Sed iste praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam constitutus, submersus est diluvio, non ablutus.
1.22.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XXII.
1.22.1
De testimonio quoque Isaiae prophetae calumniatur atque blasphemat, eo quod dixerit, Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt; et eosdem paulo post appellaverit semen pessimum, tanquam se ostendens genitorem malorum, cujus filii sunt semen pessimum: nesciens ob hoc eos dici semen pessimum, quoniam gratiae Dei qua ejus filii facti fuerant, peccando degeneres exstiterunt, eorum filii facti quorum imitatores esse voluerunt. Unde illis alio loco dicitur, Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea: quarum gentium sunt impietatem malitiamque sectati, ex quibus tamen carnis originem non ducebant. Sed solvat iste quaestionem evangelicam, ubi Dominus dicit: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Dicat quemadmodum sit bonus Deus malorum pater: utrumque enim Veritas dixit. Annon erant mali quibus ait, Si ergo vos cum sitis mali? Annon habebant Deum bonum patrem quibus ait, Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Porro si mali appellati sunt propter peccata, sine quibus non est in hac infirmitate mortalium quorumlibet etiam vita justorum; quanto convenientius semen pessimum diceretur, quod nasceretur impia voluntate, et moribus exsecrabilibus pullularet?
1.22.2
Sed hunc, inquit, Deum Dominus Christus appellavit arborem malam facientem fructus malos. Imo vero hujus talia sentientis tanquam malae arboris, iste ipse sermo blasphemus, fructus est malus. Nam hominem malum dixisse Dominum arborem malam, cujus fructus mali essent opera mala; et hominem bonum arborem bonam, cujus fructus boni essent opera bona; id est, ipsas hominum voluntates, vel malam mali hominis, vel bonam boni hominis diversas esse arbores diversos fructus ferentes, satis evidenter ipse testatur, dicens: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Quomodo autem diceret, Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, fructum ejus malum; nisi homo posset nunc in hoc, nunc in illud mutata voluntate converti?
1.23.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XXIII.
1.23.1
Sed ipse Deus, inquit, per eumdem prophetam fatetur, et dicit, Ego sum Deus faciens bona et creans mala. Ita plane: ipse est enim Deus, de quo dicit Apostolus, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei. Haec autem severitas ejus damnabilibus mala est, quia malum illis damnationis importat. Nam quia justa est, alio modo reperitur bona: omne enim justum bonum. Quam vero eleganter sibi videtur iste verba discutere atque discernere, nesciens quid loquatur? Quandoquidem hoc ipsum quod ita posuit hoc testimonium, ut non diceretur, Faciens bona et mala; aut, creans bona et mala; aut, creans bona et faciens mala; sed, faciens bona et creans mala: vult vertere in crimen; et conatur ostendere, quod fit, forinsecus fieri; quod autem creatur, apud ipsum esse creatorem, atque inde procedere: ut videlicet Deus Prophetarum tanquam extranei a se boni factor aliquando fuisse videatur, creator autem mali tanquam natura malus de se ipso proferens quod creavit. Quae verba si ex consuetudine consideremus locutionis humanae, et fieri et creari, non solum filii quos de semetipso quisque generat, verum etiam magistratus dicuntur atque urbes, et quaecumque alia quae non exeunt de gignente, sed forinsecus fiunt. Si autem quomodo Scripturae sanctae, quibus iste insidiatur, loqui soleant, perscrutemur, aut hoc est facere quod creare, a quo tamen distinguitur gignere; et variandi verbi causa, non ad aliquam rerum differentiam dici potuit, faciens bona et creans mala; cum dici etiam posset, creans bona et faciens mala: aut si ullam voluisset propheticus Spiritus hic esse distantiam, multo accommodatius sic acciperentur haec verba, ut intelligeremus id fieri, quod si non fieret, omnino non esset; creari autem, ex eo quod erat condi aliquid vel constitui, sicut diximus creari magistratus atque urbes: nam et illi ex iis qui jam homines erant constituuntur in honoribus, cum magistratus creantur; et ligna et lapides quibus construuntur urbes, utique jam erant, sed nondum in illam rerum faciem, quam videmus in urbibus, quodam ordine et compositione venerant; quod cum fit, creari urbes dicuntur. Quod enim Graeci appellant κτίζειν, hoc nostri aliquando creare, aliquando constituere, aliquando condere interpretantur, quod saepissime idem significat in illis Litteris quod est facere. Nam et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, et Deus creavit hominem inexterminabilem, legimus: et si aliquando cum aliqua differentia dicitur, hoc rectius potest interesse quod dixi, ut facere sit quod omnino non erat; creare autem, ex eo quod jam erat ordinando aliquid constituere. Ideoque hoc loco dictus est Deus creans mala, quoniam peccantibus ea convertit in malum dispositione severitatis suae, quae bonitatis ejus largitate bona facta sunt. Unde dicit apostolus Paulus: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem. Sed cum continuo sequatur, et dicat, Et ad haec quis idoneus? nonne importuni quodam modo sumus ingerere ista carnalibus non studiosis, sed contentiosis, nullo modo idoneis ea capere, quae utinam saltem desinerent carpere?
1.23.2
Quantus quippe conflictus adversus Arianos fuerat excitatus, ne unigenitum Filium dicerent esse creaturam, idem putantes creatum esse quod genitum, iste fortassis ignorat. Sed ut ejus regula fallax atque distorta, ex eodem prophetico et evangelico testimonio, quod ipse posuit, percussa frangatur; sic Deus loquitur per prophetam: Ego creans lucem et faciens tenebras, faciens pacem et creans mala. Quod ipse nec totum, nec sicut illic legitur, posuit. Atque illud quidem facile dissimulandum est, quod pro pace posuit bona; quoniam pax bona est. Sed illud praetereundum non est, quia hujus sententiae partem superiorem dolo potuit praeterire, ne diceret, creans lucem: quia cum sit lux etiam confitente ipso utique bona, ab eo creatam noluit confiteri, quem non vult creare nisi mala. Magis ergo indifferenter id positum debemus accipere, creare et facere: distinctionis tamen, quam sibi iste fecit, regula fracta est; quoniam Deus Prophetarum, quem de verbo quod non intelligit culpat, ibi legitur creator bonorum, quod negat. Itemque ex Evangelio. Nempe nobis tanquam plurimum suis partibus faveret, opposuit quod Dominus ait, Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit. Cur ergo non secundum istum, Creat, dixit; non, facit; si vera est ejus differentia, qua facientem a creante distinguit dicens, quod fit, alienum esse a faciente, quoniam de foris accedit; quod autem nascitur, proprium ejus esse qui generat? Hinc enim existimat Deum generatorem malorum, quia dictum est, creans mala; putans quod et Ariani putaverunt, in Scripturis illis nihil interesse, utrum generari dicatur aliquid, an creari: sed certe in eo quod Dominus arborem bonam fructus bonos, malam malos non dixit creare, sed facere, videat iste suam regulam fractam, et comprimat linguam. Quid enim stultius, quam dicere, Deum Prophetarum esse arborem malam, et id velle intelligi in eo quod Dominus ait, Arbor mala fructus malos facit: et rursus dicere, Non facit mala, sed creat; quia si faceret, aliena ab illo essent, eique forinsecus accederent; cum vero creat, ipse illa de seipso tanquam radicitus generat? Non ergo de isto Deo Dominus ait, Arbor mala malos fructus facit: quoniam creat mala iste, non facit. Ecce qui audet accusare Prophetas, qui ex Evangelio a se productis testibus refragatur.
1.24.1
LIBER PRIMUS. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT XXIV.
1.24.1
Item verba quaedam ex libro Deuteronomio, velut impura exhorrescens, impurus exagitat: quasi Deus verecundari debuerit, pudenda impiis irrogare vel praenuntiare tormenta, nec eo comminari modo, ut diceret, Quae mollis in vobis et tenera nimis fuerit, cujus experimentum non accepit pes ejus ambulare super terram prae teneritudine et mollitie, et zelabit oculo suo virum suum, et filium suum, et filiam suam, et secundas suas, et quod exierit per femora ejus comedet. Imo vero quanto est horribilius, tanto est terribilius. Neque enim a Propheta monendo dictum est, sed minando: non ut haec homines facerent; sed ne illa facerent quae sensus perversus exercet, et ad haec pervenirent quae sensus humanus exhorret. Quis autem digne eloqui possit, quam sit mentis exsecrabilior foeditas, poenas exhorrere meritorum, et merita non cavere poenarum? Dicat plane Spiritus sanctus intaminatus et intaminabilis, quod audire anima recusat immunda, et esse non recusat immunda. Immunditiam quippe aversatur carnis offensis sensibus carnis, et immunditiam diligit suam exstinctis sensibus cordis. Dicat haec Spiritus Dei, et per horrorem talia mala patiendi, incutiat timorem malefaciendi.
1.24.2
Idem namque Spiritus etiam per Apostolum loquens, sensus impios non est verecundatus offendere, dum pios vellet instruere: ubi commemorata impietate quorumdam, qua coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, subjunxit, atque ait, Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam: similiter autem et masculi, relinquentes naturalem usum feminae, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem mutuam quam oportuit erroris sui, in semetipsis recipientes. Si quisquam inimicus Apostoli vellet ex his verbis talia dicere, qualia dicit ex Librorum veterum quibusdam locis iste blasphemus, nonne haberet amplam materiam in qua loquaciter insaniret; et quanto sibi viderentur disertiora dicta, tanto detestabiliora maledicta jactaret; maxime quia dictum est, Mercedem mutuam quam oportuit erroris sui, in semetipsis recipientes? Oportuisse quippe non est veritus dicere Apostolus, ut qui creaturae potius quam Creatori servierunt, erroris sui mercedem, non inviti haec turpia patiendo, sed libenter faciendo, reciperent: judicio scilicet, non alicujus hominis immundissimi, quem talia delectarent, sed justissimi Dei, qui tradidit eos in passiones ignominiae; ut crimina criminibus vindicentur, et supplicia peccantium non sint tormenta, sed incrementa vitiorum. Sapiens autem cum haec audit, ipsam magis in hac vita iram Dei timet, qua homo non patitur quod acriter dolet, sed facit quod turpiter libet; et ejus cui talia judicia displicent, verba insana contemnit, quia in ipso poenam Pharaonis, hoc est, indurati cordis agnoscit. Si enim quosdam qui non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt; quid mirum, si et istum qui divina blasphemat eloquia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut dicat quae non conveniunt? Sic enim oportet haereses esse, ut probati, inquit Apostolus, manifesti fiant in vobis. Sic vasa irae locis congruis et temporibus ordinantur, ut etiam de ipsis notas faciat Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae de massa ejusdem damnationis fiunt in honorem, gratia illius, non meritis suis. Ille quippe donat prodesse nobis, non solum quod docet veritas, verum etiam quod obstrepit vanitas; ut cum respondetur inquietissimae vanitati, auscultetur sincerissimae veritati.
1.24.3
De turpi maledicto arguit vanitas: sed turpe non esse, quibusdam rebus turpibus nominatis cavendam ostendere turpitudinem, misericors indicat veritas, et vecors vincitur vanitas. Nam de turpi maledicto potest a verbosis impiis reprehendi et apostolus Paulus, ubi ait, Utinam et abscindantur qui vos conturbant! quod etsi bene intelligentibus benedictio magis apparet, ut fiant spadones propter regnum coelorum; potest tamen garrula caecitas etiam in Apostolo hoc reprehendere, contendens quod non debuerit rem honestam turpi verbo enuntiare. Possunt et ipsum Dominum, qui ejusdem continentiae donum commendans ait, Sunt qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Legunt quippe isti litteriones: sic enim potius quam litterati appellandi sunt qui legendo litteratos, nihil sapere didicerunt: legunt ergo apud Ciceronem tale aliquid, unde sibi videantur docte Christi verba culpare, perditi potius quam periti. Ille namque cum doceret, in translatione verborum obscoenitatem esse vitandam, Nolo, inquit, dici, morte Africani castratam esse rempublicam. Sed si hoc verbum ipse quod vitari volebat, ut vitandum ostenderet, non vitavit, et quod dici noluit, coactus est dicere; quanto magis res quae verbo eodem recte significatur, ut ab audiente possit intelligi, suo verbo enuntiatur? Atque ut ad illud redeamus, quod iste in Deuteronomio reprehendit: si Cicero vir eloquentissimus et verborum vigilantissimus appensor et mensor, quod dici noluit, dixit, ne diceretur; quanto melius Deus magis morum quam verborum pulchritudinem quaerens atque munditiam, turpe aliquid non turpiter, sed minaciter dixit, ut hoc horreretur, ne illud committeretur, propter quod ad illa quae audire horroris est, veniretur? Et tamen cum legitur, aures infidelitas claudit, avertit faciem, exasperat vultum, linguam vibrat, blasphemias jaculatur. Videte si non sunt isti ex isto genere hominum, qui loquente Christo de Sacramento corporis et sanguinis sui dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Nisi quod excusabiliores sunt, qui verba divina quae non intelligebant, non in maledictione, sed in benedictione horribilia non ferebant. Mirum enim non est, si maledictum quando auditur, horretur; nec exigendum est ut verbis non horrendis dicatur, quod ad hoc dicitur, ut ab exhorrente timeatur: Dominus autem talia dicebat, quae amari praeciperet, non timeri; et tamen quae infidelitas sufferat, Caro mea vere cibus est, et sanguis meus vere potus est; et, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis? Si ergo Dei Sapientia, verbis sacramento congruis pascens animam credentem, non curavit insipientiam nauseantem; quanto magis eadem ipsa Sapientia, ubi locus et tempus timoris fuerat, non amoris, salubrem volens importare terrorem, non curavit insipientis errorem, quamvis ejus praevideret horrorem? Quis autem istorum spiritualem novit horrere animae foeditatem, cum velut sua quadam fame atque egestate compellitur comedere, quae de suis carnalibus cogitationibus, tanquam de femoribus exeunt? Nam illius maledicti, quod iste velut turpe reprehendit, rarus effectus est; vix enim aliquando tam magnum est flagellum famis, ut ad nefanda illa compellat: ista vero fame, qua miserorum animae inopes veritatis ea pro veritate comedunt, quae carnalibus sensibus pariunt, usquequaque plena sunt omnia, tanto infelicius, quanto nocet amplius, et horretur minus.
1.24.4
Sed puto me uni libro illius quem misistis, nostro non uno, ne nimium prolixus sit, respondere debere: proinde hic faciamus hujus finem, ut ex his quae discutienda restant, alius inchoetur. Nescio quo enim modo ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris hospitio.

Intertext edge

Open linked passage

Note