Augustinus Hipponensis354-430
Contra Cresconium grammaticum Donatistam
Dona 1.6
Choose a text
More by Augustinus Hipponensis354-430
—
7457 Cocrgrd
1.6.1
Proferte certe aliquem de Scripturis canonicis, quarum nobis est communis auctoritas, ab haereticis venientem denuo baptizatum. Nam quod jusserunt Apostoli quosdam post Joannis baptismum in Christo baptizari, longe alia causa est. Neque enim Joannes haereticus fuit, amicus ille sponsi, quo nemo surrexit major in natis mulierum. Longe ergo alia causa est: alioquin si Paulus post Joannem baptizavit, cum ambo in unitate Christi fuerint; quanto magis debent episcopi vestri qui se in unitate Christi esse dicunt, baptizare post collegas suos, in quibus collegis mores aliquos recte reprehendunt, cum hoc fecerit Paulus, qui nihil potuit in Joanne reprehendere? Ergo illa alia causa est, alia ratio, de qua nunc disserere longum est, et in aliis opusculis nostris hinc multa jam diximus. Ab haereticis ergo venientem probate in Scripturis canonicis denuo baptizatum. Nam et nos proferimus Petro dictum, Qui lotus est semel, non opus habet iterum lavari. Sed etiam vos dicitis: Petrus non fuerat apud haereticos baptizatus. Proinde quia nec vos potestis proferre de Scripturis, quarum nobis communis est auctoritas, ab haereticis venientem denuo baptizatum, nec nos ita susceptum; quantum ad hanc rem attinet, par nobis causa est.
1.6.2
CAPUT XXXII.-- 38. Verum nos multa ostendimus etiam ad legem Dei pertinentia esse apud eos qui non sunt in Ecclesia, quae nemo vestrum audet negare: sed cur tale aliquid nolitis esse et Baptismum, omnino non video, nec vos posse demonstrare confido. Sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam Scripturarum. Neque enim parvi momenti habendum est, quod cum inter episcopos anterioris aetatis quam esse inciperet pars Donati, ista quaestio fluctuaret, et varias haberet inter se collegarum salva unitate sententias, hoc per universam Catholicam quae toto orbe diffunditur observari placuit quod tenemus. Nam et vos profertis concilium Cypriani, quod aut non est factum, aut a caeteris unitatis membris, a quibus ille non divisus est, merito superatum. Neque enim propterea sumus episcopo Cypriano meliores( si tamen censuit haereticos denuo baptizari), quia nos hoc recte non facimus: sicut nec Petro apostolo meliores sumus, quia non cogimus gentes Judaizare, quod ille fecisse Paulo apostolo attestante et corrigente monstratur: cum similiter inter Apostolos de circumcisione quaestio, sicut postea de Baptismo inter episcopos, non parva difficultate nutaret.
1.6.3
CAPUT XXXIII.-- 39. Proinde, quamvis hujus rei certe de Scripturis canonicis non proferatur exemplum; earumdem tamen Scripturarum etiam in hac re a nobis tenetur veritas, cum hoc facimus quod universae jam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas: ut quoniam sancta Scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit hujus obscuritate quaestionis, eamdem ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta Scriptura demonstrat. Si autem dubitas quod Ecclesiam quae per omnes gentes numerositate copiosissima dilatatur, haec sancta Scriptura commendat( neque enim si non dubitares, adhuc esses in parte Donati); multis te manifestissimis testimoniis ex eadem auctoritate prolatis onerabo, ut ex tuis concessionibus, si nimium pervicax esse nolueris, ad hoc etiam perducaris, cum prius ostendero etiam epistolae meae, cui respondere a contrario voluisti, nihil te quod ad veritatem pertineat respondere potuisse.
1.6.4
CAPUT XXXIV.-- 40. Hoc interim satis sit, quod propter nimiam obstinationem hominum multa dicenda arbitratus sum, adversus eos qui cum habeant principalem causam malam, ab ea discutienda praescriptione volunt avertere judices, cum dicunt nullo modo sibi loquendum esse nobiscum. Probavi enim et de Scripturis sanctis, et qua potui ratione perspicua, nec eloquentiam quantamlibet, nec dialecticam qualemlibet metuendam esse asertoribus veritatis, quominus assertores falsitatis, disputando cum eis, et eos refellendo, convincant. Ubi etiam demonstravi et illud, quo te praeter epistolam meam dixi esse permotum, quam non sit consequens ut si concedimus esse Baptismum in parte Donati, simul etiam concedamus in eadem societate quemquam baptizari oportere: quia sicut bonam legem potuit habere reprobus populus Judaeorum, sic bonum Sacramentum potest habere reproba societas haereticorum. Quid autem proprie detur in Ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, suo loco sine difficultate monstrabitur. Neque enim recte ageremus cum haereticis, quos habere Baptismum confitemur, ut omni modo ad Ecclesiam catholicam veniant, nisi veniendo acciperent aliquid, quod nec alibi possint accipere; et quod nisi acceperint, frustra et perniciose habeant quaecumque alia, quamvis bona et ad legem Dei pertinentia, ubilibet accipere potuerunt. Hoc enim quidquid est, quod secundum Scripturas certissimamque rationem inveniri potuerit, non nisi in sancta Ecclesia vel dari vel accipi posse, hoc pertinebit ad fontem signatum, puteum aquae vivae, paradisum cum fructu pomorum, cujus ut potuisti mentionem fecisti, sed quid illud sit, non te intellexisse ostendisti; quandoquidem hoc de visibili Baptismo dictum esse arbitraris: quod licet sanctum sit, neque ullo modo praetermittendum, quoniam sacratissima significatione praepollet; quam multi eum tamen accipiant, non solum boni qui secundum propositum vocati sunt conformes imaginis Filii Dei, sed etiam his qui regnum Dei non possidebunt, in quibus, sicut dicit Apostolus, et ebriosi et avari numerantur; puto quod si pertinacia deposita cogitaveris, verum me dicere, tibi ipse facile respondebis, ut non quaeras fontem signatum et puteum aquae vivae, nisi quo hi qui displicent Deo, divinitus non permittuntur accedere. Contuli, lege.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).