Contra Cresconium grammaticum Donatistam
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7457 Cocrgrd
2.1
LIBER SECUNDUS. Examinat dicta alia Epistolae Cresconii. Ipsi sponte concedit, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas appellet. Illos autem a se merito dictos haereticos contendit: nec tamen cum ad Ecclesiam revertuntur baptizandos esse; quin etiam posse eorum clericos, si Ecclesiae utilitati convenire videatur, in suis honoribus recipi. Aliquid porro redeuntibus dari in Ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, idque esse donum charitatis docet. Illud Petiliani, « Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, » male defendi a Cresconio demonstrat. Excutit allata ab eodem Scripturae loca, istud potissimum, Qui baptizatur a mortuo, etc. Postremo ad Cypriani auctoritatem de rebaptizandis haereticis respondet.
2.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Superioris voluminis tam prolixo sermone, puto quod tandem aliquando persuasimus, non esse in hoc laudandos vestros episcopos neque approbandos, quod de causa dissensionis quae nostram communionem dirimit, nolunt nobiscum habere colloquium. Hac enim quasi praescriptione se in causa pessima putant acutissimos, quam, nisi fallor, et veris certisque rationibus, et maxime divinarum Scripturarum exemplis penitus amputavi, quibus dilucidissime docui, a sanctis praedicatoribus atque assertoribus veritatis, etiam contra praesentes ejus adversarios, nec tantum qui ex eodem populo quo et illi fuerunt, verum etiam contra alienigenas et extraneos; et unde praecipue vanas formidines injicitis imperitis, contra eos qui dialecticam maxime profiterentur, habitum fuisse sermonem: ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator, et ne litigator putetur impiger disputator, instans secundum praeceptum Apostoli opportune, importune, ut doctrina sana contradicentes redarguantur, vaniloqui refellantur, inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi suscipiantur, dum adversus omnes resistentes, verbum salutis evangelicae cum patientia defenditur, sine diffidentia praedicatur. Ostendi etiam quam non debeatis ideo putare apud vos esse hominem baptizandum, quia et nos consentimus quod et haberi a vobis Baptismus possit et dari: cum et illud dicamus perniciose haberi et perniciose dari; quoniam illa sancta, quibus uti et mali possunt, quanto sanctiora sunt, tanto ab eis inutilius poenaliusque tractantur. Unde cum ad Ecclesiam sanctam veniunt, ipsi corrigendi sunt: non a nobis illa violanda, quae nec a malis mutata sunt.
2.1.1
Audi ergo, Cresconi, dum breviter et hoc demonstrabo, nihil te dixisse per totam epistolam tuam quo refelleres meam, nisi forte quod me nomina derivare vel declinare docuisti, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas dicerem, quam tamen graecam saltem declinationem esse concedis, videlicet quod ita Donatistae a Donato, ut Evangelistae ab Evangelio nominentur; quo te delectari dicis, ut vestris Evangelium praedicantibus, a simili mutata sit vocabuli declinatio. Vide ergo ne forte ipsi priores hoc voluerint appellari, quia Donatum habent pro Evangelio: nam sic isti a Donati, quomodo sancti omnes nolunt ab Evangelii societate discedere; et ideo delectantur vocari Donatistae, sicut Evangelistae: tuque potius eis facis injuriam, cum scribis, in latino sermone, nonnisi latinam regulam probans, Donatianos a Donato, sicut ab Ario et Novato Arianos et Novatianos, velles vocari. Nam ego cum scriberem, jam a nescio quibus propagatum sonabat hoc nomen, neque id mutare curavi, cum et hoc ad distinctionem quam volebam satis sufficere existimarem. Si enim Demosthenes clarissimus oratorum, quibus verborum tanta fuit cura, quanta rerum auctoribus nostris, cum tamen ei nonnullam locutionis insolentiam objecisset Aeschines, negavit ille in eo positas esse fortunas Graeciae, illone an illo verbo usus fuerit, et huc an illuc manum porrexerit: quanto minus nos laborare debemus de regulis derivandorum nominum, quando sive hoc sive illud dicamus, intelligitur sine ambiguitate quod dicimus; quorum non in expolitione sermonis, sed in demonstratione veritatis est major intentio? Si autem quisquam nostrorum primus flexit hoc nomen, nullo modo mihi videtur illud simile intuitus, quod Evangelistae ab Evangelio nuncupantur: sed quia per Donatum, non tantum Carthaginis, qui hanc haeresim maxime roborasse perhibetur; sed etiam majorem Donatum a Casis- Nigris, qui altare contra altare in eadem civitate primus erexit, magnum scandalum factum est; ita fortassis a Donato Donatistas, ut ab scandalo Scandalistas voluit appellare.
2.1.2
CAPUT II.-- 3. Sed ego ea in re, in qua nihil causae nostrae minuitur, me facillimum praebeo, et quando tecum ago, jam Donatianos voco; quando autem cum aliis, consuetudinem potius sequor, quae his sonis jure dominatur: tu tantum memento me, cui tantam tribuisti eloquentiam, nondum nosse nomina declinare, et nuntia vestris securitatem, ne jam timeant tanquam dialecticum, cui vides adhuc necessarium esse grammaticum. Quod si disciplina disputandi, sive illam dialecticam velis appellare, sive quid aliud; satis tamen sobrie docet, cum de re constat, non esse de nomine laborandum: sicut non curo utrum ea ipsa dialectica vocetur, curo tamen quantum valeo, nosse ac posse disputare, hoc est, veritatem a falsitate in loquendo discernere; quia hoc nisi curavero, perniciosissime errabo: ita non curo utrum Donatistae, an Donatiani peritius et litteratius declinemini; utrum postremo a Donato vel qui primus extra Ecclesiam sacrificavit, vel qui hanc dissensionem maxime roboravit, an a Majorino qui primus contra Caecilianum vestrae partis episcopus ordinatus est, debeat vobis, quando loquimur, distinctionis causa indi vocabulum. Quod tamen haeretici sitis, et ideo ne decipiatis, cautissime devitandi, nisi diligenter demonstrare curavero, non parvam negligentiae culpam pro mei officii sarcina incurram.
2.1.3
CAPUT III.-- 4. Quanquam id quod inter nos accidit, schisma potius quam haeresim censes appellari oportere, et quod raro audere dialectici solent, etiam definitionibus ista discernis; ubi quantum nos adjuves, satis demonstrare non potero, nisi ex epistola tua inseram verba tua. Quid sibi vult, inquis, quod ais haereticorum sacrilegum errorem? Nam haereses nonnisi inter diversa sequentes fieri solent, nec haereticus nisi contrariae vel aliter interpretatae religionis est cultor, ut sunt Manichaei, Ariani, Marcionitae, Novatiani, caeterique quorum inter se contra fidem christianam diversa sententia stat. Inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, schisma factum, non haeresis dicitur. Siquidem haeresis est diversa sequentium secta: schisma vero, eadem sequentium separatio. Quare et in hoc, studio criminandi, quem tu incurreris vides errorem, cum quod schisma est haeresim vocas. Haec nempe verba tua sunt, quae posui ex epistola tua.
2.1.4
CAPUT IV.-- 5. Jam nunc attende, si pertinax non sis, quam facili compendio id quod inter nos agebatur, ipse finieris. Si enim et nobis et vobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum est, nonne rebaptizare perversum est? Tria namque posuisti, quorum si unum posuisses, satis superque sufficeret. Sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam vel nimis acutus, id quod semel breviterque dixisses, interpretari aliter conaretur, etiam obtusis auribus et cordibus tuam curasti immergere atque inculcare sententiam, Una, inquis, religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Et adhuc adversus invicem laboramus? Jam tandem aliquando cohibete dissensionem, finite litem, amate pacem. Quid reprobatis? quid exsufflatis? Quare rebaptizatis? Una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Nam si vobis et nobis non est unus Baptismus, quomodo est una religio? Sed tu dixisti, Una religio. ergo et unus Baptismus. Quomodo sunt eadem Sacramenta? Sed tu dixisti, eadem Sacramenta: idem ergo et Baptismus. Item si nobis et vobis diversus est Baptismus, quomodo nihil est in christiana observatione diversum? Sed tu dixisti, nihil in christiana observatione diversum: non ergo est diversus et Baptismus. Quae cum ita sint, nos recte quod unum atque idem, neque diversum est, nec improbamus, nec exsufflamus, nec iteramus; sed agnoscimus, suscipimus, acceptamus. Vos vero impie, quod unum atque idem, neque diversum est, dissimulatis agnoscere, suscipere recusatis, acceptare non vultis; sed eligitis improbare, audetis exsufflare, non metuitis iterare. Et cum in hoc ipso quod ea quae inter nos mutata non sunt, nos suscipimus, vos repellitis; nos si a vobis data sunt, data judicamus, vos si a nobis data sunt, tanquam non data repetitis: cum tam diversa sequamini, appellari vos haereticos dedignamini.
2.2.1
Attende diligenter quid dicas, et quid dicam. Tu certe definisti et dixisti, Haeresis est diversa sequentium secta: schisma vero, eadem sequentium separatio. Item tu dixisti, nobis et vobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Quare ergo rebaptizas christianum, ego non rebaptizo? Diversa utique sequimur. Quare te dici non vis haereticum? Puto quod non parvo signo agnoscamus haereticos, qui cum sibi et nobis unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum esse fateantur, nolunt nos agnoscere baptizatos. An tanta obstinatione contenditis, tanta dissensione veritati resistitis, ut a religione, a Sacramentis, a christiana observatione Baptismum separetis? Quod si facitis, in eo estis haeretici, quod ad religionem, ad Sacramenta, ad observationem christianam Baptismum pertinere non vultis. Si autem non facitis, in eo estis haeretici, quod eos qui vobiscum habent unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, cum et Baptismum ad religionem, ad Sacramenta, ad christianam observationem pertinere fateamini, tamen rebaptizatis. Attende enim diligenter definitionem tuam, in qua dixisti, Haeresis est diversa sequentium secta: et vide utrum non diversum sequimini, aut separando Baptismum a religiosa observatione christianorum Sacramentorum, quibus eum nos inter magna conjungimus; aut eos cum quibus in una religiosa observatione christianorum Sacramentorum etiam Baptismus unus est, tamen rebaptizando, quod nos detestamur.
2.2.2
CAPUT V.-- 7. Quam vellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus, vestri nefandis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos jam baptizatum, nec coepisse dicunt esse christianum, cum tanquam paganum exsufflant, cum catechumenum faciunt, ut praeparent deinde retingendum, vel potius exstinguendum; repente alicunde existere, cum hac epistola tua, et hunc ipsum ejus locum in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare: Quid facitis? Ecce, audite, videte, legite; una est nobis vobisque religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum: in cujus nomine iste baptizatus sit prius interrogate, et tunc si alium meliorem in vestro Baptismo nominatis, date. Tunc illi fortasse, si non ipsa rerum evidentia contremiscerent, continuo consilium suum, magnum videlicet atque acutum, proferrent et dicerent: Quis iste e nobis est, cujus epistolam geris? Laicus noster est: nobis vinceret, vincitur sibi. Tum ego si adessem, conversus ad te dicerem: Tu saltem, obsecro, dic nobis, quid isti faciunt? Ecce apud nos baptizatum rebaptizare disponunt. Certe ergo nobis et vobis una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum? An responderes, Sed Christi Baptismus non est religio, non est Sacramentum, non est observatio christiana? Averterit Deus hanc a tua mente dementiam. Quid igitur mihi responderes urgenti ac dicenti. Una nobis vobisque religio est: quibus autem Baptismus unus non est, non est una religio: ergo nobis vobisque unus est Baptismus. Eadem nobis et vobis sunt Sacramenta: quibus autem Baptismus idem non est, non sunt eadem Sacramenta: ergo idem nobis et vobis est Baptismus. Nihil est nobis et vobis in christiana observatione diversum: quibus autem diversus est Baptismus, non utique nihil est in christiana observatione diversum: non ergo nobis et vobis diversus est Baptismus. Cur quod unum est improbatur? cur quod idem est exsufflatur? cur quod non diversum est iteratur?
2.2.3
CAPUT VI.-- 8. Me sic agente in praesentia, sic instante, ad quas tergiversationes confugeretis? Videlicet contemnerent in epistola tua illi grammaticos, tu accusares in nostra dialecticos: sed veritas ex utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens a nobis esse diversum, quod constat esse perversum: quia nos Sacramenta nostra cognoscimus, errorem alienum emendamus; vos autem eadem Sacramenta fatemini, quae tanquam nulla sint iteratis, magna diversitate reprobantes quod diversum non esse conceditis.
2.2.4
CAPUT VII.-- 9. Proinde quamvis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem approbem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dissensio( neque enim et schisma fieri potest, nisi diversum aliquid sequantur qui faciunt); haeresis autem, schisma inveteratum: tamen quid hinc opus est ad laborem, cum me tantum adjuvent definitiones tuae, ut si mihi et per alios vestros concederetur, schismaticos vos libentius quam haereticos dicerem. Si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se dividunt una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum: hinc est vestra rebaptizatio damnabilior; quia in una religione, eisdem Sacramentis, nihilo in christiana observatione diverso, alius et diversus esse non potest Baptismus. Sed quoniam nec nullum est nec aliquid parvum, quod diversum sequimini, cum ab unitatis vinculo separati, etiam de repetitione Baptismi dissentitis a nobis; fit ut secundum istam ipsam definitionem tuam qua dixisti, Haeresis est autem diversa sequentium secta, et haeretici sitis, et victi appareatis: haeretici quidem, quod non tantum divisi, verum et in rebaptizando diversum sequimini; victi autem, quia datum per nos Baptismum tanquam non ipsum vel tanquam nullum sit iteratis, quod unum atque idem, nec diversum esse fatemini. Tua quippe verba sunt, quod nobis vobisque sit una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum.
2.2.5
CAPUT VIII.-- 10. Quapropter, si litteris tuis pars Donati subscriberet, ac deinde ista quae a te atque a me dicta sunt, sine insana pertinacia vel impudentia cogitaret, nihil ulterius adversus nos sentiret aut diceret. Sed quoniam tu es cui respondeo, jam puto quod et ipse videas, quam non studio criminandi, sed perniciosam redarguendi fallaciam, dixerim Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem. In quibus quatuor verbis sive nominibus, quia hoc vel tibi vel arti grammaticae placet, primum quod positum est Donatistarum, corrigo et muto, et Donatianorum dico: caetera vero tria, quoniam verissime dicta esse jam, ut puto, sentis, vos corrigite, vos mutate. Mutate, inquam, et corrigite Donatianorum, vel quodlibet aliud vocandi sitis, tamen haereticorum sacrilegum errorem: nam et haeretici estis, vel quod in schismate inveterato remansistis; vel ex tua definitione, quod de Ecclesia, quae corpus est Christi, vel de iteratione christiani Baptismi diversum sequimini. Et sacrilegus error est, non solum a christiana unitate separatio, verum etiam Sacramentorum, quae secundum tuam confessionem una eademque sunt, violatio atque rescissio. Quod si corrigitis et mutatis, quomodo tales vos suscipimus quales eratis? Unde inaniter tam multa locutus es, et cum sis ingenio tam acuto, consuetudine audiendae vanitatis obtunderis, ut videatur tibi quod cum ad nos a vobis transeunt, tales eos quales erant suscipimus: quia in eis traditionem Christianorum, quam nec alienati alienaverant, nec perversi perverterant, approbamus; quae Sacramenta etiam tu, quamvis non talis quales nos sumus, non potuisti tamen nisi talia, nec sic talia quasi alia similia, sed omnino eadem confiteri.
2.2.6
CAPUT IX.-- 11. Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui veneratur Ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet charitatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui approbat Sacramentum quod exsufflabat? An vero ita sunt omnia falsis vera praeposterata, ut non dicantur mutati in quibus ea quae diversa fuerant veritate corriguntur, et mutati dicantur in quibus ea quae similia una eademque fuerant vanitate iterantur? Noli ergo ulterius in hac re, non tantum carnaliter, verum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant vestros a nobis suscipi existimes; qui conversione voluntatis ab errore ad veritatem, a divisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad charitatem, ab humana praesumptione ad divinarum Scripturarum auctoritatem, non ante incipiunt esse nostri quam esse destiterint vestri. Haec conversio voluntatis repente mutavit, non solum in telonio peccatorem, verum etiam in cruce latronem. Nisi putas quod Christus in paradiso secum esse voluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa conversio continuo faceret innocentem, ut eo die, ex eo loco, ex eo ligno transiret ad immortale fidei praemium, in quo exceperat mortis pro iniquitate supplicium. Sive enim ad malum sive ad bonum parvo momento animus commutatur, sed non ideo parvum est quod meretur. In ipsis corporalibus et temporalibus poenis et beneficiis diu nutritam quamlibet aetatem unus ictus interimit, et triginta et octo annorum aegritudinem mox ut Dominus dignatus est jubere, sanavit. Crede certis rebus, non verbis inanibus. Mutati ad nos vestri transeunt; absit ut ipsi sint qui fuerunt. Quod utinam et tu facias, et quam verum sit in te tibi credas.
2.2.7
CAPUT X.-- 12. Magnum aliquid tibi dicere visus es, nominando Candidum Villaregiensem, et Donatum Macomadiensem, qui ex vestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt, et probata vita ad honorabilius senilis aetatis meritum pervenerunt: quasi Sacramenta et invocatio nominis Dei quae fit apud vos, ipsa inimica sit nobis; cum et in eis qui extra Ecclesiam sunt, non sit omnino nisi Ecclesiae. In qua quaestione si meis verbis laborarem, tuis adjuvarer. Nam si extra Ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses, nobis et vobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Quibus verbis tuis non in totum consentio. Christiana quippe Ecclesia caretis, christianam charitatem non habetis. Christiana sane in vobis Sacramenta cognosco, et in his illud quoque diversum improbo ac respuo, quod cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in Catholicis exsufflatis. Prorsus agnoscit in vobis Ecclesia cuncta quae sua sunt: nec ideo non sunt ejus, quia et apud vos inveniuntur. Apud vos quippe aliena sunt: sed cum vos correctos recipit cujus sunt, fiunt etiam salubriter vestra, quae perniciose habebatis aliena. Discordia vos possidet sub titulo pacis. Ergo discordia pellatur, pax introducatur. Quid causae est ut titulus deponatur? Episcopus est, inquis, episcopum recipis; presbyter, presbyterum. Posses mihi et hoc dicere: Homo est, hominem recipis. Tam quippe in illo Sacramenta christiana, quam membra humana cognosco: nec curo per quem fuerint seminata, sed a quo creata. Quibus si male uti voluerit, eo ipso malus fit, quod Creatorem de bonis ejus offendit: si autem bene uti coeperit, se corriget, non illa mutabit.
2.2.8
CAPUT XI.-- 13. Et de episcopis quidem vel clericis recipiendis alia quaestio est. Quamvis enim cum apud vos ordinantur, non super eos invocetur nomen Donati, sed Dei: tamen ita suscipiuntur, ut videtur paci et utilitati Ecclesiae convenire. Neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos quibus verbum et sacramentum dominicum ministramus: ac per hoc ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita vel esse, vel non esse debemus, quod non propter nos, sed propter alios sumus. Denique nonnulli sancta humilitate praediti viri, propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque movebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, verum etiam cum laude posuerunt. Numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter, ac non potius damnabiliter ponerent? Sicut in accipiendis his rebus possunt esse justae causae, cur excuset quisque fieri episcopus; nec tamen similiter potest ulla causa esse justa, cur quis excuset fieri christianus. Quid ita, nisi quia sine episcopatu vel clericatu salvi esse possumus, sine christiana vero religione non possumus?
2.2.9
CAPUT XII.-- 14. Proinde vestri episcopi seu quilibet clerici, quantum ad ipsa ecclesiastica officia pertinet, sic in catholicam suscepti sunt unitatem, quemadmodum expedire videbatur iis, quorum saluti per eorum consulebatur officium vel exercendum vel omittendum. Verumtamen etiam de ipsis qui et apud nos eosdem administraverunt honores, numquid sicut dicere potuisti, Episcopus est, episcopum recipis; ita poteris dicere, Haereticus est, haereticum recipis; aut, Schismaticus est, schismaticum recipis; aut, Donatianus est, Donatianum recipis? His enim nominibus non gradus honoris a plebeia dignitate, sed crimen erroris a catholica veritate distinguitur. Proinde illa tanquam ecclesiastica munera, etiam in alienis inventa, qui vos relinquendo et ad nos transeundo nostri fiunt, pro utilitate populorum, quibus hac dispensatione servimus, vel suscipiuntur, vel non suscipiuntur: illa vero vitiosa et proprie vestra, sanantur, corriguntur, mutantur; dum tamen ea Sacramenta sine quibus homo non potest fieri christianus, etiam in haereticis sic tractentur, ut cum ad Ecclesiam veniunt, quod defuerit addatur, quod agnitum fuerit approbetur; ne dum nimis offendimur eis malis quae contra Ecclesiam pepererunt, persequamur etiam bona quae de Ecclesia discedendo traxerunt. Nam etiam ramus fractus, si rursus, sicut ait Apostolus, inserendus sit, radix ei redditur, non forma mutatur.
2.3.1
At enim quia nostros, inquis, haereticos et sacrilegos vocas, quod nefarium et inexpiabile crimen est; numquid talibus sine aliqua expiatione ignosci debet aut potest? Cur ergo, inquis, non emaculas venientem? Cur non primo abluis et emundas, et sic tibi communicat? Quid, quod ex his verbis tuis multo convenientius alius dixerit, talibus tam ignosci nec debere, nec posse: teque tibi ipsi contraria locutum esse monstraverit, ut ideo diceres cum aliqua expiatione talibus ignoscendum, quia id quod objicitur inexpiabile crimen est? Quomodo ergo expiatur quod inexpiabile est? Quomodo sperem te auditurum esse quod dico, qui tam in proximo non audis ipse quod dicis, cum tibi continuo contradicis, censendo expiandum quod inexpiabile dixeris? Nos autem ita vestrum dicimus haereticum et sacrilegum errorem, ut tamen inexpiabilem non dicamus: alioquin frustra vobiscum, ut eo relicto correcti ad Ecclesiam catholicam transeatis, quibus modis possumus, agendum esse censuimus. Nec nostro, sicut scribis, verbo te uti arbitreris, quasi hoc malum sine venia et sine medico esse dicamus; quod omnino non dicimus; quia et veniam merentur quos hujus mali poenituerit, et omnipotens est medicus qui per prophetam dicit, Si conversus fueris et ingemueris, tunc salvus eris. Quapropter, si in aliquem forte incidisti vel minus in his rebus instructum, vel minus quid loqueretur intuentem, quamvis esse communionis catholicae videretur, qui hoc tibi diceret; ipse potius hujus inconsiderati verbi veniam mereatur: sicut tu qui cum sis tam liberaliter eruditus, et in arte verborum non mediocriter doctus, minus tamen quid loquaris attendens, expiandum censes quod inexpiabile dixeris; et quod est monstruosius, ideo expiandum, quia inexpiabile. Non est autem catholicum eos hortari, ut errore correcto salvi fiant, quos inexpiabiliter atque insanabiliter assereremus errare. Sed ideo vobis non videntur mundari, cum ad nos a vobis transeunt, quia non denuo baptizantur: quasi solo Baptismo, quem repeti non oportet, cum idem atque unus est, homines ab errore mundentur. Mundantur et verbo veritatis ab illo qui ait, Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis. Mundantur et sacrificio contriti cordis ab illo de quo dictum est, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Mundantur et eleemosynis ab illo qui ait, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Mundantur ipsa quae supereminet omnibus charitate ab illo qui per apostolum Petrum dixit: Charitas cooperit multitudinem peccatorum: quae una si adsit, omnia illa recte fiunt; si autem desit illa, omnia frustra fiunt. Haec vero unde sit, audi docentem Apostolum: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Unde merito creduntur qui extra Ecclesiam Baptismum Ecclesiae perceperunt, non habere Spiritum sanctum, nisi cum ipsi Ecclesiae vinculo pacis per connexionem charitatis adhaerescunt.
2.3.2
CAPUT XIII.-- 16. Jam enim locus est ut ostendam, quod in primo libro distuleramus, quid in Ecclesia, quae sanctum corpus est Christi, proprie possit accipi, quod praeter illam non potest accipi. De his enim qui schismata faciebant, idem apostolus dicit, Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Primam ad Corinthios Epistolam lege, et invenies. Baptismus igitur Sacramentum est novae vitae ac salutis aeternae; quem multi habent non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, non bene utentes tanto bono: charitatem vero sanctam, quae est vinculum perfectionis, nemo potest habere non bonus; nemo qui habet, potest esse vel schismaticus vel haereticus. Cum ergo quisque ad Ecclesiae veniens unitatem, cum ejus membris veraciter copulatur, accipiat Spiritum sanctum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, eademque charitas cooperiat multitudinem peccatorum, ut Baptismum quem primum habebat ad judicium, habere jam mereatur ad praemium; quomodo eum mundari negas, nisi quia omnino quae sit mundatio spiritualis ignoras? Non igitur, sicut conviciaris, tanquam in asylum Romuli vestros nocentes recipimus, quos civitas Dei recipiendo efficit innocentes, cum ad eamdem veraci corde transierint, de qua ejus conditor dicit, Non potest civitas abscondi super montem constituta. Non enim eam condidit, qui fratrem superbe occidit iratus, sed qui fratres humiliter redemit occisus. Hanc Spiritu sancto mundante laetificat, de quo clamabat dicens, Si quis sitit, veniat et bibat: non aquam visibilem commendans quae datur in Baptismatis sacramento, quam et boni et mali habere possunt, quamvis sine illa boni salvi fieri non possint. Quae quamvis Ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit, cum et apud illos invenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus quatuor fluminibus negari non potest quod sit aqua paradisi, quamvis non sit in solo paradiso, quae etiam extra inde manavit.
2.3.3
CAPUT XIV.-- 17. Non ergo hanc aquam, sed aquae nomine invisibile Dei donum sanctum Spiritum commendabat, dicens, Si quis sitit, veniat et bibat; sicut evidenter Evangelista testatur adjungens, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus. Et utique quantum ad Sacramentum attinet lavacri visibilis, antequam esset resurgendo clarificatus, jam baptizaverat plures quam Joannes, sicut ipsum loquitur Evangelium. Unde dicit discipulis suis: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem et accepturi estis non post multos dies hos usque ad Pentecosten. Hic sanctus Spiritus veniens in eos, tale signum primitus dedit, ut qui eum acciperent, linguis omnium gentium loquerentur; quia portendebat Ecclesiam per omnes gentes futuram, nec quemquam accepturum Spiritum sanctum, nisi qui ejus unitate copularetur. Hujus fontis largo atque invisibili flumine laetificat Deus civitatem suam, de qua Propheta praedixit, Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Ad hunc enim fontem nullus extraneus, quia nullus nisi vita aeterna dignus accedit. Hic est proprius Ecclesiae Christi, cui tanto ante prophetatum est, Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. De hac enim Ecclesia et de isto fonte dicitur et in Cantico canticorum, Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae.
2.3.4
CAPUT XV.-- 18. Hoc vestri de visibilis Baptismatis sacramento accipientes, tantum errant, ut res absurdissimas fateri cogantur inviti: quod ad illum scilicet fontem, qui proprius est unicae columbae, de quo dictum est, Nemo alienus communicet tibi; ad hortum conclusum puteumque signatum potuerit accedere Simon Magus, quem legimus a Philippo baptizatum; potuerint accedere tot ficti, de quibus gemens loquitur Cyprianus, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes; tot episcopi avari, de quibus idem ipse testatur, Fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus fenus augentes. Ista quippe in baptizatis et baptizantibus visibili Baptismo reperiuntur. Ad illum tamen fontem proprium, cui nemo communicat alienus; ad illum fontem signatum, hoc est, ad Spiritus sancti donum, quo charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, nullus istorum nisi mutatus accedit, ita omnino mundandus, ut non sit alienus, sed sit coelestis particeps pacis, sanctae socius unitatis, plenus individuae charitatis, civis angelicae civitatis. Ad hanc itaque civitatem quisquis haeresis vel schismatis deposito errore, correctis moribus, pia mente convertitur, si jam Sacramenta gestabat, quae foras etiam ad indignos profluere potuerunt, haec honorantur in eo, quia et in alienis non videntur aliena; sed jam illo proprio cui nemo communicat alienus, illo signato Spiritus sancti fonte mundatur, a quo apud vos etiam quisquis caeteris moribus laudabilis fuerit, solo schismatis vel haeresis crimine separatur.
2.3.5
CAPUT XVI.-- 19. Cum ergo veniunt ad nos vestri, desistentes esse vestri, incipientes esse nostri, accipiunt quod non habebant, ut salubriter habere incipiant quod tanto perniciosius, quanto indignius habebant. Accipiunt enim primitus ipsam Ecclesiam, et in ea pacem, charitatem, unitatem, per fontem ejus proprium atque invisibilem Spiritum sanctum, sine quibus utique nullo dubitante interiissent, quidquid aliud apud vos, quod de Ecclesia foras trahi potuit, habuissent: faciliore autem venia quod nondum habuerunt accipiunt, quam si habuissent, et tamen deseruissent. Et hoc discernitur apud nos, ut aliter recipiantur qui Catholicam reliquerunt, aliter qui ad illam primitus veniunt. Illos enim amplius gravat crimen desertionis: hos autem non a se disruptum, sed cognitum et retentum vinculum relevat unitatis. Unde fieri potest ut quos seductos rebaptizaverunt, ipsi pro eis poenitentibus Dominum deprecentur, si prius isti conciliati, quam illi reconciliati Ecclesiae fuerint. Sicut fieri potest ut etiam cultores idolorum, si quos forte christianos ad idola seductos apostatas fecerint; si priores seductores facti fuerint christiani, et magnum aliquod meritum in Ecclesia consecuti, per ipsos illi quos deceperant redeant, per ipsos commendentur et reconcilientur Domino per quos dimiserant Dominum. Quod enim valet ad mundanda sacrilegia Gentilium, recte perceptum sacramentum Baptismatis; hoc valet ad mundanda sacrilegia schismaticorum et haereticorum, veraciter apprehensa charitas unitatis. Quamobrem, sicut seductores fidelium christianorum venientes ad Christum seductis redeuntibus praeponuntur, unde isti et episcopi fieri possunt, illi non possunt: ita mirari non debent decepti ab haereticis, quando ad Catholicam redeunt, suos deceptores sibi anteponi quando ad Catholicam veniunt. Isti namque excusabilius petunt quae sibi defuerunt; illi humilius repetunt quod fuerunt: istos honorabilius ubi nondum steterant advocamus; illos suspectius unde lapsi fuerant revocamus.
2.4.1
Proinde jam pervides, ut opinor, non frustra me dixisse Donatistarum, vel, ut tu mavis, Donatianorum, haereticorum sacrilegum errorem, si et ab Ecclesia catholica dissentitis, et quae una atque eadem fatemini Sacramenta rescinditis: nec tamen sine venia vel insanabiles estis misericordiae Dei; quia discordioso errore deposito, ad catholicam veritatem pacemque conversi, per donum ejus proprium, hoc est, sanctum ejus Spiritum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, mundari sanarique poteritis: non ut destruantur in vobis Ecclesiae Sacramenta, quae aliena perniciose foris habebatis, sed ut ea ipsa intus jam vestra salubriter habeatis.
2.4.2
CAPUT XVII.-- 21. Nunc videamus quemadmodum ostendas, recte dixisse Petilianum, vel quemlibet alium, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Ubi ego dixi: Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam? Tu contra, non quid a te homine acuto, sed quid a vestris dicatur, diu locutus es, quod totum breviter ita dici potest: Conscientia dantis attenditur, non secundum ejus sinceritatem, quae in illa videri non potest, sed secundum famam quae de illa seu vera seu falsa est: quia videlicet ejus est hominis, qui etsi sceleratus occultus sit, sufficit accipienti quod bonae sit existimationis, nondum cognitus, nondum judicatus, nondum ab Ecclesia separatus. Vide, obsecro te, in quod praecipitium compulerit homines angustia non inveniendi qua exirent. Itane dantis maculosa conscientia conscientiam potest accipientis abluere, si habeat famam bonam, et tantum ad abluendum poterit quantum bona, si bonam famam fallendo contraxerit? Attendis quid dicatur, et vis jam praetereamus hunc locum, an hoc idem adhuc versabo, ut diligentius cogaris attendere? Petilianus dixit: Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Ego dixi: Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam? Tu, vel potius vestri dixerunt,( nam tu vir talis quando ista dixisses?) Quamvis habeat conscientiam maculosam; mihi tamen, qui ab eo baptizor, quia latet et nescio, sufficit quod ab eo accipio, cujus innocentem, quia in Ecclesia est, conscientiam puto. Nam ideo, inquis, conscientiam dantis attendo, non ut, quod fieri non potest, de latentibus judicem, sed ut si quid de illo in publica conscientia est, non ignorem. Propter hoc enim ab omnipotente Deo dictum est,« Quae nota sunt, vobis; quae occulta, mihi». Semper igitur attendo conscientiam dantis; et quia ipsam non video, quid de ea in publico notum est, quaero. Nec ad rem pertinet, si aliud sit in secreta conscientia, aliud in publica fama. Sufficit enim scisse quia necdum ejus a quo accipio damnata conscientia est.
2.4.3
CAPUT XVIII.-- 22. Ecce ipsa verba tua posui, quibus te dicere ostenderem, quod meis verbis breviter aperteque complexus sum, quod ad hoc attendatur abluentis conscientia, ut quae de illa fama sit cognoscatur. Non ergo ipsa attenditur, homo bone, non ipsa attenditur quae videri non potest: sed fama attenditur, quae etiam falsa esse potest, quod ipse confiteris atque concedis. Nam et tu vidisti maculosam conscientiam non valere ad abluendum. Non ergo conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; sed fama qua putatur sancte dare, etiam qui sancte non dat, et putatur abluere qui non abluit. Abluit ergo accipientem mali hominis fama bona, non ipsius dantis polluta conscientia. Cur ergo dictum est, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: nisi quia non abluit accipientis, si non est conscientia sancte dantis? Si maculosa et immunda est, quid ergo tunc attenditur? Ipsa, inquis, attenditur, cum fama ejus attenditur; et si bona est fama, nihil interest ad abluendum accipientem, etiam cum est mala conscientia, sed abluit bona ejus fama. Dic, rogo te, cum mala conscientia est, vera est bona fama ejus an falsa? procul dubio utique falsa. Proinde cum bona non est, et occulta est dantis conscientia, quomodolibet eam tibi videaris attendere, secundum hanc sententiam, non abluit accipientem; nisi dantis aut fama falsa, aut polluta conscientia. Utrumque insanum est: si te talia delectant, tu elige quid sit insanius. Porro quia veritas non admittit ut accipientis conscientiam vel falsa fama dantis abluat, vel polluta conscientia; restat ut abs te etiam requiramus, quod et ibi quaesivimus( quoniam sicut dicit Petilianus vel quilibet alius, consentientibus vobis, cum sancte dantis conscientia est, id est, cum bona et munda conscientia est, abluit accipientis conscientiam), unde abluatur accipiens, quando latet dantis maculosa conscientia. Puto enim jam non te repetiturum atque dicturum, quod impleat in abluendo vicem conscientiae bonae fama ejus falsa bona: sufficit quod hoc vestros, non te, dicere asseruisti. Illorum te pudeat, non etiam tui. Restat ergo ut tunc vel Deus vel quisquam sanctus angelus abluat. Quod si dixeritis, illa horrenda consequetur absurditas, quam in illa epistola mea commemoratam, non dico videre noluisti, quia prorsus non attigisti; sed tanto attentius acutiusque vidisti, quanto magis attingere timuisti. Si enim hoc dicitis, quod cum sanctus homo baptizat, sancta ejus conscientia diluit accipientis conscientiam, cum vero conscientia dantis latenter immunda est, tunc Deus angelusve abluit: cavete ne qui vobis haec dicentibus credunt, occultos malos optent invenire a quibus baptizentur, ut multo sanctius ab ipso Deo vel angelo ejus abluantur. Hanc absurditatem vel deridendam vel detestandam cum verbis praecedentibus Petiliani perspiceres consequenter et a me in epistola mea commemoratam, caute tu quidem quasi nihil horum dixerim, rem tantam silendam putasti; sed confugisti ad nescio quid absurdius, ut cum maculosa conscientia dantis occulta est, et ideo non potest accipientis abluere, tunc falsa fama ejus accipiens abluatur, et in eo veritatem falsitas operetur.
2.5.1
Nunc i, et accusa calumniose dialecticos, quod fugienda versutia sermonis efficiant, ut si falsum est, verum sit; si verum est, falsum sit. Ecce tale aliquid ipse in Sacramenta christianae regenerationis immittis, imo pejus magisque fugiendum. Illi enim non in sua fraude nec in rerum veritate, sed in perplexitate locutionis humanae quaedam verba dicunt tunc videri vera cum falsa sunt, tunc falsa cum vera sunt; quae cum in disputationem inciderint, animo discerni; etiamsi dissolvi sermone non possunt. Tu vero non verbum quodlibet, nec rem quamlibet, sed ipsam qua in aeternam vitam renascimur, mundationem conscientiae veram fieri posse dicis in homine per famam falsam alienae conscientiae. Et ne tibi hoc tribuatur, quia dialecticam didicisti, vestrorum dicis hanc esse sententiam, quibus non ut dialecticus, sed plane ut haereticus consensisti. Per te igitur aut per vestros haec est magnifica inventa vel demonstrata doctrina: Cum sancte dantis bona conscientia est, tunc ab ea fit bonus qui baptizatur, tunc arbor bona bonum fructum parit: cum vero conscientia dantis mala et occulta est, tunc ejus quae falsa est bona fama consulitur; ut tunc a fallente accipiat homo Baptismum verum, cum de illo crediderit falsum: atque ita ne desit quae fructum pariat haeretici erroris, fit mater falsitas veritatis. Hoc ideo totum tam exsecrabile, tam mirabiliter perversum et insanum, ne quod Dei est Dei esse dicatur; ut quod a Deo sumitur, hominibus tribuatur; ne qui dixit, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, errasse videatur.
2.5.2
CAPUT XIX.-- 24. Nostri hoc, inquis, de Scripturis probant, quoniam Judas traditor, antequam damnaretur, omnia sicut apostolus gessit. Quid hoc ad Petiliani sententiam fixam atque definitam, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; nisi quod et Judas iste nimium contra vos est, cum verbis alienis inconsiderate prolatis patrocinium praebere conamini? Cum enim Judas sicut Apostolus baptizaret, quandoquidem malus erat, quia fur erat, et ea quae mittebantur in commissos sibi loculos auferebat; non utique conscientia ejus attendebatur, sed Deus et Christus in quem credebatur. Neque enim et ipsius mali hominis falsa bona fama credentes accipientes abluebat, nec generabat in homine gratiam divinae veritatis falsitas humanae opinionis.
2.6.1
Et illud testimonium quod de Scripturis posuisti, Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro; ista verba redarguit atque convincit. Si enim quae occulta sunt, Domino Deo relinquenda sunt; quomodo conscientia dantis, non solum mala, verum etiam bona, cum occulta est attenditur, ut abluat accipientis? Aut si ipsa cum occulta est non attenditur, quid tunc accipiens jubetis attendat, unde conscientia ejus abluatur.
2.6.2
CAPUT XX.-- Expergiscimini aliquando, nunc saltem dicite, Attendat Deum. Quid timetis ne humiliemini, si non in homine, sed in Domino gloriemini? Est, inquis, quod timeam: si enim cum latet dantis conscientia, dixero ut accipiens attendat Deum, et ab illo tunc ejus ablui conscientiam confessus fuero, illa me horrenda consequitur absurditas, sanctius ablui homines cum baptizatores habent occultos malos, quam cum manifestos bonos, si homo abluit quando dantis conscientia bona est et manifesta, Deus autem quando mala et occulta. Dic ergo quod dicimus; quia hoc est verum, hoc sanum, hoc catholicum; quod Christus mundat accipientium conscientias, sive per bonos ministros Baptismi sui, sive per malos, quoniam de illo scriptum est, Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo.
2.7.1
Tu, inquis, responde quomodo baptizent quos damnavit Ecclesia? Jam ergo receditur a verbis Petiliani: quoniam illo dicente, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; cum quaererem, quis abluat accipientis conscientiam, quando polluta dantis occulta est, non mihi potuit responderi. Tam enim contra veritatem dicitur quod falsa ejus fama possit abluere, quam si hoc ipsa mala conscientia posse diceretur.
2.7.2
CAPUT XXI.-- Si autem quaeris, Quomodo baptizant quos damnavit Ecclesia? respondeo sic eos baptizare, quomodo baptizant quos damnavit Deus, antequam de illis quidquam judicaret Ecclesia. Qui enim mente perversa videtur intus esse cum foris sit, ab ipso Christo jam judicatus est. Ipse quippe ait, Qui non credit, jam judicatus est. Paulus autem apostolus dicit, Ecclesia subdita est Christo. Non igitur debet Ecclesia se Christo praeponere, ut putet baptizare posse ab illo judicatos, a se autem judicatos baptizare non posse; cum ille semper veraciter judicet, ecclesiastici autem judices sicut homines plerumque fallantur. Baptizant ergo, quantum attinet ad visibile ministerium, et boni et mali: invisibiliter autem per eos ille baptizat, cujus est et visibile Baptisma et invisibilis gratia. Tingere ergo possunt et boni et mali, abluere autem conscientiam non nisi ille qui semper est bonus. Ac per hoc etiam nesciente Ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo, jam in corpore Christi non sunt quod est Ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. Proinde et ipsi extra Ecclesiam baptizant. Omnia quippe ista monstra absit omnino ut in membris illius columbae unicae computentur: absit ut intrare possint limites horti conclusi, cujus ille custos est qui non potest falli. Qui tamen si confitentur et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tunc in membris unicae columbae numerantur, nec tamen denuo baptizantur. Ita et cum ab haereticis veniunt cum ipso Baptismate, quod et foris habuerunt, sed non et cum ipsa mundatione quam intus accipiunt; ut quod defuit praestetur, quod autem non mutatum est approbetur.
2.7.3
CAPUT XXII.-- 27. Vestra, inquis, per vestros majores traditionis et thurificationis, et per vos persecutionis crimine damnata conscientia est. De traditoribus quidem et thurificatoribus qui fuerint qui hoc nefas admiserint, non Scripturis sanctis, sed famae hominum credidistis. Quae si potest esse falsa bona de malis, cur non possit etiam mala de bonis? De persecutione autem hoc tibi breviter iterumque responderim, quod cum respondissem Petiliano refellere minime valuisti. In Scriptura quippe sancta, quae neminem fallit, area dicta est Ecclesia Dei; Dominumque ipsum cum ventilabro esse venturum et mundaturum aream suam, ut frumenta recondat in horreo, paleam vero comburat igni inexstinguibili. Aut ergo recte passi estis persecutionem; aut si modus christianus excessus est, palea nostra fecit, propter quam non fuerat area dominica deserenda, ne quisquis ante tempus ventilationis ab area paleam refugeret, a frumento separatus palea fieret. Tu autem cum hoc non meum, sed sanctae Scripturae testimonium refellere conareris, nullam persecutionem justam esse posse dixisti: ubi ignoscendum tibi est nescienti Scripturas, unde tibi venire posset in mentem quam justa voce sit dictum, Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. Et ab ipso Domino Jesu Christo in excellentissima prophetia, Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. Et alia multa divina testimonia quae persequi longum est: si tamen non mihi propter hoc verbum calumniaris, ut quoniam dixi, persequi longum est, persecutorem me divinorum testimoniorum esse crimineris.
2.7.4
CAPUT XXIII.-- 28. Opponis mihi verba Scripturarum, toties demonstrata quam vos nihil adjuvent, Oleum peccatoris non impinguet caput meum: cum et apud vos esse saltem occultos peccatores, negare non possis, qui tamen baptizant; nec his verbis excepti sunt. Non enim ait, Oleum manifesti peccatoris; sed absolute, Oleum peccatoris. Et, Facti sunt mihi velut aqua mendax non habens fidem. Ubi miror prudentiam tuam, quomodo tibi non videatur aqua mendax simulatoris occulti, cujus et falsam famam mundandae alienae conscientiae prodesse aliquid credidisti: nisi quia illud non dialecticum, sed plane sophisticum, quod in me frustra quasi in dialectico reprehendisti, subvenire tibi arbitratus es, Si mentiris, verum dicis. Quid enim aliud conaris asserere, cum homini tribuens Baptismum, quem Dei esse non vis agnoscere, ideo dicis adulterum dare posse verum Baptismum, quia se ipsum occultando castum esse mentitur? Itaque tunc verum dicit in Baptismo, cum mentitur in flagitio; et non est aqua ejus mendax, quam esse vultis in Ecclesia secundum promissionem tot prophetiarum toto terrarum orbe diffusa: cum aquam mendacem non Baptismum dixerit Jeremias, sed mendaces homines, secundum intellectum qui manifestus est in Apocalypsi, ubi interrogante Joanne quid essent aquae illae in visione monstratae, populos esse responsum est.
2.7.5
CAPUT XXIV.-- 29. De illo vero testimonio quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus? quam non intellexeris quod ego in illa epistola posui, quantumque me verbis tuis adjuveris paululum attende. Cum enim putasses a me mortuum hoc loco intelligi cultorem idolorum, quasi eos solos exceperim, qui baptizare non possint, elegisti quantum potuisti, repetito illo de oleo testimonio, quod nullum peccatorem baptizare voluerit, qui dixit, Oleum peccatoris non impinguabit caput meum, non excipiendo aliquem peccatorem: unde magis vos urgemini, sicut paulo ante monstravi. Si enim nullus peccator exceptus est, proinde baptizatos ab occultis malis, cum convicti fuerint, denuo baptizate. Hic jam conaberis occultum excipere peccatorem, quem sancta Scriptura non excepit. Totus igitur iste vester intellectus falsus a veritate convincitur, cum et vestrae intentioni similiter repugnare monstratur. Neque enim hoc revera de Baptismo in Psalmo positum est, ac non de assentatoris adulatione; quod superiora verba satis indicant: nam tota sententia ita connectitur, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Maluit ergo contundi caput suum ab arguente veraciter, quam ungi a blandiente fallaciter, translatis verbis, oleo et unctione lenitudinem significans adulantis.
2.7.6
CAPUT XXV.-- 30. Quid autem ego in illa epistola de hoc testimonio senserim, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo; ipsis ex ea repetitis verbis satis, quantum opinor, ostendam. Cum enim dissererem quid respondere debeat ad ista catholicus christianus, Cum audierit, inquam,« Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus»: respondebit, Vivit Christus, et jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; de quo dictum est,« Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto». Baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis. Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis suis. Qui quoniam homines fuerunt, et ita mortui sunt, ut neque super terras, neque in requie sanctorum vivant, vere ipsi a mortuis baptizantur. Hucusque ex epistola mea verba ipsa transcripsi: in quibus jam perspicis, ut opinor, si nunc saltem diligenter attendis, non me ipsos cultores mortuos appellasse, quamvis alio modo etiam ipsi mortui sint; sed deos falsos quos colunt, quia homines fuerunt, et sicut homines de corpore exierunt, nec resurrexerunt, nec vitae ullum meritum quae post hanc vitam promittitur habuerunt. Ab ipsis ergo diis, qui baptizantur, sicut dixi, vere a mortuis baptizantur, id est, qui in eorum nomine baptizantur; quia et ipsi non in nomine sacerdotum suorum, sed deorum de quibus vana opinantur, se sanctificari putant. Christus autem resurrexit, et vivit: proinde qui ab illo baptizatur, non solum per bonum, verum etiam per malum ministrum perditis moribus mortuum, non a mortuo baptizatur. Ab illo enim baptizatur, qui vivit in aeternum, et de quo dictum est in Evangelio, quod etiam ibi commemoravi, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto.
2.7.7
CAPUT XXVI.-- 31. Hoc tu in epistola mea, quantum indicant verba tua, non intellexisti: nolo enim dicere, Parum intelligens fraudare voluisti. Miror autem quod verba illic mea consequentia non adverteris, aut ab eis dissimulandum putaveris. Paulo post quippe subjeci et dixi: Nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tanquam a mortuo baptizatus, inaniter lotus sit Non enim ait, Qui baptizatur a mortuo manifesto; sed absolute dicit, a mortuo. Haec manifestatio verborum illic meorum, quem de somno vel potius de ipsa morte non excitaret? Et tamen te non excitavit: et insuper quod ego contra Petilianum dixeram, quasi contra me dicens vehementius etiam confirmasti; sicut solent homines, injectam sagittam nesciendo excludere, altius etiam penitusque defigere. Asseruisti enim mortuum non intelligendum nisi peccatorem baptistam, et nullum peccatorem excipiendum: et ideo quod ego dicebam, contra te concluditur, nec occultum excipi posse, ubi nullus excipitur. Rebaptizate igitur eos quos ab occultis peccatoribus baptizatos esse constiterit, quibus potest viventibus et scientibus subveniri; ut eis solis non obsint, qui vel ignorantur vel ante defuncti sunt, ut manifestatis postea malis baptizatoribus suis jam baptizari non possint. Baptizate, inquam, prodito adultero atque damnato, quos ab eo cum lateret, baptizatos esse constiterit: a mortuo quippe baptizati sunt, omnemque peccatorem sine ulla exceptione intelligendum esse dixisti, qui baptizare non possit, adjungendo testimonium de oleo peccatoris. Tu dixisti, tu scripsisti: te ipsum audi, lege te ipsum. Si omnis peccator tanquam mortuus non potest baptizare, nec occultus potest. Non enim quia occultus, ideo vivus est; cum multo profundius etiam mendacio simulationis absorptus sit. Minus enim mortuus diceretur, si saltem confiteretur. Sed fit in illo quod alio loco scriptum est: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Ab isto mortuo in tanta mortis profunditate demerso, quos baptizatos esse claruerit, non rebaptizatis: et ab eis baptizatos, qui in ultimis terris nec Caeciliani, nec Majorini, nec Donati nomen audierunt, rebaptizare si possitis, minime dubitatis, objicientes eis, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? mortuos dicentes ad quos Afrorum cadaverum, quorumlibet illa fuerint, nec aura potuit pervenire; et mortuum non putantes, qui proprium potest occultare flagitium; cum Scriptura clamet, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Itane quia fictus est, mortuus non est? cum magis propter ipsam fictionem carendo spiritu vitae penitus exspiraverit, iterum dicente Scriptura, Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum. Adhuc defendite istos mortuos, et vivere dicite, ut et vos pejus ipsa falsa defensione moriamini.
2.8.1
Mortui sunt, inquis: sed quid faceret qui baptizandus ad eos ignarus accessit? Nunc ergo faciat, quando illo prodito se agnovit a mortuo baptizatum. Si enim conscientia propterea laedi non potuit, quia nescivit; nunc incipit laedi, quia scivit: velut si tunica de latrocinio nesciens vestiretur, ex illo fit iniquitatis vestis illa, ex quo cognoverit, et ipse iniquus nisi abjecerit: et qui nesciens uxorem duxerit alienam, ex illo fit adulter, ex quo didicerit, nisi discesserit. Abjiciat ergo et iste Baptismum, quem se a mortuo percepisse cognovit. Habet enim quod faciat adhuc, baptizari iterum potest. Postremo, scierit nescierit, A mortuo baptizatus, quid ei prodest lavatio ejus?« Stricta sententia est,» sicut et tu ipse clamas,« neminem excepit: A mortuo,» inquam,« baptizatus est, nihil ei prodest lavatio ejus.» Mundate hominem baptizando qui vivitis, aut vos ipsos potius ab hocerrore mundate, ne talia sentiendo pereatis. Contendis enim velut adversus me, ut nullum exceptum dicas in eo quod scriptum est, Oleum peccatoris; et, Qui baptizatur a mortuo: nec te sentis nodum quo ligatus es, renitendo constringere. Hoc enim ago, hoc insto, hinc vos ad mutandam vanam perversamque sententiam urgenter impingo, ut in oleo peccatoris et mortui baptismo, nullus mortuus, nullus peccator exceptus sit: sicut tu pro me velut contra me loqueris. Ita enim nec occultus excipitur: quo evertitur omne quod loqueris; ac sic rebaptizare coguntur qui te talia docuerunt, omnes quos ab occultis malis baptizatos in hac vita reperire potuerint.
2.8.2
CAPUT. XXVII.-- 33. Quid agis? quo te convertis? verba tua tibi recitantur. Non solum enim ea cum dicerem non refellisti, sed nesciens quid meum elegeris, aliis verbis tanquam tuum hoc idem ipse dixisti; et ut diligentius audiri et considerari posset, scripsisti, ut tibi quoties libuerit recitetur. Audi ergo verba tua; nempe ista sunt: Quod si idoli cultorem, inquis, tantum tibi placet excipere, quid illud de quo dicitur,« Nolo oleum peccatoris ungat caput meum:» utrumne et hic peccator ille solus est, qui idolum colit, an quisquis quod non licet admittit? Quod si et peccatorem tantum cultorem idoli putas, christianus ergo si quid contra legem gesserit, peccasse non dicitur? Quod si nihil dici stultius nec absurdius potest, aperte praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Haec certe quae inserui verba tua sunt. Ego cultorem idoli non excepi, sed ipsos deos eorum mortuos esse dixi, quorum a nullo baptizari aliquid prodest: ab ipsis enim diis sibi baptizari videntur, in quorum nomine se mundari arbitrantur: tu autem nullum peccatorem excepisti. Quod si hoc loco peccator et mortalis homo qui baptizat intelligendus est, nullum peccatorem excipiens, procul dubio nec occultum excepisti. Aperte, inquis, praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Audi ergo te ipsum: Quisquis peccator, dixisti; nec manifestum, nec occultum excepisti. Proinde qua fronte cogunt baptizari post manifestum, qui nolunt post occultum, ubi asserunt neminem exceptum? Fuge ergo, frater, ab insano intellectu ad sanum, ut in hoc testimonio de oleo peccatoris, sicut superiora ejusdem psalmi verba praescribunt, blandam lenitudinem fallacis adulatoris intelligas. Ita enim et nullus erit exceptus, et non impinget in augustias insuperabiles malus baptizator occultus. Sic et in alio testimonio, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? aut inspice diligenter codices antiquos, et maxime graecos, ne forte ipsa verba aliter conscripta, ex praecedenti et consequenti contextione sermonis alium sensum intiment: aut certe mortuos intelligamus, sicut dixi, in quorum nomine baptizantur idolorum cultores, ut ab illo quemque intelligas baptizatum, in cujus nomine se credit esse mundatum. Ita enim et illic nullus excipitur, nullus quippe mortuus deus Paganorum mundare potest credentes in se. Si autem hoc loco omnem hominem peccatorem intellexeris mortuum; tanta quae non vis te sequentur, ut ipse quemadmodum vivas invenire non possis, dicente Joanne, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: ut omnino non invenias hominem a quo baptizeris, si omnem peccatorem devitare volueris.
2.8.3
CAPUT XXVIII.-- 34. Quanquam si prorsus mortuum non intelligeres nisi haereticum vel schismaticum, ut quisquis apud eos baptizatur A mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? quod vides, quam praecipiti praesumptione sic accipiatur, ac si dictum sit, Qui baptizatur ab haeretico vel schismatico: nec sic contra nos esset, qui fatemur nihil prodesse homini Baptismum Christi, si apud haereticos vel schismaticos baptizetur, eis ipsis tribuens Baptismum quo baptizatur; sed tunc ei prodesse incipere, cum transit ad corpus Christi, quod est Ecclesia Dei vivi. Tunc enim sub eodem Baptismo quod et foris Christi erat, sed foris posito nihil proderat, mundato proderit ab eo cujus membris insertus est.
2.9
Nec illam tuam nimium severam sententiam formidabo, qua dixisti, Quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet: nisi quia non invenis quis veraciter dicat in Oratione dominica, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; nisi peccatorem se esse fateatur. Vellem singulos interrogare qui baptizant apud vos, utrum peccatores omnino non sint. Potest enim quilibet eorum mihi respondere, Non sum traditor, non sum thurificator, non sum adulter, non homicida, non idolorum cultor, non postremo haereticus, non schismaticus: Non sum autem peccator, nescio utrum quisquam vel haeretica superbia reperiri possit qui audeat dicere, audeat cogitare: nescio utrum quisquam tanto arrogantiae tumore caecetur, ut non dicam voce profiteatur; sed vel apud se ipsum tacitus arbitretur, non sibi esse necessariam deprecationem, in qua dicimus Deo, Dimitte nobis debita nostra. Neque enim pro eis debitis dimittendis rogamus, quae semel in Baptismo dimissa esse confidimus; sed pro eis utique, sine quibus humana fragilitas non est, quantumcumque in observandis praeceptis dominicis vigilemus. Postremo, suscipiat qui voluerit hujus impudentiae frontem, et dicat: Non sum peccator; ex quo mihi in Baptismo cuncta dimissa sunt, nullum in me peccatum poterit inveniri. Magis ego Joanni credo, et multo fidentius respondeo: Te ipsum decipis, et veritas in te non est. Neque hoc agit praeceps et fallax ista professio, ut in te peccata non inveniantur, sed ut quae inveniuntur non dimittantur. Si ergo jam baptizatus es, vellem scire quem repereris qui contra Joannem apostolum diceret, Peccatum non habeo. Si enim talem quemquam reperire potuisti; quomodo baptizatus es ab eo, qui se ipsum decipiebat, et in quo veritas non erat? Si autem qualiscumque humilitatis non immemor peccatorem se esse dicebat, quomodo sibi secundum tuam sententiam jus Baptismatis usurpabat? Tu enim dixisti, tu etiam minime scribere timuisti, ut quisquis peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Si autem nondum baptizatus es, aut hanc vanissimam sententiam corrige, aut a quibus baptizeris angelos quaere.
2.10.1
Sed arbitremur te convictum correxisse, Quisquis eo crimine quod nostri objiciunt, peccator inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet. Neque hoc contra nos est; quia si etiam talis usurpaverit et dederit, non eum sibi usurpare debuisse dico, non autem dedisse non dico. Ille vero qui accepit, si homo bonus ab homine malo, si fidelis a perfido, si pius ab impio; perniciosum erit danti, non accipienti. Illud quippe sanctum male utentem judicat, bene utentem sanctificat. Si autem et ille qui accepit, inique accepit; nec sic rescissum, sed agnitum, quod perverso oberat, correcto proderit Sacramentum.
2.10.2
CAPUT XXIX.-- 37. Sic enim te putabo dixisse, non jam, Quisquis peccator, quia nisi fallor, jam cernis quam temere dictum sit; sed, Peccator qualem nostri describunt, quisquis inter omnes homines fuerit, jus sibi Baptismatis non usurpet: quemadmodum scriptum est, Peccatori autem dicit Deus, Utquid tu enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Et ut ostenderet quali peccatori hoc diceret, ne omnes homines a praedicando verbo ejus sese abstinerent, qui nec sentire audent, nec dicere se peccatores non esse, sequitur, eumque describit: Tu vero odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos post te. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua amplexa est dolositatem. Si videbas furem, concurrebas ei; et cum adulteris portionem tuam ponebas. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Tali ergo peccatori dicit, Utquid tu enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret, Frustra hoc facis: quantum ad te attinet, non tibi prodest; hoc tibi ad judicium damnationis, non ad meritum salutis valebit. Verumtamen si etiam tali peccatore narrante justificationes Dei, et assumente testamentum ejus per os suum, illi qui ex ejus ore audiunt, credant, faciant, proficiant; nonne illo reprobato laudabuntur, illo culpato justificabuntur, illo damnato coronabuntur; quoniam curaverunt obedire Domino dicenti, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt? Sicut ergo iste peccator, si jus sibi praedicandi testamenti divini usurpaverit, sibi nihil prodest, audientibus autem et facientibus non ipse, sed quod praedicat prodest: ita et ille qui jus Baptismatis sibi usurpare non debuit, sibi nocet qui bonum male usurpavit, non ei qui bonum bene percepit.
2.10.3
CAPUT XXX.-- 38. Vides non solum te non potuisse refellere quod ego contra Petilianum dixi, sed quanta luce veritatis modis omnibus refellatur quod contra me ipse dixisti. Et adhuc pergis et dicis, quod causam nostram non probam faciamus, et quodam modo peccatores nos esse fateamur, quoniam dum nobis objicitur, jus Baptismatis qua nobis licentia vindicemus; non de merito actuum, non de innocentia vitae tractamus, sed cuiqumque licere dicimus. Attende certe ex his quae dicta sunt, non cuicumque licere nos dicere; sed ei poenam esse, qui sanctum tractat illicite; et eum esse corrigendum, non sanctum quod illicite tractat, illicite rescindendum: sicut homines non legitime lege utentes corrigi volumus, non ipsam legem irritam ducimus; sicut Dei testamentum illicite per os suum assumentem reprehendimus, non ipsum testamentum negamus aut scindimus: nec ideo nos peccavisse confitemur, quia et in peccatore quod est ipsius improbamus, quod autem Dei est honoramus: quia in Deum credentem non ex occultis humanis pendere volumus, sed in Domino gloriari de quo certus est, admonemus. Neque enim et Apostolus malae suae conscientiae diffidebat, sed spem credentis poni nolebat in homine, et in Deo stabiliter collocabat, cum diceret, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Non itaque nos, dicentes quod scriptum est, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam, accusamus nostram conscientiam: sed vos in hominum moribus eorum spem qui baptizantur poni volentes, non agnoscitis vestram superbiam.
2.10.4
CAPUT XXXI.-- 39. Quid, quod etiam beati Cypriani mentionem facere audetis, velut ille auctor sit vestrae divisionis, tantus defensor catholicae unitatis et pacis? Primo esto in Ecclesia, quam constat tenuisse ac praedicasse Cyprianum; et tunc aude velut auctorem sententiae tuae nominare Cyprianum: primo imitare pietatem humilitatemque Cypriani, et tunc profer concilium Cypriani. Nos enim nullam Cypriano facimus injuriam, cum ejus quaslibet litteras, a canonica divinarum Scripturarum auctoritate distinguimus. Neque enim sine causa tam salubri vigilantia canon ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum et Apostolorum libri pertineant, quos omnino judicare non audeamus, et secundum quos de caeteris litteris vel fidelium vel infidelium libere judicemus. Proinde, cum dicat Apostolus, cujus Epistolae in auctoritate canonica vigent, Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit: quamdiu aliter sapuit Cyprianus, si scripta ejus esse constat quae pro vobis proferenda arbitramini; quamdiu ergo de hac re aliter sapuit quam veritas diligentius considerata patefecit, donec ei Deus id quoque revelaret, ineffabili laude charitatis unitatem pacemque catholicam etiam cum collegis suis, a quibus aliter sapuit, non reliquit.
2.10.5
CAPUT XXXII.-- 40. Verba ejus ex epistola ad Jubaianum inseruisti litteris tuis, quibus eis placuisse monstrares, baptizandos eos esse in Ecclesia catholica, qui fuerint in haeresi vel schismate baptizati. Ego hujus epistolae auctoritate non teneor; quia litteras Cypriani non ut canonicas habeo, sed eas ex canonicis considero, et quod in eis divinarum Scripturarum auctoritati congruit, cum laude ejus accipio; quod autem non congruit, cum pace ejus respuo. Ac per hoc, si ea quae commemorasti ab illo ad Jubaianum scripta, de aliquo libro Apostolorum vel Prophetarum canonico recitares, quid omnino contradicerem non haberem. Nunc vero quoniam canonicum non est quod recitas, ea libertate ad quam nos vocavit Dominus, ejus viri cujus laudem assequi non valeo, cujus multis litteris mea scripta non comparo, cujus ingenium diligo, cujus ore delector, cujus charitatem miror, cujus martyrium veneror, hoc quod aliter sapuit, non accipio. Non accipio, inquam, quod de baptizandis haereticis et schismaticis beatus Cyprianus sensit; quia hoc Ecclesia non accipit, pro qua beatus Cyprianus sanguinem fudit. Sed quia dicitis eum pro hac sententia legalia documenta firmasse: quanquam non ille documenta legalia firmare potuit, sed eis potius quaecumque recte sensit ipse firmavit: relinque ergo scripta Cypriani, et ea ipsa legalia documenta quibus eum dicis usum esse commemora. Si non ea demonstravero vestram causam nihil adjuvare, vicisti. Quapropter ita hoc Cypriani non accipio, quamvis inferior incomparabiliter Cypriano; sicut illud apostoli Petri quod Gentes Judaizare cogebat, nec accipio, nec facio, quamvis inferior incomparabiliter Petro. Vos autem qui scripta Cypriani nobis tanquam firmamenta canonicae auctoritatis opponitis, quidquid de Cypriano contra vos proferre potuerimus, necesse est cedatis, et justum est ut victi taceatis, ac vos aliquando ab errore perniciosissimae dissensionis ad unitatem catholicam convertatis.
2.10.6
CAPUT XXXIII.-- 41. Unde, ne longum faciam, ex hac ipsa epistola ad Jubaianum, attende quid ingeram, quod vestrum evertat et absumat errorem. Cum enim persuadere conaretur vel sanctus Cyprianus, vel quicumque illam scripsit epistolam, haereticos ad Ecclesiam venientes baptizare oportere; quod videlicet Baptismus nullus deputandus esset, quem foris apud haereticos accepissent; opposuit sibi quaestionem, et ait: Sed dicet aliquis, Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Ista nobis simplicitas sufficit, cui testimonium perhibet ipse Cyprianus, tantum bonum intelligens esse unitatem corporis Christi, ut in eam simpliciter admissos, etiam illos quos esse sine Baptismo arbitrabatur, de divina misericordia mereri indulgentiam, et ab Ecclesiae muneribus non separari, pia cogitatione praesumeret. Haec consuetudo Ecclesiae fuit ante concilium Cypriani, haec superari et auferri non potuit nec concilio Cypriani; ut ex haeresi venientes, non quidem sine Baptismo, sicut dicit, quia idem Baptismus etiam foris eis inerat, sed non proderat, verumtamen simpliciter, sicut item dicit, admissi de Dei misericordia indulgentiam mererentur, et a muneribus non separarentur Ecclesiae. Haec simplicitas, magis quam duplicitas, Ecclesiae placuit universae toto terrarum orbe diffusae.
2.11.1
Cui Cyprianus ipse quale testimonium perhibeat, audi ex epistola quam de Unitate conscripsit. Avelle, inquit, radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit. A fonte praecide rivum, praecisus arescit. In his Cypriani verbis non intelligimus lucem non capere divisionem, nisi in sanctis regno Dei praedestinatis, qui dividi ab Ecclesia nullo modo possunt; et non germinare ramum fractum, salutis aeternae germine accipimus: ariditatem vero rivi a fonte praecisi, in eo quod Sancto Spiritu vacuantur qui ab unitate separantur, agnoscimus; non in sacramento Baptismi, quod et boni et mali habere possunt, ita foris aperte, quemadmodum intus occulte ab Ecclesiae sanctitate separati. Sed unde nemo dubitat, quod de ipsius Ecclesiae fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus, attende in his quae subjungit: Sic, inquit, et Ecclesia Domini lucet perfusa, per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit; unum tamen caput est, et origo una, et una mater fecunditatis successibus copiosa. Hanc Ecclesiam Cyprianus in Scripturis sanctis promissam, in universo mundo redditam, dilexit, tenuit, commendavit: quam perditi schismatici vel haeretici velut a malis se discernere ac separare cupientes, seditionibus impiis reliquerunt. Qui ne suos exitus impios vanis excusationibus abluere conarentur, sancta Scriptura praedixit: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. Quia nec propter malos qui videntur esse intus, deserendi sunt boni qui vere sunt intus.
2.11.2
CAPUT XXXIV.-- 43. Hinc beatus Cyprianus quid senserit accipe ex epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum et caeteros, quibus de schismatico et haeretico errore ad Ecclesiam redeuntibus gratulatur.« Nam etsi videntur,» inquit,« in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata. Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui virga ferrea data est. Esse non potest major domino suo servus; neque quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt.» Vides, frater, secundum Scripturas divinas hoc praecepisse Cyprianum, etiam propter malos: qui cum sint a bonis vita moribusque spiritualiter separati, corporaliter tamen eis in Ecclesia videntur esse permixti usque in diem judicii, quo etiam corporaliter debitas separabuntur ad poenas. Non est Ecclesia deserenda tanquam frumenta propter paleam vel zizania, tanquam domum magnam propter vasa inhonorata. Vides, audis, sentis, capis, intelligis, quanto scelere, propter eos qui vobis sive recte sive cum fallimini displicent, separemini ab Ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui secundum Scripturas divinas, tam magnum, tam firmum, tam clarum atque luculentum testimonium perhibet Cyprianus.
2.11.3
CAPUT XXXV.-- 44. Quamobrem attende diligenter de tota ista quaestione brevem ratiocinationem meam. Si recte in Ecclesiam recipiuntur ex haereticis venientes, ut in eis error proprius corrigatur, divinum autem Sacramentum non rescindatur; bene illic viventibus tanquam frumentis dominicis gratulamur. Si autem, sicut putatis, et Cyprianum vobis in hac sententia favere jactatis, non habent Baptismum; certe admissi simpliciter ad Ecclesiam, secundum eumdem Cyprianum, propter meritum ipsius unitatis indulgentiam Dei merentur, nec ab Ecclesiae muneribus separantur. Et quicumque illos secundum morem anteriorem, de quo non tacuit Cyprianus, simpliciter admittunt, et recte ac pacifici vivunt, inter eadem frumenta horreo destinata deputantur. Qui autem vel scientes contra veritatem in eis recipiendis contentiose dimicant, vel pravis atque perversis moribus vivunt, in zizaniis et palea flammis debita tolerantur: propter eos tamen Ecclesiam quae per totum orbem terrarum copiosis successibus dilatatur, hoc est frumenta dominica, quae usque ad messem pariter crescunt vel usque ad ventilationem pariter triturantur, non esse deserenda, imperat Deus, testis est Cyprianus. Ac per hoc, si in communione Sacramentorum mali maculant bonos, quando temporibus Cypriani vel ante Cyprianum sine Baptismo, sicut putatis, haeretici suscipiebantur, Ecclesiam periisse dicite, et vos unde nati fueritis ostendite. Si autem, quod veritas etiam per Cyprianum docet, cum pro Ecclesiae pace etiam cognita zizania tolerantur, frumenta non maculant: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit; quia de Ecclesia propter malos exire non debuit.
2.11.4
CAPUT XXXVI.-- 45. Iterum dico, et te ab hac invictissima ratione dissimulare non sino: Si non communicantes peccatis malorum, propter ipsam tantum communionem Sacramentorum mali perdunt bonos; quando in praeteritum ex haeresi ad Ecclesiam venientes sine baptismo admissi sunt, contagione sua bonos utique perdiderunt. Jam tunc ergo non erat Ecclesia, quam Cyprianus teneret, praedicaret, nec unde postea Donatus exiret. Si autem bonos contagio illa non perdidit, nec eorum quos accusatis contagio christianum orbem perdere potuit: nolite calumniari separati, et ad Ecclesiam redite correcti. Caecilianum et socios ejus, contra quos tunc Secundus Tigisitanus contraxit condiditque concilium, necesse est tibi accusare, mihi non est necesse defendere. Accusa eos quantis viribus potes: si innocentes fuerunt, nihil eis tanquam frumentis oberit ventositas tua; si nocentes fuerunt, non debuerunt propter illa zizania frumenta deseri, quibus nihil obfuerunt. Accusa quantum potes; vinco si non probas, vinco si probas: vinco, inquam, si non probas, judice te ipso; vinco si probas, teste Cypriano. Quid eos vis fuisse? Si innocentes, cur frumentis dominicis, cum sitis zizania, calumniamini? Si nocentes, cur a frumentis dominicis propter zizania separamini? Exstat Ecclesia cunctis clara atque conspicua; quippe civitas quae abscondi non potest super montem constituta, per quam dominatur Christus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae, tanquam semen Abrahae multiplicatum sicut stellae coeli, et sicut arena maris, in quo benedicuntur omnes gentes. Hanc etiam beatus Cyprianus ita commendat, ut eam dicat Domini luce perfusam, radios suos per orbem terrarum porrigere, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendere. Haec aut in frumentis suis non accusaretur, aut propter zizania non desereretur: unum horum vobis etiam vos ipsi respondete, alterum Cypriani monitis discite. Ipsius enim verba sunt attestantis et dicentis: Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus.
2.11.5
CAPUT XXXVII.-- 46. Vos contagione malorum Afrorum Ecclesiam periisse dicitis de orbe terrarum, et in parte Donati ejus reliquias remansisse tanquam in frumentis a zizaniis et palea separatis; contra Cyprianum apertissime sentientes, qui dicit nec malorum permixtione bonos perire in Ecclesia, nec eosdem malos posse ante tempus judicii divini a bonorum permixtione separari. Vos itaque secundum vestrum errorem, vel potius furorem, accusare cogimini, non solum Caecilianum et ordinatores ejus, verum etiam illas Ecclesias quas in Scripturis apostolicis et canonicis pariter legimus, non solum Romanorum, quo ex Africa ordinare paucis vestris soletis episcopum, verum etiam Corinthiorum, Galatarum, Ephesiorum, Thessalonicensium, Colossensium, Philippensium, ad quas apertissime scribit apostolus Paulus; Jerosolymitanam, quam primus apostolus Jacobus episcopatu suo rexit; Antiochensem, ubi primo appellati sunt discipuli Christiani; Smyrnensem, Thyatirensem, Sardensem, Pergamensem, Philadelphensem, Laodicensem, ad quas est Apocalypsis apostoli Joannis. Tot alias Ecclesias Ponti, Cappadociae, Asiae, Bithyniae, ad quas scribit apostolus Petrus, et quidquid aliud se Paulus ab Jerusalem usque ad Illyricum Evangelio replevisse testatur: ut taceam de aliis tam latis atque immensis terrarum partibus, in quas ex his apostolicis laboribus et plantationibus porrecta crevit et crescit Ecclesia. Istas certe Ecclesias, quas ex Litteris divinis atque canonicis nominavi, tam longe ab Africa constitutas, tanquam perierint ex peccatis Afrorum accusare cogimini, ne corrigatis errorem qui vos ad tantum scelus nefaria dissensione compellit.
2.12.1
Nos autem ut istum errorem vestrum facilius convincamus, nec ipsos Afros, quorum falso crimen in caeteras etiam gentes perfundere audetis; nec ipsos, inquam, defendere cogimur. Habent enim cum illis transmarinis Ecclesiis societatem regni, si innocentes fuerunt: si autem nocentes, tanquam zizania frumentis, nec in Africa obesse potuerunt eis, qui se propter illos etiam cognitos ab unitate Ecclesiae separare noluerunt. Ut enim omittam quam multi eos crediderint innocentes, quibus facinus eorum etiam si aliquod fuit, tamen demonstrari non potuit; et utique istos nec vos potestis dicere peccatis alienis incognitis potuisse maculari: sed ut hos, inquam, omittam, ipsi qui eos nocentes vel noverant vel putabant, quamvis in Africanis Ecclesiis constituti, cum viderent eos apud Ecclesias transmarinas non potuisse convinci, nec crimina eorum longe lateque diffusis membris Ecclesiae demonstrari, si se vellent propter illos quos malos noverant, a communione tot gentium, quibus eos ostendere non valebant, velut pestiferae contagionis timore separare; teneret eos, non ego, non tu, non Donatus, non Caecilianus, sed ipse quem nominare ausus es Cyprianus; et diceret ea verba quae scripsit ad Maximum.
2.12.2
CAPUT XXXVIII.-- 48. Et si videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit:« In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata». Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui virga ferrea data est. Esse non potest major domino suo servus; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre jam posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis justitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt. His Cypriani verbis Deum timentes in Ecclesia tenerentur, qui vellent ab ea separari propter cognitos malos; quibus verbis vos damnamini, qui separati accusatis et bonos. His verbis Cyprianus et nos tenet in domo Dei, cujus decorem dilexit; etiamsi, quod nunquam facere potuistis, a vobis accusatos et demonstratos traditores, et quoslibet alios malos nosse possemus; ne illam propter vasa facta in contumeliam deseramus. His verbis etiam vos in catholicam pacem correctos pacificus introducat, ne quibuslibet peccatis alienis seu veris seu falsis offensi, contra Ecclesiam Christi in toto mundo Scripturis fructificantem atque crescentem, mala tanta jactetis, ne propter zizania triticum accusetis, ne propter paleam frumenta deseratis, ne propter vasa inhonorata extra domum magnam remaneatis.
2.13
Ecce quantum nos abs te commemoratus beatus Cyprianus adjuvit, cui, de Baptismo repetendo si quid aliter sapuit, pro tantis meritis flagrantissimae charitatis corrigendum procul dubio Dominus revelavit: quia in ea vite permansit tanquam sarmentum tanto fructu pacis et dilectionis opulentum, ut etiam si quid in eo purgandum reperiretur, si nulla re alia, certe falce martyrii purgaretur. Quanquam itaque ad errorem vestrum convincendum, et si volueritis corrigendum, satis superque potuerint ista sufficere: tamen ne quisquam arbitretur aliquid te in epistola posuisse, quod refellere non valerem, aut in quo te nostris contra Petilianum litteris nihil idoneum respondisse, demonstrare non possem, sequenti volumine caetera videamus.