Augustinus Hipponensis354-430
Contra Cresconium grammaticum Donatistam
Dona 3.17
Choose a text
More by Augustine of Hippo
—
7457 Cocrgrd
3.17.1
Quin etiam me promissam in exordio lenitatem non servasse reprehendis, eo quod Manichaeorum facta mentione permotus dixerim, Sicut non potest, quod Dominus ait, satanas satanam excludere, ita non potest error Manichaeorum Donatistarum errorem evertere: quasi Petilianum satanae comparaverim, ac non errorem, cujus eum cupio laqueis expediri. Bene quod Apostolus nos adversus tales calumnias communivit eo ipso loco, ubi nos mites, patientes, et modestos esse admonet, quando aliquem dissentientem corripimus. Cum enim dixisset, Servum autem Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: continuo subjunxit, Ne forte det illis Deus poenitentiam ad agnoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem. Ecce apostolica mansuetudo: cum quibus placide, patienter, modesteque agi praecepit, eos ipsos dicit a diabolo captivatos; nec tamen quam commendabat, amisit lenitatem, quia eam quam docebat, tacere noluit veritatem.
3.17.2
CAPUT LXXIX.-- 91. Sed ipse videris cujus partes agas, qui mea verba velut convitiosa et saeva criminando, eos quos ad disputandum convenire non vis, ad litigandum niteris excitare. Nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. Parcius quippe ac verecundius, sed quasi ex obliquo mihi objicis, quae ad me omnino non pertinent. Quid enim judicem de Manichaeorum pestilentiosissima et Christianis omnibus anathemanda vanitate, si tantum dicere solerem, ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer; ne sic quidem esset adversus me ullus calumniae vestrae locus. Neque enim me Catholica falso a vobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot Ecclesiis etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. Cum vero contra Manichaeos, qui me adolescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui voluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius verbis vestris, quam oculis et sensibus suis.
3.17.3
CAPUT LXXX.-- 92. Sed epistolam, inquis, principis vestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum. Illam vero minime curarem, nec si ejus a quo scripta dicitur, non perspicua pro nobis sententia legeretur, illam calumniam falsitatemque condemnans: quanto minus eam curat catholica Ecclesia, cujus causam contra vos agimus, cui tot divinis testimoniis praesidenti, nulla humana de quoquam homine testimonia seu vera seu falsa, qua gaudet auferunt veritatem? Desine talibus: unus homo sum, Ecclesiae inter nos agitur causa, non mea; Ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit Redemptore. Quanquam nec de me ipso vobis, etiamsi meam conversationem nossetis, recte crederetur inimicis mihi. Ad existimationem hominum magna testium qui me noverunt, suppetit copia; ad Dei vero conspectum sola conscientia, quam contra vestras criminationes cum intrepidam geram, non me tamen sub oculis Omnipotentis justificare audeo, magisque ab illo affluentem misericordiae largitatem, quam judicii summum examen exspecto; cogitans quod scriptum est, Cum rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato.
3.17.4
CAPUT LXXXI.-- 93. Sed quid ad rem cujus inter nos vertitur quaestio, qualis ipse sim? cum in area dominica sim stipula, si malus; granum, si bonus. Vos tamen si grana essetis, paleam commixtam, sicut admonet etiam ipse Cyprianus, ante tempus ventilationis non refugeretis. Proinde nos, si quem reperimus in vobis notum hominem malum, recte vobis objicimus. Ibi enim tota defensio vestra consistit, quia propterea vos separastis, ne alienorum peccatorum contagione periretis: unde novum genus areae vos fecisse gloriamini, aut quae solum triticum habeat, aut in qua solum triticum appareat, cui non sit necessarius ventilator, sed perscrutator. Nam et Parmenianus vester praeclaram vestram munditiam velut immunditiae nostrae a contrario comparans, ausus est interponere sententiam prophetae Jeremiae, ubi ait, Quid paleae cum tritico? Quod ille dixit, ut ipsa indicat lectio, adversus eos qui divinis oraculis sua somnia coaequabant. Arrogantia tamen vestra et horrenda superbia Parmeniani litteris declaratur, ubi vos contra Scripturas divinas, et contra monita Cypriani, ante ultimam ventilationem quam mundus exspectat, tanquam purgatum a palea triticum praedicavit.
3.17.5
CAPUT LXXXII.-- 94. Quid ergo dignius adversus hanc fallacissimam elationem, quam causa Maximianensium, vobis potuit procurari? Quaecumque in nos dicere tanquam in traditores soletis, in Maximianenses, quos recepistis damnatos, quando damnati sunt, graviora dixistis. De imperatoribus nobis tanquam persecutoribus facitis invidiam: vos apud judices, quos ipsi imperatores miserunt, Maximianensibus persecutionem fecistis. Baptismum Ecclesiae dari extra Ecclesiam non posse contenditis: vos Baptismum, quem in crimine schismatis Maximianenses dederunt, in receptis eis quibus dederunt, non rescidistis. Si haec pro pace unitatis fieri debuerunt, unde nos accusetis non invenitis: si autem non debuerunt, non nos accusetis, nisi vos ipsos damnaveritis. Nolo te per multa distendas; nam et ego possem breviter ea quae contra te dicta sunt, in memoriam revocare: sed hinc solum cogita, Maximianensium causam tibi ante oculos pone; si de hac nobis respondere potueris, aggredere caetera; si autem non potueris, melius quiescas quam calces adversus stimulum jacias.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).