Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustinus Hipponensis354-430
Contra Cresconium grammaticum Donatistam
Dona 3.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7457 Cocrgrd
3.2.1
Deinde commemoras verba mea, quod dixerim, Semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput. Dixi plane, et dico: nec tu omnino respondere potuisti. Videris enim quasi succubuisse tanto ponderi veritatis, cum subjecisti, Hoc et nos suademus, hoc volumus.
3.2.2
CAPUT VI.-- Deinde rursus supponis hominem in quo spem constituat accepturus: Sed quaerimus, inquis, per quem hoc melius fiat? Et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius injustus sit minister, an justus? Ubi respondeo, ad hoc esse melius, ut justus minister sit, quod infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat Deus, imitatione boni ministri ad vitam bonam facilius erigatur. Unde dicit apostolus Paulus, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ad hominem vero baptizandum et sanctificandum, si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur; tanta est in accipientibus Baptismorum varietas, quanta in ministris diversitas meritorum. Si enim, quod sine controversia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem Baptismum dedit, secundum istam vestram vanam perversamque sententiam: et si meliorem Baptismum dedit, profecto eis quos a se non baptizatos gratulatur, invidit. Porro, si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior Baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus, qui etiam per malum datur, quando idem Baptismus datur. Et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed ejus est.
3.2.3
CAPUT VII.-- Non ergo, sicut inaniter inveheris, nihil inter fidelem perfidumque discernimus: sed discernimus humana merita, non Sacramenta divina; quae tu quoque vi veritatis adductus et haereticae intentionis oblitus, nobis et vobis non alia, sed una eademque esse dixisti.

Intertext edge

Open linked passage

Note