Augustinus Hipponensis354-430
Contra Cresconium grammaticum Donatistam
Dona 3.6.16
Choose a text
More by Augustine of Hippo
—
7457 Cocrgrd
3.6.1
Quae vero sequuntur ex epistola Petiliani abs te posita, ubi ait, Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, cum scriptum sit,« Arbor bona bonos fructus facit; et arbor mala malos fructus facit? Numquid colligunt de spinis uvas»? et iterum,« Omnis homo bonus de thesauro cordis sui producit bona; et malus homo de thesauro cordis sui profert mala»: satis aperteque convincunt, Petilianum haec omnia non retulisse nisi ad hominem per quem Baptismus ministratur, ut ipse intelligatur, si innocens est, facere innocentem quem baptizat; ipse sit bona arbor, cujus fructus sit qui baptizatur; ipse bonus homo, de cujus cordis thesauro procedit sanctificatio baptizati. Ac per hoc cum iste occultus est malus, dic mihi, a quo fit ille innocens? dic mihi, cujus erit arboris fructus? dic mihi, de cujus cordis thesauro sanctificabitur baptizatus? Aut si tunc effectorem innocentiae suae, tunc arborem de qua fructus bonus nascatur, non hominem ministrum Baptismi meretur habere, sed Christum; felicius incidit in ministrum latentem malum, quam si incidisset in manifestum bonum. Quod si absurdissime atque insanissime dicitur, Christi fructus est qui ejus Baptismo sanctificatur, cujuslibet ministri opere baptizetur. Nisi forte ad consilium tuum recursurus est, quando incurrerit in ministri conscientiam maculosam et occultam, ut ei de qua nascatur arborem ostendas, falso bonam mali hominis famam: cujus radicem si quaesieris, invenies fallentis astutiam; de qua si potest nasci fructus bonus, quod absit, mentitus est Christus, qui dixit, Non potest arbor mala fructus bonos facere( Id VII, 18). Sed quia verum dixit Christus, habeat homo bonus tanquam bona arbor bonum fructum, opus bonum; sicut homo malus tanquam mala arbor malum fructum, opus malum: qui autem baptizatur, non de cujusquam hominis, sed de spiritu Christi nascatur, si vult esse fructus qui vento non corrumpatur, et arbor quae non eradicetur. Quae cum ita sint, cum tu dixeris, Ergo sequitur ut omnia quae a sancto Petiliano( seu cujuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam: puto quia ego potius illa omnia non recte dicta concludo.
3.6.2
CAPUT XII.-- 15. Jam nunc videamus quod deinde in epistola tua contexuisti, quomodo te Optati causam et Maximianistarum, quinimo, ut abs te doctior fiam, Maximianensium, vestri docuerunt. Et de Optato quidem, de quo nihil conscriptum valeo recitare, quodlibet sentias, facile cedo. Unum illud scio: si vera sunt quae de illo, ut non dicam ostendebantur, certe tamen dicebantur, nec ipse erat bonus, nec famam habebat bonam; unde quicumque per eum baptizati sunt, nec conscientia ejus secundum Petilianum, nec fama ejus secundum te, ablui potuerunt: si autem falsa mala ejus, sicut saepe assolet, invida fama jactavit; vide quam recte non facile credamus, quod nunquam nobis de traditoribus quos accusatis probare potuistis: quia solet etiam de bonis mala fama mentiri. Si ergo non illorum innocentia, non denique, quod verum atque firmum est, Dei gratia et non nostra conscientia ratum nobis Baptismum facit, faciat saltem sententia tua.
3.6.3
CAPUT XIII.-- 16. Tu enim cum de Optato loquereris dixisti, Ego quidem Optatum nec absolvo, nec damno. Si hoc ego, imo non tantum ego, sed omnis Africana catholica Ecclesia; quanto magis etiam transmarina tam longe lateque diffusa, de Caeciliano et ejus ordinatoribus dicat, Ego illos nec absolvo, nec damno? Parumne putas esse illis quos ii baptizaverunt, quorum nemo unquam Caecilianum vidit, quod de Optato sufficere credis eis quos ille etiam suis manibus baptizavit? An quia de Caeciliano parentum vestrorum concilium recitatis, de Optato autem nullum recitatur a nobis; ideo putas nulli nostrum licere dicere, Ego Caecilianum nec absolvo, nec damno: quod tibi licuit de Optato? Sed factum est pro Caeciliano posterius judicium transmarinum, vestris apud Constantinum imperatorem ut fieret instantibus. Aut si ecclesiastica judicia, quae prius facta fuerint, jam convelli non possunt; quid de Primiano facturi estis, vestro episcopo Carthaginensi, contra quem primo centum, plures utique quam de Caeciliano judicaverunt, eique abrogato episcopatu Maximianum pro illo constituerunt? Nonne Primianus posteriore judicio nititur, quod pro illo factum est in oppido Bagaiensi; secundum quod judicium non vult de se dubitari, sed ab omnibus vobis se extorquet absolvi? Unde et nos secundum posterius de Caeciliano judicium prorsus eum incunctanter absolvimus. Sufficit tamen ad causam, si hoc de illo dicamus, quod tu de Optato dixisti: Nos Caecilianum nec absolvimus, nec damnamus. Viderint illi, seu vestri, seu nostri, quemadmodum de illo judicaverint; ipsi suarum sententiarum rationem reddant, ipsi portent seu mali seu boni sui operis sarcinam: nobis de alienis factis saltem dubitare permittite, ne cogamur in nobis ea Sacramenta damnare, de quibus non licet dubitare. Sed jam dixi, senti de Optato quod vis: neque enim est unde convincamus eum, qui non apud acta commisit; quae tamen ita commisit, ut inter Gildonis satellites praecipuus haberetur, teneretur, moreretur. Numquid etiam de Feliciano et Praetextato sociis Maximiani, quos trecenti et decem episcopi vestri cum caeteris similiter nominatim expressis, una eademque sententia Bagaitani concilii damnaverunt, eosdemque non post parvum tempus cum omnibus quos damnati baptizaverunt, sicut fuerunt, episcopos susceperunt, quodlibet vobis garrire permittitur?
3.6.4
CAPUT XIV.-- 17. Quocirca quaecumque in nos sive in nostros quasi parcendo et praetereundo dixisti, sine nominibus, sine testibus, sine ullis omnino documentis, partim culpando quae culpanda non sunt, partim quae culpanda sunt, non probando, supervacaneum est velle purgare. Istos, istos iterum attende, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum aliquanto diligentius intuere, quorum totam causam suo loco ita, si Dominus permiserit, explicabo, ut etiam si nimius hostis veritatis esse volueris, vestrorum mendacium defendere vel negare non possis: sec nunc interim secundum hoc mihi placet agere quod tibi dixerunt; nondum discutio quam verum dixerint, nondum ostendo quam mira impudentiae caecitate mentiti sint. Certe cum de iis quos Maximianistas appellavi, et damnatis vestrorum concilio et receptis, in epistola mea perlegeres, sicut scribis, valde permotus es: quippe cum adhuc( verbis enim tuis utar) quod haberet veritas ignorares. Denique statim, sicut narras, ex vestris episcopis diligentius inquisisti; atque ipsis docentibus, et decretum concilii, et sententiam in eos qui damnati sunt dictam, et rei totius ordinem cognovisti. Et quia et me quid gestum sit ignorare credebas, quid veritas haberet hortatus ut discerem, ita deinceps cuncta narrasti. Vide quia in hac causa verba ipsa tua pono ex epistola tua; sunt enim mihi pernecessaria.
3.6.5
CAPUT XV.-- 18. Cum quam plurimos, inquis, episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio, in eos omnes qui in ejus schismate perstitissent, prolata sententia est: quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen, inquis, decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Sic factum est, inquis, ut non solum duo illi quos memoras, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent. Quorum ideo Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur; nec, cum baptizarent, fuerunt ab Ecclesia separati, quippe necdum transacti temporis definita meta disjuncti. Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt. Haec verba tua certe, mi Cresconi, cognoscis ex epistolae tuae contextione expressa.
3.6.6
CAPUT XVI.-- 19. Proinde quaero abs te, Si nondum fuerant ab Ecclesia separati, quomodo in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, prolata sententia est, quae cum consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur? Quibus verbis ostendis, eorum qui in Maximiani schismate perstitissent, si quis intra dilationem temporis corrigi voluisset, innocens haberetur. Corrigeretur ergo, si quis corrigi voluisset, ab illo schismate in quo cum Maximiano perstiterat: proinde antequam corrigeretur, in schismate erat, in quo perstiterat; quamvis in eo, quia intra placitum tempus correctus est, non pertinaciter perstitisset. Nam et posterioribus verbis paulo post ita distinguis: Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt: dicens utique, persinaciter perstiterunt, ostendis etiam illos qui correcti sunt perstitisse, sed non pertinaciter. In quos simul omnes prolata est illa sententia, qua consensu omnium confirmata, placuisse tamen dicis decreto concilii dilationem illam temporis dari. Quomodo igitur in Ecclesia erant, qui antequam corrigerentur, in schismate cum Maximiano perstabant? Quod si in Ecclesia non erant, quia in schismate erant, quomodo baptizabant? Deinde, quomodo factum est, sicut dicis, ut non solum illi quos memoravi, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent, si ab Ecclesia non erant separati? Cui se reddiderunt, unde non recesserunt? Aut si recesserunt, dic, quaeso, antequam se Ecclesiae reddidissent, quo jure baptizaverunt? Quorum ideo, inquis, Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur. Restituti, quo? Evigila, obsecro, dic nobis, quo restituti? Profecto dicturus es, In Ecclesiam, cui se illos reddidisse dixisti. Quisquamne restituitur in Ecclesiam, qui non fuerit ab Ecclesia separatus? Quisquamne ab Ecclesia non separatus quamlibet paucos dies persistit in schismate? Quisquamne ab Ecclesia non separatus se post tempus quamlibet parvum reddit Ecclesiae?
3.6.7
CAPUT XVII.-- 20. Arbitror te, charissime, non solum verba tua non considerasse conscribenda, sed nec legisse conscripta. Verumtamen quid faceres, cui necessitas in hoc opere ingerebatur in Maximianum ac socios ejus, non propriam dicere, sed ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam? Nam et si tu non utereris his verbis, idem ipsum decretum concilii Bagaiensis recitarem, ubi scriptum est: Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus.
3.6.8
CAPUT XVIII.-- 21. Proinde, et si talia tua verba non reperirem, hic certe dicerem, hic pro veritate clamarem, Quomodo ad matrem Ecclesiam redire permittuntur, qui ab Ecclesia matre non recesserunt? Aut si recesserunt, quo jure, antequam redirent, baptizare potuerunt; nisi quia in causa resarciendi hujus schismatis obliti estis propriae vanitatis, qua post episcopos ab ipsis Apostolorum sedibus inconcussam seriem usque in haec tempora perducentes, non unum hominem, non unam domum, non unam civitatem, non unam gentem, sed orbem terrarum baptizandum esse censetis? aut certe quia hujus facti horror semper etiam facientium corda concussit, tot populis ad vestram communionem a Maximiani communione redeuntibus, tam multos quidem libuit reparare, sed puduit tam multos rebaptizare: quod tamen, quibuslibet detestantibus et exhorrentibus, propter salutem hominum faceretis, quae quanto plurium fuerat, tanto minus utique contemnenda erat, si hoc unquam contuitu veritatis, et non praejudicio faceretis erroris. Vides certe in hoc Maximianensium ad vestram communionem reditu patefactum, vera esse quae de Baptismo dicuntur a nobis. Nam si ullus est in hominibus intellectus, vel dicendi aliquid vel audiendi, qui antequam redeat ad Ecclesiam baptizat, profecto extra Ecclesiam baptizat: et tamen rescindendus Baptismus non est, sicut nec in illis rescissus a vobis est. Quo non mutato, nec in suo, nec in cujusquam alterius, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine quisque baptizat. Deinde, praeter Baptismi sacramentum, quod vel ad poenam perversi, vel ad salutem recti sive correcti integrum perseverat, de ipsa correctorum expiatione vel mundatione volo aliquid dicere. Meministi enim quae adversus nos dixeris, quod venientes ad nos a vobis ex haereticorum sacrilego errore, sine ulla expiatione susceptos habeamus. Tu nobis dic modo, de schismate Maximiani redeuntes ad vos, cum in suis etiam susciperentur honoribus; qua tandem, quaeso, expiatione mundati sunt? In illo tanto scelere participato, non erant tam nefaria societate maculati?
3.6.9
CAPUT XIX.-- 22. Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur veridicum os illud episcoporum tuorum. Maximianum, inquit, fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad majus supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris: usuras nunc graviores colligit fenoris, cum mortuus interest vivis. Itane tandem in hujus schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se vestrae Ecclesiae reddidissent, nullam vel parvam de hujus societate traxerant maculam? Sed audi deinde quid sequatur; audi, inquam, dictator vel dictor illius sententiae quid connectat. Nec hunc solum, inquit, sceleris sui mors justa condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est,« Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt». Nollemus quidem tanquam e proprii corporis junctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior ne per cuncta membra pestilens irrepat virus ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos Victorianum Carchabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Quae graviora in illos dicere potuistis? Quae graviora in nos ipsos dicere soletis? Sed ab hoc, inquis, tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt. Videro utrum correcti sint: quia revera correcti essent, si ad veram Ecclesiam remeassent. Sed si vestra vera est, quomodo expiati sint a tam immani scelere, dicite. Si enim non sunt expiati, omnes vos estis secundum vestram sententiam eorum scelere maculati: si autem expiati sunt, solo ipso reditu, propter charitatem quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis; et nos de vestris cum correcti ad nos veniunt, inanibus calumniis accusatis: nisi forte, jam quidem, sicut concilii verba indicant, et schismatis sacrilegium perpetraverant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi.
3.6.10
CAPUT XX.-- 23. Hoc si ita est, quis vos non audiat, qui tam mirabilem potestatem in homines accepistis? Peccant quando volunt, et inquinantur quando vultis. Non obscurum aliquid recitamus, minusve notum atque vulgatum. Illa sententia est, quae tantae facundiae merito in manibus omnium, in omnium ore versatur, qui legendorum talium studiosi sunt: de qua nunc saltem cernis quam vere dixerim, quod non eam deberent primo gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam. Attende quid habeat, audi quid perstrepat.
3.6.11
CAPUT XXI.-- 24. Maximianum, inquit, fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. Cum hoc igitur si quis Sacramentum altaris uno die sciens communicasset, secundum jactantissimam illam severitatem vestram, non de tanto malo sic pollueretur, ut par ejus fieret? Quid ergo fuerunt, vel quid ex illo facti sunt, qui non solum ad altaria cum eo accesserunt, verum etiam ipsi eum ordinatum episcopum contra Primianum vestrum erectis altaribus admoverunt? Sed quid ego te de istis interrogem? Ipsa sententia loquatur, cujus verba sic fulgent, ut si eam volueritis abscondere, quarumlibet latebrarum tenebras suo nimio splendore perrumpat. Videamus in socios Maximiani, quanto sonitu damnationis insurgat.
3.6.12
CAPUT XXII.-- 25. Nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors justa condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est,« Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt.» Deinde paulo post, cum omnes ordinatores Maximiani nominatim enumerasset, inter quos etiam isti de quibus ago, Felicianus et Praetextatus leguntur, quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent, ita subjungit: Qui funesto, inquit, opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt: sic intelligi volens, quod ipsi adfuerint, ipsi Maximianum impositis manibus ordinaverint. Addens etiam de Carthaginis clericis: Sed et clericos, inquit, Carthaginis Ecclesiae, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt.
3.6.13
CAPUT XXIII.-- 26. Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis verbis hoc crimen exaggero? Quod si voluissem, fortasse mihi, etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. Quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad vestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat venenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus velocibus ad effundendum sanguinem, quomodo baptizarunt? Numquid in his erat conscientia sancte dantium, quae ablueret accipientium? Numquid eos saltem fama bona vel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua evaderes, sed qua te praecipitares, exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet famosi criminis reos? Redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus vestris episcopis credidisti, ante dilationis diem, quomodo suscipiuntur in honoribus suis, cum eis quos extra Ecclesiam cum Maximiano, constituti in catena sacrilegi schismatis baptizaverant? Unde a sacrilegio tanto expiantur? A catena illa unde solvuntur? Labia eorum, os eorum a veneno aspidum, a maledictione et amaritudine unde mundatur? Unde pedes ab effusione spiritualis sanguinis abluuntur, quo velociter cucurrerunt? Unde manus a funesto opere perditionis emaculantur? Unde ab illicito incestu, non membra corporis, sed animae purgatur affectus?
3.6.14
CAPUT XXIV.-- 27. Nempe istam causam ut defendatis, velitis nolitis, ad patrocinium veritatis venire cogemini, quae dicit Baptismum Christi, non solum per occultos, sed etiam per manifestos malos; nec solum a conversis, verum etiam a perversis datum, habere inconcussam sui roboris firmitatem; et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse; correctos autem etiam fraternis orationibus expiari, per charitatem cooperientem multitudinem peccatorum. Ecce antequam ostendam quam impudenter tibi vestri episcopi de Maximianensium susceptione mentiti sunt, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam, quam tota causa vestra subversa sit puto quod non jam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. Vides enim nunc saltem, quam veraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es: quam recte dixerim, Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi vera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur? Cum ipse fatearis, eos qui in Maximiani schismate perstitissent meruisse sententiam, qua non tenerentur si intra diem dilationis se Ecclesiae reddidissent. Unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse, cum quibus in vestram communionem recepti sunt. Vides quemadmodum mortui baptizaverint: quia de illis qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad vos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora.
3.6.15
CAPUT XXV.-- 28. Quod vero dixi: Quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt: quibus poenis ecce jam multo melius obmutescerent, quam cum talia loquuntur, implicarentur. Vides quam verum sit quod a me dictum est, Jam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam, quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata. Multo magis enim hoc secundum tuam narrationem verum est, qui dixisti etiam illos dilatione concessa revocatos, de quibus nominatim expressis jam dictum fuerat, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Cum enim post haec verba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit revocare damnata? aut quomodo nobis tanto post natis, vel ipsi etiam christiano orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de Caeciliano, in eo quod postea factum est judicio transmarino; quando ea quae de Maximianensibus gesta sunt, et in Africa, et temporibus nostris, tu cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque non noveras? sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti, quia episcopis vestris mentientibus credidisti.
3.6.16
CAPUT XXVI.-- 29. Quod autem me de traditione in vestros majores, dicis, quasi per anticategoriam, quod a nostris majoribus factum est, retorquere voluisse, culpans quod hoc fecerim, quasi in schola de causae generibus vel quaestionibus ageretur, non in Ecclesia veritas quaereretur: numquid hoc Eliae prophetae diceres, qui cum sibi a rege iniquissimo esset objectum, qood ipse everteret Israel; respondit, Ego non everto, sed evertis tu et domus patris tui? Quid enim ad nos pertinet hoc retortae objectionis genus, quo nomine a Graecis appellatur in arte rhetorica, cum hoc inveniamus in auctoritate prophetica? Cum ergo quisque dicit, Non ego feci, sed tu fecisti: verum dicere opus est, non dicere metuendum est. Et tu quomodo ostendas non fecisse majores vestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes si quid vales vigilantissime cogitare, non verbo graeco imperitos ne nos audiant deterrere. Et majores quidem nostros fuisse traditores non docuisti: neque enim quia dixisti esse multas litteras quibus hoc possit ostendi, ideo jam ostendisse putandus es. De vestris autem majoribus exstat Secundi Tigisitani concilium, cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in locum defuncti ordinaretur episcopus.
3.6.17
CAPUT XXVII.-- 30. Ibi quae gesta sint accipe: nam quae necessaria fuerunt, infra scribere curavi. Diocletiano octies, et Maximiano septies consulibus, quarto nonas martii, Cirtae, cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit; Probemus nos primo, et sic poterimus hic ordinare episcopum. Secundus Donato Masculitano dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Scis quantum me quaesivit Florus ut thurificarem, et non tradidit me Deus in manibus ejus, frater: sed quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo. Secundus dixit: Quid ergo facturi sumus de martyribus? Quia non tradiderunt, ideo et coronati sunt. Donatus dixit: Mitte me ad Deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: Accede una parte. Secundus Marino ab Aquis- Tibilitanis dixit: Dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: Dedi Pollo chartulas; nam codices mei salvi sunt. Secundus dixit: Transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Dedi codices medicinales. Secundus dixit: Transi una parte. Et alio loco: Secundus Victori a Rusiccade dixit: Dicitur te tradidisse quatuor Evangelia. Victor respondit: Valentianus curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. Sciebam illa deletitia fuisse. Hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi et Deus. Secundus dixit: Transi una parte. Et alio loco: Secundus Purpurio a Limata dixit: Dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: Putas me terreri a te, sicut et alteri? Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et Ordine ut Scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut jussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt. Ideo noli me provocare ut plus dicam. Scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: Audis quae dicat in te? Paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis: quos scio quia dimittere te habent, et dare in te sententiam, et remanebis solus haereticus. Ideo quid ad te pertinet, quis quid egit? Deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria Centurioni et Victori a Garbe dixit: Quid vobis videtur? Responderunt: Habent Deum cui reddant rationem. Secundus dixit: Vos scitis et Deus. Sedete. Et omnes responderunt: Deo gratias.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).